ATLANTEM, Mauros dum deserit (ecce) Vetustas
Credula mutatum in montem abijsse putat.
Multa super mâlis, aureâ super arbore multa,
Multaque de volucri finxit Abantaida.
Nugæ! Nam qualis solitus, quantusque videri
Mauris, Cimmerijs talis adhuc superest.
Mirum at; Cimmerijs Maurum occultare tenebris
Dum cupis, hoc ipso Maurus is arguitur.
Mirum; Cimmeriæ cum obscurent cuncta tenebræ,
Has tamen illustret lumine Cimber Atlas.
Mirum; Cimmeriæ quantum haud nocuere tenebræ,
Tantum luce Atlas Cimbricus ille iuvet.
Mirum; illi subsit vice quod versâ ultima Thule,
Cui quondam Regnum est Axe sub opposito.
Sed magis hoc mirum; Ingenio Terras quod et Astra
Supponat, Regio cui satis una fuit.
Maxime at hoc mirum, quod quem vix Terra vel Æther
Excipiunt, parva hæc picta Tabella capit:
Quâ facies vultusque viri spectatur honestus,
Augustum Ætherei pectoris hospitium.
Ast Animus, Cælo iuxta Terrisque potitus,
Vix Cælo, vix se continet ille Solo.
Remigio hinc pennæ satagit transire gemello,
Archetypi quærens Orbis in Arce Larem.
Totus is ad Boream notus, modo visit et Austrum,
Notus ad Eöos, notus ad Hesperios.
Ergo nec Maurus proprium hunc, neve incola Thules,
Non Sol exoriens, non tenet occiduus.
Sed clarus toto passim dominatur in Orbe,
Maximus Arte Solo, maximus Arte Polo.
Servate hunc Musæ; nisi enim servemini ab illo,
Actum erit VRANIÆ, vestraque Templa ruent.