af Tycho Brahe (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
forrige næste

||DE TYCHONE BRAHEO, MATHEMATICO NOBILISSIMO, ET DANORVM ATLANTE.

QVOD cerebro inclusum Cæli cursum atque recursum,
Stellarumque vices, Cælivagosque choros,
Circumferret ATLAS, est Cælifer appellatus,
Rex ille Afrorum maximus ingenio.
Propter Atlanteum Pelagus dum Sidera lustrat,
Lapsaque sub terras, ortaque signa notat.
Nunc præstantis idem Studium est TYCHONIS, Huænna
Celsa vbi Balthiacam suscipit VRANIAM.
Hîc ille Instrumenta vias scrutantia Cæli,
Struxit, adaptatis disposuitque locis.
Sic, ut vix alibi quicquam præstantius extet,
Regificumve magis, magnificumve magis.
Ergo Cæliferum quia TYCHO imitatur Atlantem,
DANORVM cur non ille habeatur ATLAS?
NATHAN CHITRÆVS. F.