af Tycho Brahe (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
forrige næste

|||ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO MAVRITIO, LANDTGRAVIO HASSIÆ, COMITI IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIN ET NIDDA: PRINCIPI AC DOMINO CLEMENTISSIMO, S. D.

ILLVSTRISSIME, et generosissime Princeps, miraberis forte, quod de facie ignotus, et tantâ viarum intercapedine, terrâ marique dissitus, hisce te compellare non verear; At ubi rationes, quæ me huc adduxerunt, perspexeris, nihil ambigo, quin depositâ omni admiratione, clementi et benigno animo hæc sis accepturus. Sunt præterlapsi Anni unus et viginti, quando per Germaniam iter faciens, et in Italiam cogitans, Cassellis laudatissimæ memoriæ Parentem tuum GVLIELMVM Hassiæ Landtgravium, Amore studiorum, quibus utrinque impense afficiebamur, Astronomicorum (inquam) et Cælestium, quæ longe supra vulgi captum evecta, circa Paschatis festum inviserem; Cumque illic eapropter ultra hebdomadam subsisterem, memini me â Parente tuo clementer et benevole sæpe invitari, ut quotidiana ipsius conversatione ex voto fruerer. Itaque interdiu de Rebus Astronomicis, præsertim ad Observationes Siderum facientibus affatim, nec sine voluptate contulimus: Noctu vero, quando serenitas opportuna sinebat, Astrorum quorundam locis denotandis invigilauimus, quo eius Instrumenta Astronomica, quæ in edito quodam Arcis loco sub diô tunc statueban|tur, cum quibusdam nostris ê patriâ advectis (quæ tamen minora, et portatilia saltem erant) conferre liceret. Ac reperio etiamnum inter chartas meas Observationes quasdam, Spicæ ♍ præsertim, tunc temporis in meâ præsentiâ denotatas, ipsâque Patris tui manu consignatas. Superveniente vero lugubri quodam casu, cum tenella eius filiola, soror tua diem obiret, et Parens ob id in luctu esset, ego, ne molestiâ aliquâ animum, ægritudine tunc e στόργῃ paternâ laborantem afficerem, isthinc discedens, ad Nundinas Francofurtenses (quæ instabant) me contuli, et postmodum reliquam Germaniam transiens, boreales Italiæ partes ingressus sum. Inde autem ad Comitia Ratisponensia, quando RVDOLPHVS Maxim. Imper. F. Rex Romanorum inauguraretur, consulto rediens, ut cum claris et eruditis viris, quos sciebam eo frequentes venturos, familiaritatem inirem. Expectabam tum Parentem tuum isthic cum alijs Germaniæ Primatibus affuturum: Avebat enim animus cum eo potissimum Principe ulteriûs |colloqui. Sed hâc spe frustratus, multos tamen præstantes et eruditos viros, qui eo convenerant, mihi familiares reddidi; quibuscum de rebus Philosophicis grate et iucunde disserui. Hinc in patriam ante hyemem reversus, intellexi â quibusdam præcipuis viris, qui Legatione nomine Serenissimi Regis nostri Opt. mem. FREDERICI II. intereâ, dum ego ê patriâ abessem, Cassellis perfuncti erant, laudatissimum Parentem tuum solicite de me quæsivisse: Atque |non parum in votis habuisse, ut denuo eius invisendi occasio mihi præberetur: Qui et eos simul rogavit, suo nomine Regem nostrum diligenter hortarentur, ut meos conatus in Astronomiâ instaurandâ et illustrandâ, clementer et benevole promovêret; asseverans id non solum Regi futurum honorificum, sed et hinc non parum emolumenti in tam sublimi Arte repurganda, stabiliendaque ad Posteritatem perventurum. Quod etiam Rex Sereniss. et de plurimis optime meritus, cum hac laudatissimi Parentis tui admonitione, tum proprio quoque instinctu, et quo Familiam meam meque prosequi solitus erat, Regio favore, clementer et liberaliter præstitit. Nam haud multo post concessa hac, quam etiamnum inhabito, Insula, et Ædificia, et Organa Mathematica in Astronomiæ honorem atque restitutionem hîc magnifice extrui, et solide elaborari voluit; quibus iam annos pene viginti Sidera indefesso labore, nec pœnitendo (uti speramus) fructu scrutati sumus. Quam rem adeo Illustrissimo Parenti tuo deinceps placuisse cognovi, ut ante octennium, proxime, Serenissimum Regem nostrum in Australiore Cimbria commorantem invisere satagens, etiam huc deinde iter flectere, atque Vraniburgum hoc cum suis quas asservat, Astronomiæ Machinis, coram intueri, mecumque congredi, et de tam abstrusis Mysterijs conferre, utut corpore et ætate iam ingravescens, omnino proposuerit; Vt etiam ab ipsius Mathematico per literas mihi indicatum |est. Quod et Sereniss. Regi nostro ut fieret, admodum placuisse constat: quo vel hac occasione Illustriss. Parens tuus ad vicinum CORONOBVRGVM, magnifice præteritis aliquot annis ab illius Maiestate extructum, deduceretur. Quem in usum naues etiam singulari industriâ Rex adornari iusserat: ut mihi ab ijs relatum est, qui hæc ex ore regio hauserunt. Idque proculdubio successisset, nisi fata, non solum huic Regno; sed ipsi etiam Germaniæ, adeoque magnæ parti Europæ auersa, et lugubria, optimum illum Regem sub idem tempus terris abstulissent. Interea vero tuus Pater, dum hîc Astronomiæ reparationem molior, me suis clementissimis, et pariter eruditissimis literis invisere, atque absens id præstare, quod præsenti ob viarum intercapedinem non licuit, minime est degravatus; Idque occasione primum sumptâ a Cometâ anni 1585 a paucissimis alias animadverso, quod caudâ præter solitum destitueretur; de quo, cum ad Nobiliss. et Ampliss. Virum HENRICVM RANZOVIVM Pro |ducem Regium in Holsatiâ, rerum etiam Astronomicarum apprime cupidum, speciatim literas dedisset, unâque rogasset, ut meam de eodem Cometâ sententiam, atque observata sciscitaretur, simul innuens, quod Instrumenta sua Astronomica ex informatione cuiusdam Wratislaviensis Mathematici (quem tunc ignorabat hîc apud me eam in conformandis illis rationem antea didicisse) de novo redintegrârit; quibus iam tum multo subtilius Astrorum situs di|metiri, quam prioribus concedebatur; Quemadmodum Exemplum literarum Parentis tui ad Ranzovium, (quod etiam ob id in hoc Epistolarum Astronomicarum libro primum locum obtinere voluimus) testatur. Hinc vero arreptâ commodâ oportunitate, ipsemet ad Illustriss. tuum Parentem, cum de Cometâ, de quo rogabat; tum de alijs ad Astronomiæ negotium non modice facientibus, atque de eo ipso Instrumentorum modo, quo divisiones et pinnacidia, aliaque requisita rectius et commodius, quam communiter fieri solebat, adaptarentur, ac plenius, quam â Mathematico illo, qui hinc per patriam deflectens, ad ipsum discesserat, indicatum animaduerti, meam aperui sententiam. Ad quas literas tuus Illustriss. Parens clementer, et apposite respondit, unaque Mathematico suo, quem tunc in Aulâ habuit, ut plenius mecum de hoc negotio literis ageret, iniunxit. Hinc porro factum est, ut aliæ, atque aliæ supervenirent, atque inter nos communicarentur Epistolæ, de re Astronomicâ, adeoque præcipuis quibusdam capitibus hanc concernentibus, affatim et copiose tractantes; Quod etiam intermitti non desijt, donec optimus ille, et laudatissimus Princeps, totius Germaniæ oculus, columen, et decus, in terris esse desijt. Quem ante triennium hinc evocatum magno tam Germaniæ, et adiacentium Regionum incommodo, quam bonorum omnium gravi desiderio, luctuque, et Rerum quoque Astronomicarum (ne hoc præteream) quas impen|se fovêbat, et promovêbat, (imô ipsemet suis oculis, et manibus magnâ cum industria tractabat) ingenti dispendio, summopere indoluimus. Quoniam verô â quibusdam præstantibus Viris rogatus sum, ut, quæ hinc inde ab Eruditis de re Mathematicâ ad me perscripta, et vicissim rescripta, in Archivis meis conservo, publici iuris facerem, eo, quod multa in ijs continerentur, quæ Astronomiæ penetralia reserarent, et Divinam hanc Scientiam illustriorem redderent: Eorum ego desiderio vt satisfacerem, et publico bono pro virili consulerem, huc me adduci passus sum. Verum inter omnes Eruditorum ê diversis Europæ partibus ad me missas literas, eæ, quæ ab Illustrissimo Patre tuo, eiusque Authoritate profectæ sunt, primas statuimus ac esse voluimus; idque non saltem, quod a viro Principe ê veteri Illustrique Familia oriundo, adeoque ipso lumine et primate Germaniæ prodierint; sed etiam quod res ipsa et materia sic postulârit: quam rationem si duntaxat secutus fuissem, non exorbitassem. |Quem enim ei præferre oporteret, qui inter omnes suæ ætatis Astronomos, quotquot fouit Germania (alias horum præ reliquis Europæ Regionibus multo iam tempore ferax) principem locum merito obtinuit? Is enim non in tugurijs, aut libris, aut vaporarijs (ut de vulgaribus Astronomis conqueritur REGIOMONTANVS) hanc Artem exercuit, sed in ipso Cælo per apposita, et solide elaborata Organa suismet ipsius sæpenumero ocu|lis illi sedulo invigilare non detrectâuit; eamque, sustentatis idoneis Artificibus plurimum promovit. In quo etiam Heroico, et vere Atlantico proposito, usque dum Sidera et Solem intueri licuit (quorum caussâ hominibus esse oculos attributos, quidam antiquitus Philosophantium non abs re protulerunt) constanter permansit: Adeo, ut visibile hoc, et temporaneum Cæli Theatrum contemplari non omiserit, antequam ab Horizonte temporis in Æternitatem transmigratione factâ, Cælum illud æviternum, et invisibile, DEI beneficio, pro hoc altero commutârit. Quapropter quis iure inficiabitur, decuisse omnino Literas Astronomicas â tanto Atlante, non saltem Genere illustri; sed et in hâc arte Principe, profectas, principales partes in hoc volumine sibi vendicare? Quibus recte adiungi videntur, quæ illius iussu â Mathematico quoque ipsius mittebantur: unâ cum nostrâ ad singulas responsione: Vtut aliæ ab Eruditis, et præstantibus viris passim de hoc Cælesti negotio mihi perscriptæ literæ, et tempore et loco nonnunquam priores vidêri possint. Quod vero has ipsas, â tuo Illustrissimo patre mecum communicatas de re Cælesti Literas, nunc tandem lucem publicam vidêre, et terras pervagari sino; vt alijs acceptissimum esse scio (utpote â multis hoc nomine rogatus, qui harum Epistolarum editionem serio flagitârunt) sic tibi, et splendidissimæ Domui Hassiacæ minime ingratum futurum confido. Idque vel hinc mihi audentius polliceor, ex quo in Oratione |funebri, cum prædicti tui Parentis sepulturæ Pompa celebraretur, publice in Illustrium Amplissimorumque Virorum conventu ab eruditissimo, et præstantissimo I. C. HIERONIMO TVRLERO in hunc modum declamatum reperiam. De exercitijs Mathematicis priore parte explicare cæperamus, quâ ratione ad ea Princeps accesserit, quantum in ijsdem, vivente adhuc Illustrissimo Parente profecerit. An vero sui plane Iuris factus, et tot alijs involutus curis, remissius ea tractavit? minime omnium. Sed vt solet animus adhærescere circa ea, quæ cum delectatione visa sunt semel suscipi: Ita noster, non aliter, ac ATLAS vetustissimus ille Mauritaniæ Rex, Cælum humeris quasi suis, dum vixit, sustinuit, et nunquam grauissimam illam rerum Astronomicarum sarcinam deposuit. Itaque et in Aulâ suâ Artifices semper aluit præclaros: et si quos in locis etiam remotis circa eas Doctrinas excellere comperisset, eos vel magnis præmijs ad se in|vitabat, vel si nec id posset, per Literas crebro de difficillimis Quæstionibus cum illis conferebat. Quod si eas tantum Epistolas edi in publicum aliquando contingat, quas ijs de rebus ad virum, et genere, et scientiâ Mathematicâ Nobilissimum Tychonem a Brahe Danum subinde, extremis maxime annis misit vel inde constabit Posteritati, quam industrius, quam exercitatus fuerit, quantum ad Tabularum Astronomicarum tollendos errores, ad loca Stellarum exactius cognoscenda, laboriosis suis Observationibus contulerit. Instrumenta sibi comparaverat plurima, supellectilem Mathematicam habuit exquisitissimam, Speculam huic usui extruxit peculiarem, intempestâ sæpe nocte, |somno interrupto, in speculationi vacabat. Ita ille de præstantissimo Principe, et vere, et laudabiliter verba fecit. E quibus liquet, inter alia Epistolas etiam de hâc sublimi Astronomiæ cultura ab Illustriss. tuo Parente mihi inscriptas, â viris Eruditis, adeoque ab ipsis vestræ ditionis præstantissimis quibusque avide expeti, et, ut in publicum êdantur, desiderari. Quod et in tuo ipsius, et aliorum Illustrium virorum consessu publice pronunciare, et testari, celebris ille Orator tuus non dubitabat. Quâ etiam de caussâ earum publicationem (licet alias, donec totum volumen de hâc Epistolari materia compleretur, mecum conservandas statuerim) non diutius differendam censui. Cui verô potius, quam tibi has Astronomicas Epistolas inscriberem, non reperi, cum Patris potissimum contineant Literas, vel si quas alias, eius tamen Authoritate, et hinc sumpta occasione scriptas. Sic enim apud Eruditos, adeoque ipsos Posteros (si quos horum cura tanget) certiorem fidem merebuntur: siquidem ipsi Filio Paternas Literas offerre non dubitarim. Quin et earum in Archivis Cancellariæ vestræ exemplaria adhuc conservari non est dubium: Vnde me nihil in his de meo interseruisse (quod alias per se nefas fuisset) quivis facile colliget. Deinde nemini Eruditissimi Principis Eruditas literas, quam Filio, non saltem Paternorum bonorum hæredi; sed et Virtutis, atque Eruditionis Paternæ successori, dedicare visum fuit. Licet enim non adeo ex professo Astronomiæ |penetralia pervestigare, et tam operosam Artem penitius excolere, aliæ Curæ, aliaque exercitia tibi permittant (siquidem, Vnus par studijs omnibus esse nequit) tamen et his nonnunquam iucunde te affici, haud ambigo. Nam et Instrumenta, â Parente in huius præclaræ Artis restaurationem liberaliter per idoneos Artifices extructa, etiamnum tuâ curâ sarcta tecta conservari, et qui ijs per oportunitatem utantur, tuâ liberalitate sustentari, perlubenter inaudivimus. In quo etiam proposito, et utili provisione, ut constanter perseveres, summisse hortamur. Quantum vero profectum in alijs liberalibus Artibus, præsertim Historiarum cognitione et Linguis, feceris, apertius quamplurimis per|spectum est, quam ut mea commemoratione indigeat. Quantus insuper sis in iucundo, et erudito Poëtarum Studio, ut alia a te concinnata, et Eleganti vena resonantia Metra liquido ostendunt; sic etiam Psalmorum omnium Regij illius Vatis Davidis, in Carmina diversi etiam generis, mellifluo sono prædita, iampridem, adeoque in ipsâ Adolescentiâ, circa Annum Ætatis decimum octavum, â te exhibita Versio (quæ posteâ Typis edita est) quam argutâ, et facili venâ Poëticâ decoratus sis, non obscure testatur. Quem Librum ante paucos annos huc in DANIAM missum non sine voluptate introspexi, et Ingenij tui in facultate Poëtica, etiam illa ætate nondum maturo iudicio confirmatâ, fertilitatem, plurimum, vna cum alijs, quibus ostendebatur, admiratus sum. Quin et δεκάστιχον illud, quod adhuc vivente Patre, et ex eius voluntate in Operum meo|rum commendationem concinnare, et proprijs digitis exaratum, mihi mittere non dedignatus es, id ipsum palam efficit: ostendens, quam gratus Musarum fueris Alumnus, et quam VRANIÆ primogenitæ, et præcipuæ harum Sorori, et quam denique mihi huius, pro virili, cultori, Heroica, ac Clementi propensione faveas. Quod Carmen, ut alias Libris meis honorifice præfigere; sic etiam hisce Epistolarum Primitijs suo loco inserere, adiunctis proprijs tuis, hâc de caussa ad me perscriptis Literis, non negligendum duxi. Itaque vel hoc quoque nomine iste Epistolarum Liber tibi consecrandus videbatur, occasionem videlicet præbentibus Literis, non solum a Parente commendatissimo; sed et teipso eius Filio, minime a patria Virtute degenere, profectis. Concurrentibus proinde tot simul rationibus, te in hac Nuncupatione præterire, et ingratum, et indecorum nobis fore, videbatur: vtvt in Libris, quos hactenus in publicum emisimus, aut in posterum, favente Cælesti Numine, evulgare decrevimus, a peculiari aliqua dedicatione, alijs vsitata, libentius et satius, certis de caussis, abstineamus. Habes iamnunc Illustriss. Princeps nostræ intentionis et consilij rationes, et cur te hisce interpellare, Librumque hunc Epistolarum tuo Nomini insignire et consecrare, animum induxerim. Quod te nunc non amplius miraturum; sed clementi voluntate, et approbatione accepturum, omnino mihi persuadeo. Eâ spe subnixus, quibus possum precibus, submisse et obnixe te Illustriss. Princeps ora|tum habeo, ut quæ de Affixarum Stellarum restitutione, multo tempore, et crebris vigilijs, nec parvo labore et sumptu ab honoratissimo tuo Parente conquisita et elaborata sunt, non interire; sed mature in publicam Astronomiæ utilitatem prodire sinas. Quâ in parte Doctiss. ille Christophorus Rothmannus, sicubi adhuc in Germaniâ reperietur, suam operam, liberaliter invitatus, non denegabit; Qui et commodissime omnia perficiet: Siquidem is, et Observationum, et Supputationum, cum in Aulâ honoratissimi tui Parentis Mathematicum ageret, admini|strator extitit. Vel si forte is nullibi compareat, aut ad alia studia se contulerit, sive præ invaletudine, quâ fortassis etiamnum afficitur, eo perduci nequeat, invenies facile pro tuo liberali et favorabili erga Doctos animo, alium quempiam Astronomiæ peritum, qui eam Operam suscipiat. Nam ubi adfuerint Mecænates, non deerunt Marones. Si vero nullum in Germaniâ (quod tamen non crediderim,) qui hoc munere perfungi sustineat, reperire dabitur, ego, volens, lubensque meam opellam tibi hâc in parte defero, omni diligentiâ et studio enixurus, nec sumptibus parsurus, ut tui Optimi Parentis, et de Re Astronomicâ præclarissime meriti Labores illi Atlantici, in Publicum quam emendatissime êdantur, et Posteritati gratæ in perennem eius memoriam, nec postremam laudem consecrentur. Quare tuæ voluntatis erit et arbitrij, velisne, id quicquid erit, hâc de re, viuen|te adhuc Patre conscriptum, meæ fidei concredere. Equidem polliceor me fideliter in ijs versaturum, nec illis abusurum; neque quicquam eorum mihi vendicaturum: Sed omnia in Parentis, et Domus Hassiacæ, unde profecta sunt, honorem et gratiam, candide ac ingenue directurum. Neque enim, si quam maxime vellem, hinc aliquid subsidij et emolumenti, ad eam, quam ego molior, Fixarum Rectificationem amplius accedere potest; siquidem nostra de his Canonica Expositio, quæ ultra octingentas Stellas, in ipsissimo minuto Cælitus tam quoad Longum, quam Latum denotatas continet, iam antea Typis excusa sit, et earum fundamenta, demonstrationesque explanatæ: prout primi Tomi de Astronomiâ instaurandâ iamdudum absoluti, Caput secundum satis superque testatur: Adeo, ut ad dictam Stellarum reformationem Globi iamnunc in Belgio parati extent, et plures adornentur. Nihilque nos morabitur, quod in omnium Fixarum longitudinibus meæ verificationes, dicto Tomo iam antea editæ, unciâ circiter gradus Parentis tui denotationes ferme ubique anticipent. Quî enim id fiat, et in prædicto libro indicatum est, et hæ ipsæ, quas nunc tibi mitto, unâque in Publicum emitto, Literæ, subinde declarant. Quin et differentia hæc per se adeo est exigua, ut huius Pragmatiæ difficultatem intelligentes non saltem nihil offendat, sed etiam plus de veritate ipsâ, ex quo in diversis locis Observationes factæ tam prope coincidant, confirmet. Nam omnia tam |belle sibi invicem in quadringentis Stellis (tot enim esse Patris tui Operâ pariter restitutas Rothmannus retulit) correspondent, vt ad tantam præcisionem, et concordantiam, nulli Veterum Astronomorum â Rerum primordijs (absit invidia dicto) unquam pervenerint. Illi enim tantum sextas quasque Graduum partes in suis dimensionibus annotare ausi sunt; Imô ne inter has quidem lato saltem modo acceptas metas, Veritatis scopum collineârunt. Insuper etiam te Illustriss. Princeps per Astronomiæ Sacra obtestor, ut Organa Astronomicâ â Parente |magnâ sedulitate, et curâ elaborata, in suo vigore et usu, perpetuo illibata conservare (quod et sponte te sine vllo monitu facturum spero) non intermittas; unaque de idoneis Observatoribus, et Artis excultoribus benigne et liberaliter prospicias: Ac si quæ in Planetis, vel Cometis Cælitus isthîc habitæ fuerint accuratæ Denotationes, eas mecum per oportunitatem clementer communicare velis, quo cum nostris similibus conferantur. In primis vero, si quid in Cometâ ultimo Anni 1593. isthic sedulo est animadversum, cupio me certiorem fieri. Nam is hîc ob χάσματα, Septentrionalem Plagam (ubi iter exercuit) perpetuo obvelantia, Animadversiones nostras elusit. Attamen â Studioso quodam Dano, qui ante aliquot Annos mihi in Exercitijs Astronomicis per triennium inservierat, idem Caudatum Sidus Servestæ Anhaldinorum, ubi is tum Studiorum caussâ mo|rabatur, aliquali diligentiâ et præcisione, prout per Radium Astronomicum, quo ille tunc usus est, fieri poterat (cum exquisitiora et commodiora Instrumenta deficerent) Cælitus denotabatur: Idque â vicesimo secundo die mensis Iulij, usque in vicesimum quartum Augusti, paululum vltra mensem duratione eius continuatâ. At quoniam Radius Astronomicus, quantacunque tandem diligentiâ elaboratus, vix accuratas præbet Siderum distantias, nec Quadrans, quo is una utebatur, iustæ fuit magnitudinis, aut ê satis solidâ materiâ confectus: Ideo ista Observationum administratio nobis insufficiens censetur. Verum si quæ tui Optimæ Mem. Parentis exactioribus Organis in eâdem Crinitâ Stella obtentæ sunt Aduersiones, eas præcisione debitâ non destitui, mihi persuadeo; quo ea, quæ â nobis tunc, ob prædictas caussas, intermissa sunt, exinde commode suppleri, atque in Demonstrationem nostrâ operâ deduci queant. Cæteri vero quotquot intra quatuor lustra apparuerunt, Cometæ, quos omnes in altissimo Æthere, et nequaquam Elementari Regione, tramitem suum absolvisse deprehendimus, unaque Geometrice demonstravimus (Contra quam Græcus ille Aristoteles tot iam sæculis vulgariter in Scholis Philosophari docuit) maximâ sedulitate â nobis considerati, et ê certis δεδομένοις Mathematice sunt examinati. Quod et in Mundo coævorum Siderum, Planetarumque Apparentijs diligentissime scrutandis, indesinenter factitamus. Quæ autem in hâc Pa|læstra hucusque præstiterimus, brevi, volente Cælestium Opifice, manifestum faciemus, et tibi quoque introspicienda æstimandaque transmittemus. Quod Illustrissimus et laudatissimæ memoriæ Parens tuus, ut se vivo fieret, atque illi communicaretur, sæpius exoptabat: Quemadmodum Literæ quoque nonnullæ ob id mihi perscriptæ, et huic libro insertæ hoc ipsum non obscure testantur. Verum quibus ego remoris implicitus, et proximis hisce Annis retardatus fuerim, quo minus hæc tam cito, atque constitueram, absolvere, et in Publicam vtilitatem evulgare potuerim, non |est huius loci referre: Ipsâ etiam Materiâ, quam tractamus, multorum Annorum cunctationem requirente. Moram itaque hanc clementer excusatam habeas, propediem (uti spero) cum fœnore compensandam. Intereâ et semper tibi me, meaque studia quam commendatissima esse cupio. Et ne diutius, quam par est, te Illustriss. Princeps, alijs forte occupatum detineam, nunc finem facio: DEO Optim. Maxim. ad felicem Gubernationis Publicæ administrationem, et honestarum, ac liberalium Artium promotionem, te devote commendans. Vale Illustrissime Princeps. Datæ Vraniburgj ipso die Æquinoctij Vernalis, Anno Epochæ Christianæ vulgaris M. D. XCVI.

TVÆ CELS. ADDICTIS.TYCHO BRAHE.