af Tycho Brahe (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
forrige næste

||IN EPISTOLARVM ASTRONOMICARVM LIBROS OMNES PRÆFATIO GENERALIS, TVM QVOQVE IN HVNC PRIMUM ARGUMENTUM.

CVM diu, multumque de re Astronomicâ instaurandâ, locupletandaque, sublimes, et homine ingenuo (uti arbitror) non indignas alerem curas: Esset autem hoc negotium, uti per se arduum, et studij laborisque ingentis; sic etiam non parum temporis, antequam commode absolvi, atque in actum diduci posset, omninô requireret: Ideo cunctandum nobis aliquandiu, imô per aliquot continuos Annos hæc res differenda necessario fuit. Præterquam enim, quod Instrumenta varia, eademque magna, et exacta, ê solidâ, et constanti materiâ, affabre ante omnia elaboranda forent, et Structuræ his disponendis idoneæ una Architectonico opere exædificandæ: Quæ omnia non saltem impensas incredibiles; sed et una cum labore moras, ut ritê conficerentur, absoluerenturque, postulabant: Ipsi quoque Astrorum circuitus, et Apparentiæ, quarum caussa tanti fierent Apparatus, ut rite cælitus hisce medijs denotarentur, non paucorum Annorum periodos efflagitabant. Nam etsi Solare curriculum intra quadriennium ad summum, collatis invicem singulorum Annorum Observationibus in diversis Eclipticæ locis habitis (neque enim par ubique quotannis conceditur serenitas) absolvi queat: Luna nihilominus huius socia, et quasi ministra, licet singulis mensibus revolvatur; tamen ipso Sole longe plurium Annorum Observationes desiderat, antequam eius Phænomê|na cognitioni exactæ pateant: Idque tam propter Eclipses eius varie examinandas (quæ, quamvis singulis vel alternis Annis supra Horizontem contingant; rarius tamen sui aspectus commoditatem ob Cælum tunc sæpenumerô nubibus obvelatum largiuntur) quam alias eius Apparentias, ultra Plenilunia etiam in Quadraturis, et locis intermedijs diligenter scrutandas; idque potissimum in principalioribus, utpote Apogæo, et Perigæo, medijsque elongationibus sui Eccentrici, sive, quod idem est, maioris Epicycli, locis: Vti nec omnes Lunares Eclipses æque ad eius errores extricandos idoneæ sunt: Sed inter illas potiores, quæ præcipuis Eccentrici, aut Epicycli dictis locis viciniores sunt, existunt. Adeo ut utriusque Luminaris exquisitos, quales in Cælo ipso exercent motus, aliquis vix intra sedecim Annos ad amussim in normam redigat, et per convenientem Hypothesin in numeros cælesti harmoniæ congruos diducat. Veneris et Mercurij sidera, etsi una cum Sole, circaque ipsum singulis Annis convolvantur; tamen, ut maximæ eorum â |Sole digressiones, tam matutinæ, quam vespertinæ in diversis Eccentrici Locis discernantur; tum quoque aliæ intermediæ, et Soli propinquiores Apparentiæ, tam quoad longum, quam latum ritê denotentur, multorum certe Annorum Animadversiones exigunt; Mercurio ob Solis vicinitatem, â quo rarissime ita digreditur, ut conspectui pateat, non modicam his inijciente remoram. Sic etiam trium tardigradorum Planetarum, quos superiores vocant, Observationes, ut restitutioni motuum illis competentium sufficiant, haud parum temporis poscunt. Mars etenim, utut intra bienni|um Orbem conficiat; tamen, antequam Soli in alternis saltem signis opponatur, vt Acronychius sufficienter denotetur, duodecim Anni prætereunt: Si vero in singulis (quod præstaret) viginti quatuor expectandi sunt. Iovis curriculum, uti 12. Annis completur; sic etiam intra hos terminos eius motiones, et vix antea, emendari poterint; cum Soli in singulis Dodecatemorijs interea diametralis reddatur. Saturni verô altior, et cunctabunda Stella, uti 30. pene Annos consumit intra unicam Zodiaci completionem, ita totidem ferme opus esset in omnibus eius Acronychijs locis oportune signandis, alijsque intermedijs ad Solem dispositionibus examinandis; quo eius incessus eo exactius pateret. Poterit tamen id ipsum intra 20. vel 24. Annos satis commode effici. Obiecerit hîc forte aliquis, antecedentes Astronomos, PTOLEMÆVM præsertim ac COPERNICVM, non tantam temporum diuturnitatem in consignandis Planetarum Apogæis, et Eccentricitatibus, eorundemque reliquis Phænomenis expectasse. Fateor id quidem; attamen ita fateor, ut in eâ ipsâ præcipitatione non parum desiderem: Ideoque evenisse haud minimâ ex parte suspicer, quod ambo illi Artifices, præsertim vero COPERNICVS in Apogæis, et Eccentricitatibus Errantium siderum, reliquisque eorundem, tam in longitudinem, quam latitudinem divagationibus, tantopere ab ipso etiam Cœlo divagati sint. Nam quod ternas Acronychias Observationes, easdemque subinde a se invicem non longe remotas hîc sufficere arbitrabantur, ingeniose quidem Demonstrationi, et Numeris circa eadem loca satisfecerunt, nisi in ipsis etiam quidpiam vitij latuisset Observationi|bus: attamen ad singulos per totum Zodiaci ambitum transitus, et latitudinum digressiones salvandas nequaquam sic summam adhibuêre manum: Etiamnum id ipsum testante cælitûs derivatâ Experientiâ: quæ inerrantia Sidera aliam choream ducere, quam ipsorum in numeros resoluta melodia sonat, aperte ijs, qui talia discernere norunt, ostendit. Requiruntur itaque ad minimum 4. vel 5. lustra, antequam Planetarum omnium apparentiæ in tot, tamque diversis, prout opus fuerit, locis, convenientibus Organis sufficienter Observari queant: vnaque in Hypothesin et Numeros, quod alterius est laboris, nec parum insuper requirit temporis, resolvi. Vt nihil dicam de Affixarum |Stellarum ingenti exercitu, quas sigillatim tam secundum longitudinem, quam latitudinem respectu Eclipticæ convenienter demetiri, et terminos ijs â punctis Æquinoctialibus præfinire, haud postremam temporum cunctationem desiderat. Si vero vniuersa earundem Periodus debito modo explicanda foret, ne multorum quidem hominum sibi invicem succedens ætas, etsi Methusalæa esset, huic Experimentationi sufficeret. Vt igitur tam Errantium, quam Inerrantium loca et motiones oportune ex Observationibus Cælestibus in Numerorum cognitionem perducantur, et usui communi adaptentur, absolvanturque, quantum ab uno homine eius ætate præstari potest, tres circiter Annorum decades (si modo non plures) requiri videntur: Quas etiam nos hactenus inde â primâ Adolescentia huic arduo studio impendimus. Quamvis (ut dicam quod res est) primo circiter decennio non tantâ accuratione ob Instrumentorum idoneorum, et opor|tunitatis talia exercendi penuriam, atque reliquis proxime elapsis Annis 20. id ipsum præstitimus. Nam inde â decimo sexto ætatis Anno Sidera iucundo labore scrutatus sum, idque in adolescentiâ Lipsiæ Studiorum caussâ morans, saltem per Radium Astronomicum, cum alia Organa in eâ tenuiore ætate deficerent, quantum fieri poterat, periclitabar. Quæ omnia propterea commemoro, partim ut intelligant harum rerum amantes, quantæ molis fuerit Cælestes condere normas, partim, ut moram, quam nos in evulgandis ijs, quæ circa Astronomiæ restitutionem absque intermissione molimur, si forte ijs tædiosa est, eo lubentiûs, et promptius excusatam habeant: Vtque simul Epistolarum Astronomicarum volumini, quod nunc publici Iuris facere decrevi, hac præmonitione occasiones præstruam, atque aperiam. Accidit enim (ut eo demum quo volui perveniam,) quod, dum tot iam labentibus Annis Cælestia indefesso studio scrutarer, multi, et magni Viri, Eruditione in Philosophicis et Mathematicis præsertim, excellentes et Clarissimi, Literas mecum ê diversis Europæ partibus de tam sublimi negotio commutarent: Quas, etsi mecum prorsus conservare (uti diu etiam factum est) ab initio animum induxerim, tamen tandem, Amicorum, et præstantium virorum adhortationibus persuasus sum, ut eas Typis êdere, et publice legendas alijs communicare non renuerem. Ante omnes vero me eo perduxerunt, Nobilissimus et Amplissimus vir, HENRICVS RANZOVIVS, Dominus de Bredenbergâ, etc. Serenissimi Regis nostri in Holsatiâ, et adiunctis Ditionibus Vicarius Magnificus: tum quoque |Clarissimus ille, et inter Germanos magni nominis Vir D. CASPAR PEVCERVS, Philosophus, et Medicus celeberrimus; et præterea Excellentissimus ille D. THADDÆVS HAGGECIVS ab Haick Bohemus, qui uti Medicinæ, quam exercet, sic etiam Philosophiæ, et præsertim rerum Astronomicarum est peritissimus; quodque majoris æstimo, Virtutis, et Veri|tatis amans, ac Integritate, Ingenuitateque morum eximie præditus. Hi, inquam, quorum etiam Literæ hocce volumine suis locis insertæ id ipsum satis probant, nos huc adduxerunt, (ut de alijs itidem monentibus nunc subticeam) quo Publicationem hanc exequeremur. Quin et mihi ipsi privatim, hunc laborem haud inutilem, aut ingratum fore visum est: siquidem Epistolæ multa, et varia complectantur, et ob id â quamplurimis auide legantur; idque minori tædio, quam alia eadem fere tractantia, et copiose replicantia volumina. Quin et sic aliorum de ijsdem rebus diversæ sententiæ rectius cognoscuntur, et expenduntur: quando quilibet, id quod in notâ materiâ exploratum et constitutum habet, Amico per literas ingenue, et liberaliter impertit: sicque ex hâc collatione amicâ et candidâ, veritas eo promptius et dilucidius extricatur. Ideoque multi Eruditionis laude celebres, tam inter veteres, quam recentiores hâc scribendi, et ad Posteros sua inventa deducendi ratione, non infrugifere usi sunt. Quare illorum vestigia imitando, et Epistolarem hunc fascem paulatim in publicum emittendo, volui alijs insuper Eruditis viris, etiam inter eos, qui mihi adhuc forte ignoti sunt, ansam præbêre, ut de Rebus Philosophicis, potissimum vero ijs, quæ Sideralem |Scientiam concernunt, mecum pariter per Literas disserere, atque huic volumini pluribus Tomis augendo materiam subministrare, non supersedeant: qua etiam in parte mihi rem acceptam, et alijs (uti spero) non inutilem præstabunt. Invenient quoque me ad respondendum nec imparatum, nec difficilem. Continebunt autem hi Libri, quos de Epistolis êdere animus est, eas potissimum præstantissimorum virorum ad me datas literas, quæ de re Astronomica affatim agunt: interpositis tamen nonnunquam alijs Philosophicis quæstionibus, ad Physicam, et Pyronomicum, præsertim, studium pertinentibus. Reliquas, quæ penes me reperiuntur, eruditas etiam Doctorum virorum literas, quatenus ab hac materia alieniores essent, hisce intermiscendas non duxi. Servavi vero in ijs, quas êdere decrevi, hanc dispositionis methodum, ut non semper Annorum seriem, quibus scriptæ sunt, sed potius personarum et locorum, tum quoque materiæ, quam continent, rationem habuerim. Ideoque primo Tomo Landtgravianas solummodo Epistolas, de rebus Cælestibus mecum luculenter agentes, una cum mea ad singulas Responsione, complector. Secundo Eruditorum, et Amicorum in Patria nostra, eiusque vicinia Literas, tam antiquiores, quam recentiores seligo, et in unum compono: ubi etiam Carmina nonnulla, Epistolam utplurimum modo, de rebus hûc utcunque pertinentibus, a nobis interdum animi caussa conscripta, intexuntur. Tertio et sequentibus aliorum ê diversis Regionibus ad me varijs temporibus exaratas, measque rescriptiones convenienti ordine, quoad eius fieri potest colloco; Vbi id, quantum licet, |observo, vt eorundem Authorum Literæ | in unum colligantur, et se invicem subsequantur: non habita ubique consideratione, quod aliorum Epistolæ tempore sint, vel anteriores, vel etiam posteriores. Reliqua, quæ in hac dispositione facta, vel etiam nonnunquam prætermissa sunt, prudens, et candidus Lector ipsemet facile perspiciet, atque uti confido, sincere interpretabitur. Porro id etiam benevolum lectorem admonitum, et rogatum velim, ne in ijs, quas ipsimet nos conscripsimus, vel ad alios rescripsimus, Epistolis, admodum rigide et curiose verborum illecebras, ac sermonis Latini subtilem elegantiam requirat. Præterquam enim quod nos ab ineunte ætate maiorem curam Rebus, quam verbis discendis et pervestigandis adhibuerimus, hæ ipsæ literæ utplurimum extemporaneæ sunt, et carptim inter alias graviores occupationes, vel a me ipso exaratæ, vel Amanuensibus meis dictatæ; ut eas uix relegendi, nedum compta et tersa oratione exornandi, otium mihi superfuerit, tametsi quam maxime id præstare voluissem, aut etiam sustinuissem. Criticos verborum nostræ, et superioris ætatis, malo suspicere et laudare, quam imitari: ne Verba nimis studiose, ne dicam curiose, sectando, Res longe præstantiores, et cognitu utiliores omittam, vel potius amittam, sicque maius dispendium, quam lucrum faciam, et in illud Senecæ dicterium impingam: Parum nos habere temporis, sed multum perdere. Et alibi: Necessaria ignoramus, quia non necessaria didicimus: licet et is verborum haud negligens fuerit, attamen rerum gravium, et scitu dignarum pariter gnarus: quæ duo si simul coniungi possent, equi|dem eo laudabiliora esse non inficior, salvâ tamen Rerum, uti par est, prærogativâ, et Iudicij arduâ, gravique censurâ: ante omnia vero Veritatis intemeratæ sincerâ et non sophisticâ inquisitione, ac Demonstratione, sartâ tectâ permanente. Quamvis (ut dicam id quod res est) hac excusatione, vel eam ob caussam non opus fuisset, quod Mathematica per se talia sint, ut verborum lenocinia et fucos, vel colores quoscunque aversentur, et potius simplicibus, ac nudis verbis tractari aveant; uti etiam est in trito Manilij nostri versiculo, qui de hac ipsâ re sic pro se quoque protestatus est: Ornari res ipsa negat, contenta doceri. Simplicibus itaque verbis gaudet Mathematica Veritas, cum etiam per se simplex sit Veritatis oratio; Vtut non inficier, eximium illum superioris sæculi apud Germanos Mathematicum IOHANNEM REGIOMONTANVM Francum, Viennensis Academiæ lumen, admodum terse et Latine sua literis mandasse. Quod sane in obscuro illo ævo, quando humaniores Literæ nondum apud Germanos planê inoluerant, admirationi non minimæ esset, nisi et simile quid in alijs quoque eius ætatis Mathematicis, qui satis comptê loquebantur (cum reliqui fere omnes Doctrinæ alicuius nomen sibi vendicantes, barbarice sua effarentur) animadvertere liceret. Quin et ingens ille COPERNICVS Astronomorum decus, et suc|cinctis, et Latinitati tersiori congruis, in suo illo plusquam Atlantico Revolutionum Cælestium Opere, usus est verbis. Sed de ijs plus satis. Si vero in his ipsis nostris Literis aliquando prolixior forte fui, quam Epistolarum familiarium leges patiuntur, præsertim in ijs, quibus Landtgravianis respondimus, et nonnullis alijs; id æquus |inspector ut in meliorem partem accipiat, rogo; simulque expendat, hasce non, ut alias familiariter scriptas, vulgaria tractare; sed de arduis rebus, ipsisque Divinæ illius Astronomiæ intimis penetralibus, ut plurimum agere, et pro maiori parte Dogmaticas esse; ideoque de rebus hoc negotium concernentibus nonnunquam pro et contra prolixius disserere. Accedit et hoc, quod multa in hisce dilucidius et plenius explicare voluerimus, circa nonnulla eorum, quæ in Tomis nostris Progymnasmatum Astronomicorum minus forte luculenter, quam ut omnibus plane sufficerent, pertractata sunt. Ad quod etiam exequendum, partim alij, dum Quæstiones et dubia in his, vel similibus mihi movêrent, occasionem dederunt, partim ipsemet, dum ista per otium relegerem, aut de talibus ulterius cogitarem, sic faciendum mihi persuasi. Ideoque et in ijsdem Progymnasmatum Tomis ad hasce Epistolas Astronomicas subinde me refero, si quid forte isthic dicitur, vel prætermissum est, quod per has manifestius elucidari queat. Sed nolo talibus copiose hâc Præfatione exaggerandis et commemorandis diutius immorari, cum prolixiore informatione, re ipsa satis pro se loquente, non indigeant; nec etiam operæ pretium sit, eam potissimum ob caussam, quod singuli Tomi peculiares quoque Præfatiunculas seorsim habituri sint, quæ eorum contenta et dispositionem breviter, quantumque opus fuerit, patefacient. Quod ut in hoc ipso Primo Tomo omnium etiam primo præstetur, eius succinctam et summariam explicationem, uniuersaliori indicationi nunc subiungemus.