GRATIA et favore nostro præmissis. Nobilissime, et singulariter dilecte. Accepimus quas ad nos Segeberga 22. Septembris elapsi dedisti literas, vnaque transmissum Librum, clementerque pro eo agimus gratias, eum suo tempore cum voluptate perlecturi. Ignorare te autem nolumus, nos ex instructione PAVLI WITTICHII Instrumenta nostra Mathematica in melius restituisse, adeo vt cum prius vix 2. min. exacte, iam vnius dimidium, imo quartam partem animaduertere liceat. Curauimus itaque tali forma Quadrantem Horizontalem, simulque Sextantem ad obseruandas distantias Stellarum ex puro Orichalco bicubitalem confici. Sustentamus quoque tres Studiosos Astronomiæ et Obseruationum peritos, ad testificanda loca Stellarum fixarum, licet priores nostræ Obseruationes, quas ipsi in otio, ante Regiminis initium nostris oculis accepimus, quarum etiam, si recte meminimus, Exemplar habuisti, ne 4. aut 5. minutis ab his discrepent. Speramus etiam breui nos hæc ad finem deducturos, modo aër nobis serenior affulserit circa nouilunium, quod toto hoc Anno desiderauimus. Scripsit autem nuper ad nos Mathematicus noster CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS, se Mensis huius die 8. Hora 9. vespertina Cometam in P. 23. /. 15. ♓. cum Latitud. Merid. part. 14. min. 0. et Die 9 eiusdem in 25. grad. 50. min. ♓, cum Latitud. Mer. P. 13. /. 6. obseruasse. Eundem nos ipsi heri Die 19, vesperi, nullo quidem Instrumento, sed solummodo per Lineas Rectas in Globo nostro obseruatum denotaui|mus, eumque in P. 21 ♈ cum Deuiatione Latitud. 4 part. Merid, depræhendimus. Exiguus est, et vndiquaque crinitus, vt eum existimemus esse ex genere Cometarum, quos Circæos nominant; quique tempore Maximarum coniunctionum apparere solent. Quid autem portendat, præsertim cum Saturninus sit et Saturno coniunctus, Dies docebit. Quin et nos libenter scire aueremus, an idem apud vos sit conspectus, cuperemusque magnopere TYCHONI BRAHE, præmissa clementi nostra salutatione, apparitionem et Obseruationem huius significare velis, petitione addita, vt nobis indicet, qua ratione eum obseruârit. Quia enim tam exiguus est, alias a paucis eum obseruatum iri æstimamus. Hæc vt fiant, clementer erga te affecti, confidimus.