af Tycho Brahe (1596)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1919)   Tekst og udgave
forrige næste

|ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO D. GVILIELMO HASSIÆ LANDTGRAVIO, COMITI IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIN ET NIDDA: PRINCIPI AC DOMINO CLEMENTISSIMO. S. D.

CVM nuper apud Serenissimum Regem nostrum in Aula versarer, Princeps Illustrissime, reddidit mihi generosus Iuuenis GERARDVS RANTZOVIVS, Arcis Croneburg, quam idem inclytus Rex, in vicino Selandiæ littore, iam primum magnifice exædificari curauit, Præfectus, literas quasdam a Parente suo Nobilissimo et Eruditissimo, rerumque Astronomicarum amantissimo Viro, Domino HENRICO RANTZOVIO Regio in Holsatia Vicario, ad me datas; Quibus reseratis reperi in ijs Exemplar Literarum Tuæ Celsitudinis ipsi D. HENRICO RANTZOVIO Scriptarum, quod percupide acceptum, semel atque iterum magna cum voluptate relegi. Mirifice enim me recreauit, quod inde non obscure perceperim, Celsitudin. Tuam erga Diuinæ illius Astrorum Scientiæ penitiorem peruestigationem dudum inchoatam affectionem et studium, ne in hac quidem maturiore ætate inter tam varias Reipub. administrandæ occupationes et curas, ex animo deposuisse; Sed potius denuo instauratis Viribus adductaque diligentia, noua quædam et prioribus exactiora adornasse Organa, quibus Siderum ipsissima loca, multo scrupulosius quam antea restituantur. Quo sane nomine, tam Tuæ Celsitudinis Heroicæ Virtuti et apud gratam posteritatem Famæ nunquam intermorituræ, quam rerum Astronomicarum Incremento plurimum congratulor. Facit autem in |ijsdem Literis Tua Celsitud. mentionem cuiusdam exigui et vndique rotundi Cometæ, præcedenti Anno circa 8 Octobris a Tuæ Celsit. Mathematico CHRISTOPHORO ROTHMANNO in vltima decuria ♓, et Latitudine Australi animaduersi, quem T. Celsitudo ipsamet 19 Octobris in 21 ♈ cum Latitudine 4 part. adhuc Meridionali, depræhendit; petitque Celsitud. Tua a Domino RANTZOVIO, vt significet num Cometa is in nostris oris conspectus fuerit. Nominatim vero Tua Celsitud. a me cognoscere desiderat, an et ego, quaque potissimum ratione eundem Cometam cælitus obseruârim. Etsi vero Tuæ Celsitudini scribere aliquoties in animum induxerim, tum ob sublimem illam, nec vnquam satis laudatam, qua diuinitus præditus es in rebus Æthereis absolutius inquirendis (quo nomine omnes tam superioris quam nostri æui Viros Principes longe antecellis) industriam et sedulitatem indefessam, tum etiam quod Celsitud. Tua ante Annos ferme elapsos 11, me Casellis sibi præsentem clementer admodumque beneuole complexa fuerit, deque rebus Astronomicis, quæ nostra est voluptas, perli|benter varieque mecum contulerit. Veruntamen cum vererer ne Celsitudini Tuæ intempestiuis meis literis molestiæ quidpiam adferrem; præsertim cum tot Annorum interuallo, et inter tanta Reipub. administrandæ negotia Celsitudini Tuæ memoria mei ex animo facile excidisse poterat, factum est, vt diuturnum scribendi propositum in hunc vsque diem prorogârim. Cum vero Celsitud. Tua per dictas Literas D. RANTZOVIO transmissas, me salutare clementer non dedignata fuerit, et ad sibi scribendum, sumta a recenter viso Cometa occasione vltro inuitârit, animum audentius resumpsi, et plurimum mihi congratulatus, hanc multorum Annorum desiderium explendi oportunitatem quam commodissime offerri, minime vlterius differendum duxi, quin aliquid Literarum ad Tuam Celsit. reuerenter mitterem, fretus hac Cels. Tuæ clementi inuitatione, quæ meam audaciam excusabit. De Cometa itaque cuius Obseruationem T. Celsitud. a me diligenter desiderat, notum facio Cels. Tuæ, eum 18 Die Octobris proxime elapsi Anni, mihi Sidera more solito contemplanti omnium primo apparuisse, et ab hoc ipso Die, vsque in medium Nouembris, quamdiu videlicet conspici poterat, quotiescunque serenitas oportuna concedebatur, Instrumentis exquisitis et nulli errori obnoxijs diligentissime obseruatum fuisse. Quod vero integro decendio tardius nobis quam Tuæ Celsitud. Mathematico hic Cometes innotuerit, in causa fuêre continuæ Nubium obscuritates, mixtis creberrimis et tempestuosis humiditatibus, quæ nostrum Hemisphærium inde fere ab initio Octobris ita obduxerant, vt Cœli Siderumque aspectum toto illo tempore, vsque in prædictum Diem, quo Cometa visus est, penitus intercluserint. Ex ijs vero quæ ab hoc tempore, quo nobis primum conspici cæpit, per totam ipsius durationem, quotiescunque |serenitas optata affulsit, varie et sedulo cælitus hîc depræhensa sunt, principaliora quædam peculiari charta (ne hîc inserendo nimium Epistola excresceret) descripta, Tuæ Celsitudini per ocium cognoscenda mitto. Pleniorem vero et magis absolutam, pluribusque Obseruationibus, et his innixis certis Demonstrationibus constabilitam declarationem, non solum de hoc nuper viso Cometa, sed etiam de tribus alijs proxime elapsis aliquot Annis conspectis, tum etiam de Noua illa et admirabili prope Cassiopeæ constellationem exorta Stella, Celsitudo Tua vbi Opus nostrum de Nouis Ætherei Mundi Phænomenis hoc æuo conspectis, in lucem prodierit, adipiscetur. Quamprimum enim omnia in eo ad Colophonem deducta, et hîc in propria mea Typographia (fauente Numine) excusa fuerint, Tuæ Celsitudini inspicienda et dijudicanda transmittam. Quia vero in his omnibus enucleatius ad Veritatis normam tanquam Lydium lapidem probandis, aliorum etiam quotquot habere licuit Obseruationes et placita, suo loco proferre, et tum inter se, tum cum ipsis Apparentijs absque omni præiudicio et aliorum immodesta repræhensione, saltem vt Veritas ipsa eo manifestius | elucesceret, expendere decreui, Tuam Celsitudinem submisse et obnixe oratam volo, vt suas tum de illa ad Cassiopeiam Stella, tum de alijs subsequentibus Cometis Obseruationes, quas habet exactas, mecum communicare non dedignetur. Nec enim dubito, quin veluti Tua Celsitud. in dicta noua Stella, præ multis alijs veritatis penetralia rectius ingressa sit, (dum videlicet eam insensibilem habuisse parallaxin, ideoque in supremo Æthere constitisse asserit, quam plurimis Astronomorum qui eam Elementarem statuerunt, intolerabiliter aberrantibus) sic etiam in Cometarum Obseruationibus longe accuratius quam cæteri metam propositam attigerit. Imprimis vero a Tua Celsitudine quibus possum precibus obtinere desidero, vt ea etiam, quæ in cæteris Mundo coæuis sideribus; præsertim per noua illa Organa, tam quo ad distantias, quam Declinationes siue Meridianas Altitudines hactenus adinuenerit, mecum clementer impertiri non grauetur. Ego vicissim tum earundem, tum etiam aliarum Stellarum consimiles Obseruationes, prout nostris Instrumentis cælitûs depræhensæ sunt, Tuæ Celsitud. per otium descriptas, remitti curabo, vt collatione inuicem facta, de Instrumentorum et Obseruationum certitudine eo rectius dijudicetur. Formam insuper et structuræ rationem in Tuæ Celsitudinis nouitijs Instrumentis; præsertim quo ad Sextantem attinet, si Tua Celsitud. mihi delineatam vna miserit, rem etiam fecerit longe acceptissimam. Nam plurimum scire aueo, anne (veluti ex probabili coniectura assequor) Celsitudinis Tuæ noua hæc Instrumenta plurimum similitudinis cum quibusdam ex meis habeant; idque præsertim quo ad subdiuisiones graduum per Puncta transuersalia, et Pinnacidiorum per rimulas Parallelas, nocturnis Stel|larum Obseruationibus apprime Idonea, peculiarem confectionis modum attinet. Fuit enim hîc mecum ante quinquennium PAVLVS ille WITTICHIVS, ex cuius præscripto Tua Celsitudo sua Organa innouata esse asserit, et Instrumentorum quorundam, quæ partim tunc parata habebam, partim in posterum elaborare decreui, elaborationem et vsum, diuisionisque et Pinnacidiorum, quibus in omnibus similiter ferme vtor, rationem explorauit, seque mox in Germaniam, quædam alia prætendens, recepit. Ex ipsa vero Sextantis sola appellatione conijcere licet Witichiumnon multum a nostris aliena Tuæ Celsitudini proposuisse. Nam Sextantis Instrumentum, cuius et fabrica adeoque ipsum nomen recens a me excogitatum erat, tunc in vsu paratum habebam, cum Witichius mihi adesset. Verum cum ipsa experientia me multoties commonefaceret eam Sextantis Fabricam, quam tunc adinueneram, ob certa quædam impedimenta Stellarum intercapedinibus præcise indagandis non sufficere, eius vsus iam dudum a nobis antiquatus est. Quare si Sextans ille quo T. Celsitud. Siderum interualla obseruari curat, eadem ratione confectus est, qua is quem Wittichius hic conspexit, vix admodum ratas nullique fallaciæ |obnoxias eius beneficio licebit obtinere distantias. Impossibile enim est ex vnico oculo, circa Centrum Instrumenti quiescente, binarum Stellarum, præsertim si remotiores inuicem fuerint, diuersa simul præcise contueri loca. Nec enim Centrum visus Centro Instrumenti apte vniri potest, aut per vllas Parallaxes hæc differentia satis conuenienter excusari; Nec pupilla Oculi in maioribus interstitijs binas Stellas intuendo immota manet, vnde Centrum visus etiam aliquantulum variare, necessarium euadit. Imo vero, quod in hoc subtili negotio magni momenti est, cum non vtrinque quælibet Stella circa Pinnacidium per rimulas Parallelas æquabiliter et bifariam secta conspiciatur, vtrum accepta distantia iusto maior minorue fuerit, nequaquam certo constabit. Excogitaui itaque postea alium Sextantis conficiendi modum, eumque bifurcatum, ita vt per binos Obseruatores quælibet Stella seorsim conspiceretur, vtrinque per duo diuersa Pinnacidia. Quam etiam constructionis rationem Wittichio dum hîc præsens esset, aperui, postque ipsius discessum eiuscemodi Sextantem parari curaui, qui sane satis exactus erat, et Stellarum interuallis citra omnem sensibilem errorem capiendis sufficiebat. Verum cum sua tractatione paulo difficilior et laboriosior esset, nec satis cito negotium expediret, hic etiam Sextans apud me in vsu esse desijt. Quod si Tuæ Celsitudinis Instrumentum ad eius similitudinem confectum est (nam Ideam huius Wittichio hic monstraui, quæ ipsi perplacuit) non dubito quin distantiæ per eum acceptæ recte se habeant, licet paulo difficilius et tardius (vt dixi) obtineantur. Vt itaque tum errorem omnem, tum etiam difficultatem in hoc negotio |dextre absoluendo euitarem, aliam et diuersam a prioribus eamque expeditissimam, ante quadriennium inueni Sextantis conficiendi rationem plane simplicem et naturalem, quo per binos etiam Obseruatores in circumferentia Instrumenti motis Pinnacidijs, quæ rimulas habent Parallelas, distantiæ Stellarum circa Cylindrum in Centro quiescentem, vtrinque expeditissime citra omnem erroris suspicionem discernuntur. Tales autem binos affabre elaboratos huic vsui destinatos habeo, quorum quilibet 4 cubitos sua capacitate adæquat. Vt vero Celsitud. Tua huius Sextantis compositionem facilius compræhendat, mitto tum ædificij in Astronomiæ honorem proximis Annis in hac Insula Huenna, non mediocri sumtu a me extructi, picturam, tum etiam Sextantis (de quo loquor) aliquo modo repræsentatam delineationem, vna cum designatione fulcri, cuius beneficio in omnem Stellarum situm, ac inclinationem commode conuoluitur. Addita est ab altera parte pictura Armillarum Æquatoriarum; Sic enim hoc Instrumentum iam pridem a me excogitatum, eo quod Ascensiones Rectas et Declinationes Siderum respectu Æquatoris metiatur, appellare libuit. Talium autem Armillarum duo Organa tantæ quantitatis, vt singula scrupula discriminatim exhibeant, confici curaui. Sed et in his ipsis, quæ |Ptolemaicis Armillis longe sunt expeditiores et minus erroribus obnoxiæ (velut nos ipsa docuit experientia, cum Ptolemaicas etiam Armillas e solido Metallo eiusdem pene quantitatis in promptu habeamus) ante biennium nouam quandam et multo expeditiorem structuram excogitaui, quæ saltem sesquialtero Circulo et Axe rotundo, totum negotium mira facilitate et certitudine absoluit. Huius Organi Machinam in Colle quodam extra ædes hasce Vraniæ dicatas constitutam, et ad vsus commoditatem gradibus subterraneis vndique successiue ascendentibus, circumdatam, summa cum diligentia construxi, cuius Diameter 10 pedes continet. Huic plurimum tribuo, quo ad Siderum Ascensiones Rectas et Declinationes, in quouis eorum apparente situ adamussim indagandas, cuius etiam adminiculo vtplurimum Cometæ apparentias, quas T. Celsitud. mitto, peruestigaui. Non autem difficile esse ex datis Ascensionibus Rectis et Declinationibus respectu Æquatoris, eas in Longitudines et Latitudines, quantum ad Eclipticam, redigere T. Celsit. satis perspectum habet, siue id fiat per Triangulorum Sphæricorum rationes, aut peculiarem aliquam Tabulam ex his deriuatam (qualem nos ad singulos Ascensionis Rectæ gradus, et Declinationis vtrinque ab Æquatore 32 grad. scrupulose supputatam huic negotio destinauimus) siue etiam Mechanice per Globum magnum, qualem etiam 6 pedum in Diametro vndique Orichalco aptissime obductum et omni sui parte rotundissimum, paratum habeo. Sed nimis longum foret hoc loco omnia mea Instrumenta Astronomice eorundemque vsum commemorare: |quæ numero sedecim, structuræ Magnitudine, Formæ varietate, et vsus multiplicis aptitudine, exacte elaborata, præclari Thesauri loco (nec enim mediocri diligentia, labore et sumtu parata sunt) possideo; quorum pleraque e solido Metallo existunt, quædam vero, licet e certa et durabili lignea materia, vt pote leuiori, nec nimio pondere ob quantitatis molem se ipsa inepte aggrauante, peculiari quadam ratione multipliciter componuntur, ita vt ne per se quidem mutationi facile subijciantur: nihilominus tamen exterius Orichalcicis laminis, partim vt diuisionis subtilitati accommoda euadant, partim vt eo firmius persistant, affabre muniuntur. Magnitudinem vero distinctioni scrupulosæ sufficientem habent, adeo vt nonnulla senos et quinos, quædam quaternos et ternos cubitos adæquent. Quibus vsurpandis, tum etiam ijs, quæ ex Obseruationibus demonstrari possunt, e Triangulis in numeros reducendis, vtplurimum octonos, interdum etiam plures Arti Astronomicæ operam nauantes Studiosos, hic mecum alo et instruo, nec vllius Serenitatis commoditatem siue Diurnam, siue Nocturnam, in Solis, Lunæ, reliquorumque qui conspici queunt Planetarum et Affixarum etiam Stellarum Phænomenis cælitus inquirendis, incassum abire permittimus. De Instrumentorum vero singulorum Fabrica et Vsu, quia peculiarem Librum conscribere decreui, qui Mechanicam Astrono|miæ partem complectetur (quo etiam nomine nunc illa omnia delineari, et figuras eorum Æneis aut Buxeis laminis insculpi curo) Idcirco longiore de his commemoratione supersedeo. Vbi autem laborem hunc (DEO successum largiente) absoluero, vel saltem Figuræ omnes excisæ fuerint, Tuæ Cels. id quicquid erit perspiciendum expendendumque transmittam. Tum enim Celsit. T. solo intuitu omnia facilius cognoscet, quam ex longa et tædiosa de his relatione. Quod vero hæc ipsa Instrumenta, quibus in Sideribus obseruandis assidue vtor, admodum exacta sint, et ne quidem tenuiter sensibilem errorem admittant, vel ex hoc solo comprobatur, quod eiusdem Sideris locus per plura et diuersimode fabricata Organa varia ratione depræhensus, in idem prorsus scrupulum sedulo attendentibus recidat. Vt autem Celsitudo Tua specimen aliquod eorum, quas ex meis Obseruationibus hactenus parta sunt, habeat, adiunxi vna Solaris cursus huius Anni ex propria restitutione deriuatam Ephemeridem, eamque ad Longitudinem 30 part. cui Celsitudinis Tuæ ditio HASSIA congruit, directam. Scrupula Secunda, prout Tabulæ nostræ in motu Solis, Obseruationibus certis Geometrice fundatæ exhibent, annotaui, non quod ista subtilitas sit vllo Instrumento in ipso Cœlo comprehensibilis, vt Tua Celsit. optime nouit, sed ne neglectis secundis de scrupulis primis aliqua ambiguitas oriretur. Peto itaque a Tua Celsitudine obnixe, vt hanc nostram in cursus Solaris numeratione instaurationem per sua Instrumenta experiri, mihique de hac suam Sententiam clementer significari |curare velit. Oportet autem in his rite pensitandis Declinationem Eclipticæ maximam præsupponere P. 23. Min. 31½. qualem nos peculiari quadam ratione, non ex altitudine Solis maxima in vtroque Solstitio (hæc enim praxis ob Refractionem radiorum, quæ sit Sole circa Brumam decliui, in nostro Horizonte deficit a vero plus quaternis scrupulis) aliquoties pluribus Organis depræhendimus. Parallaxin quoque Solarem vbique Altitudinibus obseruatis addendam esse, non dubium est, quin Celsitud. T. satis compertum habeat. Refractiones insuper Radiorum Solarium, quæ decliuiores Altitudines maiores sensibus ingerunt, quam reuera existunt (idque ob Diaphanum Aëris paulo minus perspicuum Diaphano Ætheris, vt in Opticis hæc demonstrantur) euitandæ sunt; præsertim si Altitudines obseruatæ minores tertia aut ad summum dimidia Quadrantis parte fuerint. Nam vsque in hunc fere terminum Refractionem aliquam perceptibilem fieri, peculiari quadam industria expertus sum. Quo vero adhuc propiores Horizonti euadunt, eo etiam maiorem Refractionem causantur, adeo vt Sol in ipso Ortu et Occasu, etiam in Aëre purissimo, dimidio ad minimum gradu altior appareat, quam rei veritas admittat. Sic etiam in Luna, cæterisque Planetis, et affixis Sideribus per Refractionem cum decliuiores sunt, eorum Altitudines et Declinationes veraque loca aliquantulum variantur. Quare in humilioribus Alti|tudinibus, si scrupulose res tractanda sit, non nimium erit Obseruationibus fidendum. Præterea multum interest, quibus modis Æquatoris ad Horizontem inclinatio in loco Obseruationis depræhensa sit. Nam per Solis Altitudines Meridianas, licet in vtroque Solstitio, adhibita etiam Parallaxi accipiantur, ob Refractionem (de qua dixi) in Brumali decliuitate sese insinuantem, nequaquam negotium hoc ea qua par est præcisione absoluitur. Consultissimum itaque fuerit Poli sublimitatem ex ipsa Polari Stella, cum est in Altitudine maxima et minima, studiose perquirere. Ea enim cum mediocris in magnitudine satisque perspicua sit, et paruum circa Polum describat Circulum, nec ob id Horizonti tantum appropinquet, vt Refractio aliqua veram Altitudinem immutet, in hac Pragmatia citra omnem errorem absoluenda, quam commodissima est. Si itaque Tua Celsitudo, et huius Polaris (inquam) Stellæ Altitudinem maximam vel minimam, reliquis Obseruationibus adiungi, meque de ea certiorem reddi curauerit, fecerit rem mihi admodum exoptatam. Sic enim adhibita ipsius a Polo distantia (quæ hoc Anno ex nostris Obseruationibus est part. 2. mint. 55. secund. 50) ad exactissimam Poli et Æquatoris, eius loci in quo Tua Celsitudo Obseruationes suas fieri procurat Eleuationem, indubitanter perueniemus, et de Declinationibus Solis, Stellarumque certitudinem ratam, modo Instrumenta recte se habeant, constituemus. Quapropter si Celsitud. Tua ea (de quibus iam dixi) omnia, videlicet Parallaxin Solis, assignatam Declinationem maximam, et præ|dicta ratione inuentam Æquatoris Eleuationem in consilium adhibuerit, Refractionisque quæ fit infra tricesimum gradum Altitudinis implicationem præcauerit, experietur vtique Solaris cursus numerationem a nobis adinuentam Apparentijs Cœlestibus exacte consentire. Quam vero ante omnia necessarium fuerit Solis motum scrupulose exploratum habere, si ea quæ in Astrorum cognitione desiderantur certius instauranda sint, Tua Celsitudo nequaquam ignorat: cum sine hoc, nec Anni exacta quantitas, quæ motuum mensura est, nec inerrantium quidem Stellarum, multo minus erraticarum qui ex his patet, situs indagari queat. Siquidem Solis reuolutio omnium cæterarum reuolutionum Cœlestium norma regularis existit. Quid vero in Lunari etiam cursu non minori diligentia a nobis cælitus peruestigato, inque cæterorum Planetarum motu examinando, et rectificandis Affixarum Stellarum locis, hactenus non mediocri Labore et Diligentia præstiterimus, Celsitud. T. suo tempore, vbi omnia in ordinem redacta, et pluribus Obseruationibus adaucta fuerint, cognoscet ac dijudicabit. In primis enim T. Cels. iudicio hosce meos labores subiectos velim, eo quod sciam Celsitud. Tuam in hac Scientia eximium Artificem, solide de his re|bus iudicare posse. Sed video me dum auidius cum Tua Cels. de Astronomicis negotijs colloquor, Epistolæ leges nimia prolixitate transcendere, et diutius, quam par est, Celsitudinem Tuam hisce legendis occupatam detinere. Itaque calamum inhibebo, Tuamque Celsitudinem DEO tam Cœlestium, quam Terrestrium Creaturarum Authori commendabo. Is Tuam Cels. et in suæ Ecclesiæ, cuius curam, quod nunc rarissimum est, agis, et Reipub. Tutelam, ac bonarum Artium, inprimisque Diuinæ illius Astronomiæ propagationem, quam diutissime incolumem et florentem conseruet. Valeat T. Cels. et si quæ mihi ad hæc respondere dignetur, exhibitori harum committat, cui nomen est PETRVS IACOBI, qui mihi per aliquot Annos domesticus fuit, et tum in Astronomicis, tum Pyronomicis exercitijs fidelem nauauit operam. Ideôque non per alios mearum rerum ignaros, sed potius hunc mihi charum et fidelem, qui plura etiam, quam calamo libet compræhendere, vbi opus fuerit, referre posset, negotium perferendi ad T. Cels. has Literas expedire, certius et conuenientius esse duxi. Huic itaque T. Celsitud. fidem in omnibus adhibeat, et quæ ad me referenda fuerint tuto concredat. Iterum Tua Celsitudo quam felicissime et diutissime valeat.


T. C. addictiss.
TYCHO Brahe.

Licet Tomo tertio de hoc Cometa, Anni 1585, cuius principaliter in Literis antecedentibus fit mentio, ex professo et luculenter tractârim, tamen et hîc, quæ Illustrissimo Principi Landtgrauio, de eodem communicaui, subiungere non inconueniens duxi.

||OBSERVATIONES COMETÆ ANNI 1585 VRANIBVRGI IN DANIA, HABITÆ, ET ILLVSTRISSIMO PRINCIPI WILHELMO HASSIÆ LANDTGRAVIO COMMVNICATÆ A TYCHONE BRAHE.

PRÆCEDENTE Anno, qui fuit a nato CHRISTO 1585, Die 18 Octobris, cum post diuturnas inde fere ab initio eiusdem Mensis obscuritates, et pluuiosum tempestuosumque Aëris statum, exoptata serenitas restituta esset, volens consueto more, vna cum meis Astronomiæ Studiosis, Stellarum apparentijs per Instrumenta demetiendis inuigilare, animaduerti ex improuiso Stellam quandam Asciticiam, obscuro, raro et nebuloso lumine præditam, prope linum Australioris Piscis, quæ tota sua forma nebuloso gyro, quem præsepe ♋ vocant, quam similima erat, nisi quod ab initio circa hunc et aliquot sequentes dies, hoc ipso gyro aliquanto maior videbatur; Adeo vt si ipsas extremitates accuratius quis intueretur, Iouis Stellam apparenti magnitudine, quamproxime adæquaret, licet ob luminis obtusi tenebricosum aspectum, nequaquam adeo perspicue, vt Planetæ vel Fixa Sidera Mundo coæua oculis sese ingereret. Fuit autem in media sui Corporis parte compactiori lumine prædita, circa extremitates vero rarior et disparentior. Circumquaque etiam plane rotunda extitit, nec vllam caudam aut barbam in vnam magis quam aliam partem protendebat, nisi quod Die 20 et 22 exile quoddam vestigium cuiusdam tenelli radioli vix spithamæ longitudine, quo ad visum versus Occasum extendere acutissime diuque intuentibus putaretur. Neque quicquam eiuscemodi in ea aliâs per totam durationem contueri licuit. Successiue autem imminuebatur, ita vt circa 4 Nouembris aliquantulum minor prædicto nebuloso gyro ♋ fuerit, cui adhuc colore et forma apprime congruebat: Deinde paulatim adhuc minor facta, circa medium Nouembris prorsus disparuit.

Prima Nocte qua eam obseruauimus, a Saturno, qui tunc iuxta Stellulas in Lino ♓ retrocedebat, non longe remouebatur, quem iam erat aliquanto plus quinis gradibus versus Ortum prætergressa. Transiuit deinde totam Arietis constellationem, Taurique dorsum versus Septentrionem superauit, vbi non longe a Pleiadibus (quas licet Latitudine Borea excederet, Longitudine tamen non est assequuta) conspici desijt. Quæ vero in huius peregrinæ Stellæ situ et promotione, singulis Noctibus, quibus per serenitatis opportunitatem aspectabilis erat, toto durationis tempore depræhendi, quia nimis longum foret omnia hîc recensere, e multiplicibus, quas habui Obseruationibus, præcipuas quasdam ad certas Horas selegi, quas in subiecta Ta|bella, vt vno intuitu com|modius oculis pateant, subijciam; Vbi animaduertendum est, Diebus qui desiderantur, Cœlum fuisse hîc nubibus obductum, quæ Siderum aspectum intercludebant, velut (vt de cæteris taceam) inter noctem quæ sequebatur 22 Diem Octobris, vsque in quartam Nouembris, per integros 13 Dies, nulla constans Serenitas offerebatur, et si quæ momentanea inter recurrentes nubes interdum extitit, a Lunaribus Radijs nihilominus adeo obfuscabatur hæc Crinita Stella, per se aliâs admodum tenuiter apparens, vt nullis Instrumentis toto hoc tempore Obseruationi patuerit, vtut absque intermissione diligenter Cœlum, tum ob aliarum Stellarum dispositionem accurate denotandam, tum præsertim ob hoc ipsum Ascititium Phænomenon, quod non ita diu duraturum præsciebam, plenius et sufficienter contemplandum aspexerim. Licet vero non continua affulserit serenitas, tamen ex his ipsis, quibus apparuit defæcatis Noctibus, intermedij motus, qui desiderantur facile resarciri atque compleri poterint. Nunc Obseruationum summatim compræhensos numeros ob oculos ponam.

SELECTÆ QUÆDAM OBSERVATIONES AD DIUERSA TEMPORA, INTEREA DUM NOBIS APPARERET HIC COMETA, CÆLITUS DILIGENTER ACCEPTÆ.

OCTOBER
DIES HOR. MIN. Asc. rect. Declinat. Longitudo Latitudo DIES
G. M. G. B. M. G. ♈ M. G. M. M.
18 10 15 19 19 4 25 19 29½ 3 29¾ 18
12 43 19 29 4 34 19 42⅓ 3 25
13 30 19 32 4 36½ 19 45⅖ 3 24
20 12 16 22 35 7 43 23 45 1 39 20
13 15 22 40 7 48 23 51 1 36
22 10 6 25 24½ 10 27⅓ 27 20 0 7 22
13 15 25 32 10 36 27 30¼ 0 1⅙
16 10 25 42 10 44 27 42¼ 0 S. 3
| NOVEMBER
DIES HOR. MIN. Asc. rect. Declinat. Longitudo Latitudo DIES
G. M. G. M. G. ♉ M. G. S. M.
4 7 5 38 42 21 51 13 12⅔ 6 18¼ 4
10 35 38 45 21 53½ 13 16⅓ 6 19½
5 7 50 39 28 22 24 14 3⅚ 6 36⅙ 5
11 31 39 34 22 28 14 10½ 6 38
13 30 39 38⅔ 22 29½ 14 14½ 6 38½
6 6 5 40 9 22 52 14 49 6 51 6
| 11 42 40 17 22 58 14 58 6 54½
14 55 40 21¼ 23 4 15 6 59
7 7 19 40 51 23 19 15 34½ 7 4⅔ 7
8 16 40 52½ 23 21 15 36⅓ 7
9 8 11 42 7 24 9 16 56⅓ 7 31½ 9
9 30 42 10½ 24 10½ 17 0 7 32
12 8 48 43 48¼ 25 14½ 18 44⅓ 8 8 12
9 20 43 50½ 25 15 18 46½ 8 7

Has Ascensiones Rectas et Declinationes perquisiui, partim magno quodam, et solide elaborato Armillarum Æquatoriarum Instrumento, quod senos cubitos in diametro conplectitur, partim beneficio Sextantis quadricubitalis, per exactas distantias vna diligenter comprobaui. Stellarum autem Fixarum loca, quibus in hac Pragmatia vsus sum, et iamdudum antea, et hoc eodem etiam tempore exacte verificata adhibui, vt in his Obseruationibus ne minimus qui in sensus incurrere possit, error lateat. Longitudines vero et Latitudines hæ per Ascensiones Rectas et Declinationes e Triangulorum Sphæricorum fontibus deriuatæ sunt. Ipsa insuper temporum assignata momenta, non saltem per bina Horologia, Horarum minimas portiunculas correcte indicantia, sed simul etiam Æquatorijs quarundam Stellarum a Meridiano distantijs examinata sunt. Si autem hîc Cometæ motus Geometrice per Triangulos expendatur, apparebit eum suo proprio ductu descripsisse Arcum Circuli reuera maximi, qui tamen ad Æquatorem et Eclipticam, aliquanto variabilem inclinationem successiue admiserit, quique Æquatorem in P. 14. /. 55 ab Intersectione verna, Eclipticam vero in P. 27. /. 38 ♈ pertransiuerit. Mutatio autem (de qua dixi) ea lege fiebat, vt circa mediam Noctem sequentem Meridiem Diei 18 fuerit Angulus Inclinationis ad Æquatorem gr. 45 cum semis. fere, ad Eclipti|cam vero 23 gr. 17 min. qui pedetentim diminuebatur, ita vt Die 4 Nouemb. fuerit ad Æquatorem 44 gr. 50 min. Inclinatio ad Eclipticam 22 gr. 21 min. et in fine Apparitionis, Die 12 inuenta est eadem respectu Æquatoris 44 gr. 16 min. Eclipticæ vero 21 grad. 34 min. Atque hoc modo etiam in intermedijs spacijs portionis Circuli Cometæ ad Æquatorem et Eclipticam obliquatio, regulari imminutione paulatim decrescebat. Motus etiam diurnus ipsi proprius in hoc ductu, ab initio paulo maior extitit, ita vt a Die 18 in 19 circa primam a nobis factam Obseruationem fuerit part. 2. /. 18, qui sequentibus diebus successiue tardior fiebat, ita vt a 4 in Nouemb. 53½ min. a 12 vero in 13 eiusdem 34 saltem scrupulis processerit. Atque hanc cursus inhibitionem ordi|narie et proportionabiliter seruabat, vt vel ex hoc generali Cometæ ductu, tum ratione Inclinationis Arcus Circuli maximi, quem suo motu designauit, tum etiam incessus proprij inuicem collati, satis comprobari queat eum nequaquam Elementaris Regionis, tanquam igneum quoddam in hac generatum Meteoron fuisse participem, velut Aristotelici omnibus Cometis id commune esse, suis quibusdam subtilitatibus nulla experientia, aut Demonstrationibus Geometrice stabilitis persuadere nituntur. Quî enim fieri poterat, vt Cometa tanto tempore in toto suo cursu, tam regularem et proportionalem motus Analogiam seruasset, si in suprema Regione Aëris, more Meteororum, instabilitati multiformi obnoxius fuisset.

Multo autem euidentius e collatione diuersorum locorum, quæ per aliquot Horarum interuallum eodem die exacte obtinuit, eum in altissimo Æthere cursum suum absoluisse conuincitur. Quod vt certius innotescat, e præscriptis Obseruationibus quasdam sub incudem reuocabo.

Die 18 Octobris Horis a Meridie elapsis 10, scr. 15, inuenta est Ascensio Recta Cometæ 19 gr. 19 /. et Declinatio 4 gr. 25 /. Septent. Deinde Hora 13. /. 30 fuit eadem Ascensio, P. 19. /. 32, et Declinat. P. 4. /. 36½ etiam Bor. Ex his (siquidem per Complementa Declinationum dantur in Triangulo Sphærico bina Latera, et per differentiam vtriusque Ascensionis Rectæ, Angulus compræhensus) colligitur motus in suo proprio ductu interuallo 3¼ Horarum, 17½ minutorum, cui si conferatur cursus diurnus, inuentus a certo aliquo situ, donec post vnam primi mobilis reuolutionem in consimilem reuertatur, (nam Parallaxis, si qua esset, nullam a motu vero differentiam hoc modo insinuat) inuenitur is habita ratione subsequentibus duobus diebus factarum Obseruationum P. 2. scrup. 18. Quare secundum hunc diurnum motum debuit Cometa, prædicto temporis interuallo in suo proprio ductu, vere promotus fuisse scrup. 18⅔, deficiente in motu per Obseruationem apparente, non multo plus vnico minuto, quo saltem Parallaxis cursum verum anticipauit; Cum tamen in tam diuerso situ, si vel in ipsa proxima concauitate Orbis Lunaris extitisset (licet hanc cum Copernico longe vltra Ptolemaicam ratioci|nationem remoueri statuamus Semidiametris Terræ 52. /. 17.) Parallaxin in motu proprio induxisset 27 scrupulorum primorum, veluti per Triangulorum rationes, totam rem examinando, adinueni. Differentia itaque extitisset ab Obseruatione ipsa scrup. fere 26, quæ sane vel perexiguo Instrumento animaduerti potuisset, si Cometa non altius quam concauitas Lunaris Sphæræ postulat, remotus extitisset.

Pari ratione Die 22 Octobris ex Ascensione Recta, quæ fuit Hor. 13. /. 15. part. 25. min. 32, et Declinatione 10 gr. 36 minui. Bor. vsque in H. 16. min. 10. quando Ascensio Recta inuenta est 25 grad. 42 min. et |Declinatio 10 gr. 44 min. interuallo Horarum part. 2. min. 55, indagatur, Cometam in suo Arcu proprio processisse 12¾ min. cum ratione motus diurni, qui erat 1 gr. 53 min. debuisset interea absoluisse 13⅚ minuta, ideoque et hic motus apparens non multum vltra vnicum scrupulum differt a motu vero, longe maiori si prope Lunarem Sphæram extitisset hic Cometa, incidente diuersitate. Idem vlterius per Obseruationes Mense Nouembri factas comprobatur; Nam Die eiusdem Mensis 5. Hor. 7. minut. 50 PM. depræhensa est Ascensio Recta Cometæ gr. 39. min. 28, et Declinatio part. 22. /. 24 Borea. Hora vero 13. min. 30, fuit eadem Ascensio part. 39. min. 38⅔, et Declinatio part. 22. min. 29½ Borea: Quapropter spacio 5 Horarum, 40 minutorum inuenitur in proprio ductu absoluisse /. 11⅓, cum respectu motus diurni (qui collatione sequentis diei fuit 5 min.) debuisset interea conficere 11⅚, deficiente saltem in Obseruatione dimidio scrupulo a motu vero, ideoque Parallaxis pene insensibilis euadit. At si præsupponamus Cometam in proxima parte Lunaris Orbis extitisse, Parallaxin in motu proprio per Triangulorum supputationem obtinuisset 47⅔ min. quod plus tribus quartis vnius gradus ab Obseruatione abundat, tamque euidens diuersitas inter motum verum et apparentem, si ea reuera extitisset, nullatenus latere potuit; quod maiori adhuc discrimine Die 6 proxime sequente confirmatur. Cum enim Hora 6. min. 5. fuisset Ascensio Recta gr. 40. /. 9, et Declinatio part. 22. /. 52, eadem Ascensio Recta, Hor. 14. min. 55, inuenta est grad. 40. min. 21¼, et Declinatio part. 23. min. 4. Quare interuallo Horarum 8. minut. 50, motus Cometæ apparens in suo ductu 16½ minutorum depræhenditur, qui iuxta cursum diurnum (qualis ab hoc die in sequentem inter consimiles Cometæ positus 46 minut. obseruabatur) minutorum 16. secundorum 56 esse debuit, ita vt non plene dimidij scrupuli ratione Parallaxeos, in motu apparenti a vero fuerit defectus. At longe maior varietas necessario procrearetur, in tam dissimili Cometæ situ et tanto temporis interuallo, si in proxima concauitate Lunaris Regionis cursum absoluisset. Illîc enim per Sphæricorum Triangulorum Demonstrationes in numeros resolutas, Parallaxin incidere integri gradus et scrupuli vnius, manifestum euadit.

|Hæc vero adeo insignis in motu apparenti diuersitas, vel solo intuitu ad vicinas Fixas depræhendi potuisset, nedum vt Instrumentis quæ scrupulorum primorum aliquot partes sua magnitudine exhibent, non dignosceretur. Ne vero quis suspicetur per Refractionis impedimenta euenisse, vt Cometa hic apparentem motum adeo conformem vero et diurno cursui proportionali promotione seruârit, selegimus eum potissimum situm, in quo tam alte supra Horizontem eleuaretur, vt nulla sensibilis Refractio rei inquisitæ certitudinem labefactare posset. Nam Die 18 Octobris in priori Obseruatione fuit Altitudo Cometæ 37½ part. |in altera 31⅙ grad. Die 5 Nouembris fuit primo tempore Eleuatio supra Horizontem 39¾ grad. sequenti 48⅓ grad. Die 6 in prima Obseruatione erat Altitudo 26 part, in altera 38 gr. In his vero tantis sublimitatibus haud potuit Radiorum Refractio vllam fallaciam in Parallaxibus rite enucleandis insinuare.

Patet itaque ex his Obseruationibus diligenter in hunc modum examinatis Cometam hunc pene insensibilem admisisse Parallaxin, quod reliquæ Obseruationes supra notatæ, si pari trutina expendantur, ita se habere astipulabuntur. Idem etiam ex distantia Cometæ a Capella (versus quam Stellam cursum suum dirigebat) in diuerso situ, præterlapso aliquot Horarum interuallo scrupulose accepta, euidenter expertus sum. Siue enim Cometa in decliui, siue in altiore circa Meridianum positu versabatur, non aliter remouebatur a prænominata Stella, quam promotionis diurnæ versus eandem ratio exigebat. Id quod nequaquam fieri potuisset, si non longe maiori intercapedine quam Lunaris Sphæra a Terris distitisset. Quapropter non saltem in Elementari Regione infra Lunam (cum adhuc longe maiorem illic aspectus diuersitatem admisisset) hunc Cometam nullatenus extitisse, sed in Altissimo Æthere, aut supra ipsum Solem, aut certe non longe infra hunc generatum fuisse, Parallaxeos exilitas, quæ pene insensibilis erat, liquidissime demonstrauit. In ipso autem Æthere nouas generationes aliquando procreari, non saltem ea, quæ ad Cassiopeam ante 13 Annos in Octaua Sphæra immota plus integro Anno constitit, recens nata Stella, sed etiam tres alij Cometæ interea nobis conspecti, qui longe supra Lunam in ipso Æthere cursum suum absoluebant, sufficienter comprobârunt. Veluti nos (DEO conatus promouente) peculiari Opere de his omnibus elaborato, euidentissime per certas Obseruationes, et his fundatas Demonstrationes breui fidem faciemus.

Quandoquidem igitur Cometam hunc motum Æthereum et ordinatum, qui ne per Parallaxes quidem, veluti in Luna sit, intricatior redderetur, obtinuisse ex antecedentibus, citra omne dubium, manifestatur per eas quas habere licuit Obseruationes, a primo die quo nobis apparuit, vsque ad 15 Nouembris, circa quem conspici desijt, proportionali collatione facta vni|uersum eius motum ad mediam Noctem singulorum intermediorum dierum adaptabimus, totiusque interea factæ promotionis Ephemeridem Colophonis loco subiungemus. Licet enim singulis Noctibus, ob Aërem perpetuo dum durauit non defæcatum, hanc Crinitam contueri minime licuit (vt antea quoque monuimus) tamen ad eas etiam Noctes, quibus non conspiciebatur, motum eius proportionaliter adaptare, eundemque mediæ Nocti, vtvt tunc non semper animaduersum, vbique conciliare non est difficile, id quod nunc præstabimus.

|DIARIUS MOTUS COMETÆ A 18 OCTOBRIS VSQUE IN 15 NOUEMBRIS.

OCTOBER
DIES Motus in prop. duct. Inclinatio ad Æquat. Ascensio Recta Declinatio Inclinat. ad Eclip. Longitudo Latitudo
G. M. G. M. G. M. G. S. M. G. M. G. ♈ M. G. M. M.
18 6 24 45 28 19 25 4 33 23 17 19 38 3 24½
19 8 42 45 26 21 3 6 11 23 7 21 45½ 2 30
20 10 53 45 23 22 36 7 43 22 57 23 46 1 39
21 12 58 45 21 24 7 9 11 22 54 25 41 0 50
22 14 56 45 18 25 32 10 33 22 52 27 29 0 S. 3
23 16 49 45 16 26 55 11 50 22 50 29 13 0 38½
24 18 33 45 14 28 13 13 2 22 47 0 ♉ 49 1 19
25 20 10 45 12 29 26 14 9 22 45 2 20 1 57
26 21 40 45 10 30 35 15 11 22 43 3 44 2 32
27 23 4 45 8 31 40 16 8 22 40 5 2 3
28 24 24 45 6 32 40 17 1 22 38 6 14 3 34
29 25 40 45 4 33 38 17 51 22 36 7 24 4 2
30 26 52 45 2 34 35 18 38 22 34 8 31 4 29
31 28 0 45 0 35 30 19 23 22 31 9 34½ 4 55
|NOVEMBER
DIES motus in prop. duct. Inclinatio ad Æquat. Ascensio Recta Declinatio Inclinat. ad Eclip. Longitudo Latitudo
G. M. G. M. G. M. G. M. G. M. G. M. G. M.
1 29 5 44 58 36 23 20 5 22 29 10 35 5 18
2 30 6 44 55 37 14 20 44 22 27 11 34 5 40
3 31 4 44 53 38 2 21 21 22 25 12 28 6 1
4 31 59 44 50 38 50 21 56 22 21 13 21 6 20
5 32 52 44 46 39 35 22 29 22 16 14 11 6 38
6 33 42 44 41 40 17 22 59 22 8 14 58 6 55
7 34 28 44 36 40 58 23 26 22 0 15 43 7 10
8 35 12 44 31 41 37 23 50 21 53 16 24 7 23
9 35 52 44 26 42 13 24 13 21 454 17 3 7 34
10 36 30 44 22 42 48 24 35 21 41 17 7 46
11 37 6 44 19 43 21 24 56 21 37 18 15 7 57
12 37 42 44 16 43 53 25 16 21 34 18 49 8 7
13 38 16 44 13 44 24 25 36 21 31 19 22 8 18
14 38 49 44 12 44 54 25 55 21 28 19 53 8 28
15 39 21 44 10 45 23 26 13 21 25 20 24 8 38

|Hæc sunt quæ Illustrissimo Principi tunc temporis in hoc Cometa, summatim e nostris Obseruationibus deriuata, communicaui; pleniorem (vt superius dixi) de hoc tractationem, Liber noster Tertius Ascititiorum Cœli Phænomenôn, complectitur. Vbi etiam Ephemeris motus eius ab hac antecedente non dissimilis, sed aliquantulum locupletata, exponitur. Quantum vero ad Solarem Ephemeridem attinet, de qua in literis fit mentio, eam Illustrissimo Principi a me transmissam, nolui hoc loco apponere, eo quod primo Tomo Solaris curriculi normam, ad quoduis proximorum Seculorum tempus expedite calculandi, Canones sufficientes, exhibuerim.