af Tycho Brahe (1596)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1919)   Tekst og udgave
forrige næste

||EÆDEM LITERÆ LATINE REDDITÆ.

WILHELMVS DEI GRATIA LANDTGRAVIVS HASSIÆ, COMES IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIN ET NIDDA, ETC.

GRATIA et fauore nostro præmissis. Nobiliss. singulariter dilecte. Duabus iam diuersis vicibus, tam per proprium tuum Ministrum die 14 April. quam postea die 26 Augusti ad te dedimus literas, nostrasque etiam Obseruationes Stellarum Fixarum transmisimus, clementer insuper rogantes, velis non modo iudicium de nostris perscribere, sed et Obseruationes tuas vicissim mittere. Quia vero huc vsque responsum non accepimus, quod etiam miramur, intermittere noluimus, quin per commodum hunc nuntium in animum tibi illa reuocaremus. Estque benigna nostra petitio, velis non saltem nostris literis respondere, sed et Obseruationes mittere, quo eas cum nostris conferre liceat. Hoc a te expectamus gratiosa voluntate tibi fauentes. Datæ in Vrbe et Arce nostra Cassellis die 14 Octobris, Anno 86.

WILHELMVS LANDTGRAVIVS HASSIÆ.