af Tycho Brahe (1596)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1919)   Tekst og udgave
forrige næste

|EÆDEM LITERÆ LATINE REDDITÆ.

WILHELMVS DEI GRATIA LANDTGRAVIVS HASSIÆ, COMES IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIN ET NIDDA, ETC.

CLEMENTI nostra Salutatione præmissa. Nobilissime singulariter dilecte. Literas tuas 18. Ianuarij datas, vna cum Obseruationibus accepimus, agimusque tibi clementer gratias, quod nobis easdem ad petitionem nostram beneuole concessisti. Celare autem te non possumus, nos eo tempore alijs negotijs occupatos, alioque profectos fuisse, et ob id, quo minus responderemus, impeditos. Quamprimum vero huc reuersi fuimus, Obseruationes nostras cum tuis contulimus, atque cum singulari admiratione inuenimus, eas in Distantijs et Declinationibus, etiam in Minuti particulis concordare, quod anteâ nunquam auditum fuit. Quod autem in Longitudinibus, ad quinque circiter Minuta, inuicem discrepent, non miramur. Satis enim nobis constat, neque Hipparchum, Ptolemæum, aut reliquos omnes hactenus vera Stellarum loca ad quinque Minuta vnquam redegisse; nec propter Armillarum paruitatem discernere potuisse. Nam in Armillis istis vix 10. Minuta animaduertebantur, velut ex Obseruationibus Stellarum Fixarum ad oculum patet, vt taceamus quid alioquin propter Circulorum hinc inde distractionem in obseruando committi potuerit, Circuli enim in tali connexione inter tractandum facile a plano auertuntur. A nostris Obseruationibus adhuc desistere non possumus, siquidem eas Mathematicus noster etiam correcto Quadrantis perpendiculo multoties non |solum per Horologium sed etiam præterlapso Ianuario aliquoties per Venerem, quam ad tui imitationem, vna cum Sole interdiu obseruauit, iustas adinuenit. Mathematicum tamen nostrum ea de re serio compellauimus, qui nobis retulit, se tunc temporis per Veneris Stellam deprehendisse, motum Solis in Ephemeride tua nobis transmissa, circa octauum gradum ♒ aliquot Minutis tardiorem esse, quam in fine Ianuarij; Per Quadrantem etiam nostrum, Solis motum, non aliter inuenisse atque assumpsisse, quam Ephemeris tua, (quam etiam in hunc annum debito modo extendit,) illum exhibet. Nihilominus tamen Venus nullum alium locum Stellarum Fixarum concedit. Existimat itaque te Refractionibus nimium tribuere, Opinatur quoque, ex quo tempus per Armillas Æquatorias indagare soleas, Refractio autem Solis in Circulo Verticali, et non secundum Longitudinem Eclipticæ contingat, facile accidisse, vt tempus aliquanto breuius assumpseris, quod fieri nequeat, si id per Azimutha Solis indagetur. At quoniam tu idipsum circa Æquinoctium Autumnale per Venerem Mane probasti, certo conclu|dere non potuit, qua in parte vitium lateat. Vtvt autem sit, nequimus a nostris Obseruationibus, quas non minori diligentia atque tu tuas, instituimus, discedere. Cumque nunc multis annis Obseruationes tractauerimus, et Astronomiam lubentissime per nos promoueremus, Idcirco Mathematico nostro clementer iniunximus huiusmodi Obseruationum omnium supputationem, earundemque vna cum Demonstrationibus et modis obseruandi publicationem, vt labor et sedulitas nostracuique paterent. Proptereaque etiam circiter 200. Stellas calculo subduxit, et adhuc plures quam ducentæ supputandæ restant. Faciet tamen huius minimæ et nullius momenti discrepantiæ inter nostra et tua nullam mentionem, nec tua in publicum sparget. Quæ nobis alias communicasti, pro dignitate commendabit, et tibi cum honorifica nominis mentione restituere non intermittet. Atque dehinc tanto melius et diligentius in nostras Obseruationes inquirere poteris, Resque apud alios eo citius fidem merebitur, cum vterque apud suas Obseruationes maneat, et alter in alterius gratiam nihil mutet. Constituimus his absolutis nostra Instrumenta in alium modum denuo construi curare. Et vbi inuenerimus nos circa 5. illa Minuta aberrasse, nos ipsos haud inuite corrigemus; Licet hæc differentia tanti non sit momenti, vt magnopere de ea controuersia moueatur. Quin ab Obseruationum peritis non magni æstimabitur. Hæc tuis respondere non intermittendum duximus, si quæ plura in ijs supersunt, ad ea noster tibi respondebit Mathematicus. Nosque erga te clementi beneuolentia semper sumus affecti.

WILHELMVS HASSIÆ LANDTGRAVIVS.