STATVERAM quidem hoc tempore, doctissime et charissime ROTHMANNE, plenius copiosiusque ad proximas Illustrissimi Principis tuasque literas respondere, sed cum plurimæ, tum publicæ, tum priuatæ curæ inciderint, et minus etiam firma vtar valetudine, a proposito desistere vel inuitus cogor. Accedit et hoc, quod plures in Veneris Stella, nunc quoque interdiu apparente, Obseruationes vespertinas expectem, quas cum matutinis, Anno præsertim antecedente in Augusto habitis, denuo conferam, vt quinorum illorum Minutorum, quibus in Fixarum Longitudinibus discrepamus, vberior examinatio instituatur. Quamprimum vero opportunius otium, commoditatemque exopta|tam nactus fuero, et illas, quas dixi, in Venere Obseruationes perfecero, non intermittam, quin abunde et ex voto, tum ad Illustrissimi Principis, tum etiam tuas literas respondeam. Quod te rogo, vt tuo Principi meo nomine indicare velis, et responsionis moram ob caussas antedictas excusare. Interim mitto tibi exemplar secundi libri Operis mei de Mundi Ætherei recentioribus Phænomenis, quem diligenter per otium velis euoluere, et de eo tuam ad me sententiam perscribere. Tractat de Cometa anni 77; Primus enim est de Stella Noua ad Cassiopeam: Tertius et vltimus de tribus alijs minoribus Cometis. Poteris autem vel ex hoc vnico, quid de Cometarum negotio penitius introspecto sentiam, non obscure colligere. Inuenies etiam ibidem circa |initium capitis octaui, nouam a me non ita dudum adinuentum cælestium Reuolutionum Hypothesin, quam veteri illa Ptolemaica et recentiore Copernicea multas ob causas veriorem esse non dubito, eamque apparentijs apprime consentaneam deprehendo. Tute diligenter omnia in hac circumspicito, nihilque concinnius, aut veritati conuenientius adferri posse, non ambigo quin vltro concessurus sis. Cuperem etiam, vt eam Illustriss. Principi tuo exponeres, eiusque C. de hac iudicium mihi significares. Constitui super hanc, emendationem motuum cælestium fundare, sicque totam Artem Astronomicam e certis Obseruationibus, quasi ad prima incunabula reuocare, redintegrareque; modo Numen diuinum conatibus nostris aspirauerit, et vires ac commoditatem tanto labori exequendo suppeditârit. Recensui etiam in hoc libro, Illustrissimi tui Principis de eodem Cometa Obseruationes mihi transmissas, easque sub incudem numerorum diligenter reuocaui, et a meis Inuentis non admodum dissentaneas adinueni: Neque enim vlla perceptibilis Parallaxis istius Cometæ inde colligi potest, sed omnia in contrarium potius deueniunt, vt ex ipso scripto videre licet. Spero Illustrissimo Principi tuo hanc suarum in Cometa hoc Obseruationum euulgationem, accuratamque considerationem non futuram ingratam; siquidem ad rei inquirendæ veritatem confirmandam plurimum conducat. Quamprimum reliqui duo Tomi absoluti fuerint, ijsque Typographus extremam manum imposuerit, te eorum etiam reddam participem. Hunc etiam præsentium exhibitorem, GELLIVM SASCERIDEM nomine, qui annis aliquot, tum in Astronomicis, tum etiam Pyronomicis exercitijs egregiam apud me nauauit operam, velis tuo Illustrissimo Principi commendare: cui etiam priuatim quædam significaui, tibi exponenda, vt ea ad Illustrissimum Principem tuum per occasionem referas, quod vt diligenter exequaris, te etiam atque etiam rogatum habeo. Sperabamus nos antea, si successissent Comitia Hamburgensia, neque tantus nostræ patriæ luctus (proh dolor) ex inopinato incidisset, Illustrissimum Principem tuum Hamburgum venturum. Quod si contigisset, istuc conueniendi eius Celsitudinem gratiâ me contulissem, si pro|pius huc non accessisset, quo de Astronomicis rebus coram plenius perfectiusque cum eius Celsitudine conferendo ex voto agerem. Sed quoniam ista nobis occasio nimium lugubri obstaculo (quodque animus meminisse horret luctuque refugit) prærepta est, ad literas recurrendum esse video, quas etiam prima quaque opportunitate, ijs quas vltimo ab Illustrissimo Principe et te accepi, affatim respondentes, (vt supra etiam pollicitus sum) breui mittam. Interim moram hanc non ægre feras, eamque apud Illustriss. Principem tuum diligenter excuses.