QVONIAM nulla interea, ex quo tuas vltimo accepi literas, Eruditissime et amantissime ROTHMANNE, tibi rescribendi ob internuntiorum defectum, oblata est occasio, in hoc vsque tempus responsionem differre coactus sum; Cum vero quidam eorum, qui quotannis ad Nundinas Francofurtianas proficiscuntur, mihi hisce diebus indicari curâsset, se breui illuc abiturum, non intermittendum duxi, quin aliqua saltem tuis responderem; vtvt hoc præsertim tempore plurimis distrahar occupationibus, adeo vt ad rescribendum vix aliquid suppetat otij. Quantum vero ad priorem Epistolæ tuæ partem attinet, in qua copiose et perseueranter materiam Cæli esse Aërem elementarem contendis, nec a semel arrepta sententia, te vllis ratiocinijs dimoueri sinis, eaque quæ in contrarium merito dicuntur, speciosis subterfugijs eludere conaris, hisce non constitui sigillatim multa respondere. Quin per me tibi liberum sit, Elementum Aëris Cælo miscere, siquidem non aliter vis. Imo si quis Cælum Aqueum esse, vt Hebræi: vel Igneum, vt Paracelsistæ; Aut etiam Terreum (modo cui sic lubeat) aut quiddam ex his quatuor compositum, vt nuper Franciscus Vallesius affirmare præsumpserit, mea etiam non intererit, modo et mihi quod sentiam, |libere proferre liceat; Cæli videlicet, substantiam esse Ætheream et liquidissimam, purissimamque quandam materiam, supra omnem Elementorum naturam exaltatam, et ad singularem quandam perfectionem deductam, velut quintam quandam Essentiam, nulli mutationi aut alterationi obnoxiam, quæque peregrinas impressiones naturaliter non recipiat. Sin autem alicuius Elementi naturam Cælo affingere non admodum absurdum videretur, ego potius illud Igneum, quam Aëreum esse concederem, prout a Paracelso traditum est, qui illud quartum et Igneum Elementum nuncupat. Ex quo enim Stellæ et lumina cælestia Ignea flammantiaque appareant; conueniensque sit, quælibet corpora in Iliado suæ naturæ Analogo versari; quemadmodum videmus in hac inferiori rerum natura: Animantia, quæ de Mumia Terræ constant in Terris degere: Volucres de Mumia Aëria in Aëre; Pisces de Mumia Aquea, in Aquis versari, et sic de cæteris, vt ob id verisimilius appareat, Solem et Stellas, quæ Ignis cuiusdam incombustibilis speciem repræsentant, in Æthere Igneo et incombustibili, (vnde etiam |Ætheris nomen apud Græcos illi attributum quasi Ardens seu Igneum, idque perpetuo cum sit inconsummabilis) suas Reuolutiones exercere. Attamen mihi ne hæc quidem sententia, vtvt Aëris assumtione rationabilior sit, satis probatur. Existimo enim Cælum eam habere ad Elementarem Mundum rationem, quæ est animæ ad corpus. Qui itaque plene exprimere poterit, quid sit anima in corporibus, et quomodo a corpore ipso differat, is etiam cælestis et Elementaris Mundi naturas et discrimina rectius enodabit. Dicat insuper mihi aliquis, ex qua materia Sol, Luna et reliqua omnia Sidera existant, tum demum illi de Cæli substantia, in quo hæc versantur, disserenti facilius aurem præbebo. Quod si Contenti naturam et compositionem explicare non dabitur, vtique Continentis multo minus. Existimo autem, omnia quæ in Cælo voluuntur corpora, e cælesti, et Ætherea constare materia, quæ qualis sit, vix exprimi potest. Supra tamen omnem Elementarem qualitatem graduatam necesse est, quemadmodum ea, quæ ex Elementis componuntur, in Mundo Elementari continentur. Quod si omnia, et quæ in Cælo et Terra, cæterisque Elementis sunt corpora, ex tribus illis principijs constare, quæ Paracelsus superiori Æuo in lucem reuocauit, ab antiquissimis Philosophis, tam ante Aristotelem, quam post, non minus animaduersa et approbata, Trinitatis in opifice DEO mysterium, quasi in imagine quadam per singulas Creaturas, representantia, satis ab omnibus receptum foret; Oportebit nihilominus hîc longe aliam in cælestibus intelligere depurationem, et ad præcipuam perfectionem summamque Diaphanitatem et subtilitatem, exaltationem, quam in his sublunaribus; adeo vt omnis labis et defectus expers reperiatur, inperscrutabili Opificis sapientia, omnia sic disponente et |perpetuo conseruante. Verum ego de hac intricata, et quæ vix in caduca hac vita sufficienter enodari potest, quæstione, quæ etiam ad Astronomiæ redintegrationem minus est necessaria, nolo vlterius disceptationem aliquam mouere, neque tuis obiectionibus speciatim respondere, quod per se non foret difficile: Idque si vlterius instas, alias non grauatim sum facturus. Nunc breuitati studens alijsque implicitus, pleraque volens dissimulo, præsertim cum videam me tibi non persuasurum, rem aliter se habere, quam præoccupata fert opinio. Vnicum saltem opponam præcipuo tuo Argumento, quo Cælum et Aërem Elementarem prorsus vnum et idem esse, ex eo, quod Refractiones non ad verticem pertingant, sed vltra dimidium Altitudinis Quadrantem insensibiles euadant, astruere conaris; Siquidem id probet non esse diuersa Aëris atque Ætheris Diaphana, et per consequens eandem vtrumque obtinere materiam et substantiam. Hîc mihi videris plura inducere, quam Assumtio ista sustineat; Nam licet concedatur, nullam animaduerti Refractionem in Sole vel Stellis in data aliqua sublimitate, inde quidem satis sequitur, Diaphanorum vel nul|lam vel inperceptibilem esse discrepantiam, Sed non ob id necessario infertur, vtriusque Diaphani eandem prorsus qualitatem et substantiam existere; Possunt enim diuersæ substantiæ et qualitates eidem Diaphanitati patere. Dabo Exemplum e rebus inferioribus, quæ manibus tractari et visu discerni possunt. Si Aquam pluuiam vel niualem præsertim, aut etiam communem fontanam per sæpius reiteratam eleuationem, defecatissimam reddiderimus, idemque in vino quouis generoso fiat, donec ab omni Phlegmate et impuritate liberetur, amboque hi liquores consimili Chrystallino excipiantur, vtique Diaphanitas vnius non discrepabit ab altera, quantum vllis sentibus dignoscere liceat, ideoque Refractionum, si quæ forte hinc fierent, nulla erit differentia, attamen substantia et natura vnius liquoris atque corporis, diuersissima ab altera inuenietur. Id enim quod e vino elicitum est, Igneam et Sulphuream redolebit qualitatem, adeo vt incensum totum flammis absorbeatur, nullo post se relicto vestigio; Quod vero ex Aqua constat, Aqueum permanebit, et tantum abest, vt ardeat, vt Ignem etiam citius, quam antea extinguat, illique vi contraria resistet. Sic quoque Cæli et Aëris Diaphanitates, si vel prorsus eædem forent, quod tamen nondum satis obtentum est, nihilominus diuersam substantiam atque materiam habere nihil impedit. Plura nunc de his aggregare nolo, non enim hæc quæstio ad Astronomum proprie spectat, vt antea quoque monui, neque Cometarum generationi atque explicationi vllum, vt tu existimas, fert subsidium, si Cælum Aëreum statuatur: Imo hoc potius quadraret, si Paracelso Igneum id esse concederemus: Nam Cometæ non Aëream, sed Igneam potius quandam naturam præ se ferunt. Quod enim tu e fumositatibus |Terrenis etiam in Aërem altissimum, quem intra ipsas Reuolutiones Siderum contineri vis, sublatis et illic illuminatis, Cometarum procreationem saluari posse existimes, ex vna absurditate et incongrua assumtione, alteram stabilire incassum elaboras, vt alibi, cum ex professo de his agam, adeo euidenter, vt nemo iuste refragari queat, ostendere decreui. Quantum ad Crepuscula attinet, refers te vespertinum illic animaduertisse iuxta Æquinoctia, Sole infra Horizontem depresso 24. Partibus, vnde valde miraris, quod ego vix 17. Partium idem in Crepusculo matutino expertus sim. Reiteraui itaque his ipsis diebus eius rei experientiam, vt tuis dubijs satisfieret, idque Sole quidem nondum ad Æquinoctium vernum progresso, sed iuxta Principia piscium, adhuc versante. Ratio tamen est eadem, neque magna hoc loco, ab Arietis primordijs incidit differentia. Adinueni autem die 10. Februarij proxime elapso, Crepusculi vespertini extremum limitem fuisse, quando media Balthei Orionis Meridianum obtinebat. Ideoque Sol, qui tunc erat in Part. 2¼. ♓ ad summum 17. Gradibus infra |Horizontem, versus Nadir, delapsus erat. Postea die 12. mane, Obseruabatur hîc primum diluculum, cum Spica ♍ abesset a Meridiano versus Occidentem P. 35½. de Æquatore. Ergo Sole tunc existente in P. 3⅔. ♓, non poterat is sub Finitore in eo circulo, qui versus Nadir tendit, depressior esse Part. 16½. Eodem die Crepusculum etiam vespertinum denuo diligenter notaui, eo ipso temporis articulo, cum Humerus dexter Orionis ante Meridianum cerneretur versus Ortum Part. 1. Min. 55. Ergo Arcus Crepusculi, vt antea acceptus, euadit Part. 16⅚. erat enim Sol in Part. 4¼. ♓. Haud aliter die 15. Februarij, vltimum vestigium diei apparuit, quando eadem lucidior Stella Humeri Orionis Meridianum prætergressa erat Part. 1½. Ideoque Sol, qui Partem 7¼. ♓ occupabat, infra Horizontem, permodicum vltra 16. Gradus delituit. Vides itaque Crepusculi siue matutini, siue vespertini mensuram in Circulo verticali, nusquam 17. Gradus excedere, quod nimis magno interuallo tuam animaduersionem anteuertit. Atque hinc liquet, quam parum valida sint, non saltem quæ de Crepusculis, sed etiam Refractionibus, quas apud Vos aliter, quam hîc se habere existimas, proponis. Quæ de veriore et secretiore Philosophia, quam ea quæ hactenus in Scholis vulgariter docetur, breuiter in posterioribus literis attigi, et aliquatenus tantum indicaui, tibi placere video; plura itaque, tum eorum quæ desideras, tum etiam alia his longe præstantiora in scriptis eorum Philosophorum, quos recensui, diligenti adhibita intentione inuenies, præsertim vero ipsa Experientia rerum magistra omnia explorante, præmissa tamen caussarum secundum naturam ipsam sedula inquisitione. Mihi nunc pluribus de ijs Philosophari non vacat. Neque enim est id huius loci, nec satis tuto literis committitur. Secundum Tomum Operis nostri, De Cæli recentioribus Phænomenis, tibi |gratum fuisse lubens audio. Et Latitudinem Lunæ maximam a te eandem fere, quam illic capit. 3. indico, adinuentam, mihi acceptum est. Scripsit non ita dudum ad me Clarissimus et Eruditissimus vir D. HENRICVS BRVCÆVS, apud Rostochienses Medicinæ Galenicæ et Philosophiæ Aristotelicæ Professor inprimis celebris, Mathematicarum etiam rerum, præsertim Geometricarum apprime peritus, et in dubium vocauit hanc meam de mutata Latitudine Lunæ assertionem, autoritatemque Regiomontani, Copernici, Werneri et similium præstantium Mathematicorum opposuit, quod ij nihil tale vnquam deprehendissent: et quia id Eclipsium magnitudini, alias satis bene calculo correspondenti, officeret. Verum ego illi respondi, Autoritates horum excellentium Astronomorum, nihil derogare meis inuentis; siquidem illi constitutioni Ptolemaicæ, hac in parte prorsus acquieuerunt. Neque ipsimet certam aliquam experimentationem instituerunt; an res ita ad vnguem se haberet, nec ne. Quamuis autoritates per se in Mathematicis, sicubi alias, quamminimum habeant ponderis, nisi accedat, certis Obseruationibus fundata, euidens demon|stratio. In Eclipsibus vero hanc differentiam esse vix perceptibilem, ob propinquitatem Nodorum, indicaui. Deinde illi vicissim tuas quoque animaduersiones obieci, quibus idem proxime mecum deprehendisse asseueras. Cupio itaque ex te vlterius cognoscere, quo pacto hanc explorationem institueris, et quid, quantumque in Latitudine Lunæ mutatum animaduerteris, vt illi atque alijs, inuentis vnius non acquiescentibus, alterius etiam suffragium, qui Cælum diligenter vna inspicit (quod nimis secure ab istis negligitur, cum tamen Astronomi haberi velint) pro me facere, vlterius ostendere queam. Licet ego nihil ex meis Obseruationibus depromere, atque in lucem edere decreui, quod non per se satis ratum exploratumque sit, nulloque alterius indigeat suffragio. Id vero quod ais, Caput Draconis abesse a Tabulis plus quatuor Gradibus, teque per distantias et Globum id inuenisse, cuperem vt plenius indicares, quomodo collegeris; hoc enim videtur mihi salua Eclipsium apparente magnitudine, vna cum earundem tempore minime consentaneum. Siquidem quatuor Graduum differentia a Nodis Latitudinem Lunæ immutet 21. Minut. per duas videlicet tertias proxime Lunaris corporis partes; quod sane in Eclipsium apparentijs admodum perceptibilem induceret discrepantiam: Qualem tamen in multis deliquijs non saltem Lunaribus, sed etiam Solaribus, quæ sedulo pluribus ab hinc Annis denotaui, animaduertere non potui; Nam licet tempora Eclipsium, ex calculo quocunque hactenus in vsu habito, cum Cælo ipso non rite conuenerint, sed sensibili differentia interdum maiori, nonnunquam vero minori anticipârint, vel tardius sese exhibuerint; tamen quo ad magnitudinum formam, nequaquam adeo euidentem diuersitatem vnquam adinueni, |quantam tuæ Nodorum alterationes exigunt. Neque enim multo plus discriminis hac in parte cognoscere licuit, quam quantum aberratio in motu Luminarium, adeoque in tempore Zyzigiarum suggerere valebat, Nodis ipsis in loco suo, quo Tabulæ Alphonsinæ et Copernianæ (quæ permodicum in his discrepant) eas reponunt, quamproxime permanentibus. Rogo itaque vt vlterius, cur ita statuas, examinatione diligentiore facta, declares. Neque enim adeo euidentem, in Eclipticæ et viæ Lunaris intersectionibus, errorem Tabulis sine causa obijcere decet. Refers præterea, te in libro transmisso, quid de Cometarum materia sentiam, eorundemque generatione nihil reperisse, et recte quidem id asseris. Nam nusquam ex professo, hac de re illic tracto: Sed ad Epilogum totius Operis, hanc et plerasque similes quæstiones, tum multa alia in loca, tum etiam in vltimam libri clausulam reijcio. Interim tamen Pag. 254. vbi quartum caput Mæsthliniani scripti de hoc Cometa expendo, hæc verba inuenies. Ego materiam omnium Cometarum prorsus cælestem esse iudico; siquidem omnes etiam in ipso Cælo generentur. Vnde vero hæc materia illis in Ætherea Regione suppetat, et quomodo illic procreentur, suo loco in Conclusione totius Operis meam expositurus |sententiam. Ex his aliquo modo colligere potuisses, quid de eorum materia, quod non sit elementaris, et e vaporibus terrestribus, vt tu sentis, conflata, iudicem. Vbi vero, DEO volente, totum Opus ad Colophonem deductum fuerit, tum veterum Philosophorum, tum quoque recentium, inter quos etiam tuam de Cometarum materia et generatione sententiam discutiam, et minime reipsa constare posse, luculentis certisque rationibus fidem faciam. Interea quæ de motu et Apparentijs talium Phænomenon trado et demonstro, sufficiant; Neque enim Physicam considerationem, quæ inde maxima ex parte deriuanda venit, confuse admiscendam duxi, vt Methodus debita seruaretur. At postquam non solum nouam Stellam (quæ etiam non minimum adfert subsidij huic negotio penitius disquirendo) sed omnes Cometas, a me diligenter obseruatos, adhibitis etiam quibusdam alijs antea conspectis, sicubi res postulat, sub incudem veritatis per suas Apparentias reuocauero, tum demum consequens erit, Physicam et Astrologicam considerationem, generali quadam indicatione subiungere; Neque enim res hæc est parui momenti, sed a paucissimis, ne dicam prorsus nullis, antea rite pertractata. Ideoque non perfunctorie aut promiscue, sed decenti ordine, debitaque diligentia obeunda venit. Quantum ad caudæ eductionem attinet, ostendi eam in Cometa Anni 1577. Veneris Stellam perpetuo respexisse, quamuis ad Solis partes postmodum potius inclinârim, ob opticam aliquam latentem rationem, cum vix credi possit, Veneris Sidus tam fortes eiaculari radios: Licet nunc demum aliquatenus persentiscere queam, id non adeo alienum a Veneris Sidere, |velut tunc suspicabar, ex quo non longe ab eius Reuolutionibus Cometa iter suum direxerit. Veneris enim Stella, visa est mihi aliquando eam partem Lunæ, quæ a Sole auersa erat, et ipsi obiecta, satis sensibiliter illuminare, vtvt Luna longe remotius a Veneris circuitibus distiterit, quam Cometa. Simile quid etiam IOANNEM BAPTISTAM Benedictum, Patricium Venetum Philosophum et Mathematicum inprimis excellentem, animaduertisse reperio, in erudito illo Opere, quod de Mathematicis et Physicis speculationibus inscripsit. Sic enim in fine Epistolæ, ad Baronem quendam Sabaudum Philibertum scribens, ait: Manifeste videtur, dum Luna reperitur secundum Longitudinem inter Solem et Venerem, quod pars Lunæ lumine Solis destituta, a lumine Veneris aliquantulum illustratur, quod ego sæpe vidi, et multis ostendi. Hæc ille. Vt tamen verum fatear, neque hæc ratiocinatio mihi ita satisfacit, vt Veneri tantam radiorum potentiam, quæ Cometæ caudam procreare potuerit, attribuere ausim. Verum sit, quoad caudæ rationem, quicquid velit, et siue lateat in his Opticum quid, cur Solem perpetuo non ad amussim respiciant siue non, certe id nullatenus subsistere poterit, quod |tu intendis, caudam esse partem corporis Cometæ, et eiusdem cum capite substantiæ, eodemque modo per illuminationem apparere. Id enim si omnimode ita se haberet, non tot Cometæ a Regiomontano, Fracastorio, Apiano, Gemma Frisio, et alijs animaduersi, perpetuo Comam in oppositas fere Soli partes obuertissent, vt ex eorum scriptis colligere licet: Id quod etiam in ijs, qui a nobis obseruati sunt, quam proxime locum habuit. Nulla etenim ratio subest, cur protractio corporis Cometæ in longum, si eiusdem esset cum ipso capite substantiæ, semper a Sole propemodum auerteretur. Et nos vidimus in crinita Anni 77. cuius cauda, præsertim ab initio valde erat notabilis, eam admodum raram fuisse, et instar radiorum tenuium apparuisse, adeo quod Stellæ quædam, quas prætergrediebatur, aliquoties per illam transparuerint. Neque etiam erat eiusdem cum capite coloris, sed et hunc subinde alterabat, quod tamen ob Aëris interpositi diuersam qualitatem, præsertim prope Horizontem euenisse censeo; Sed et caput ipsum erat solide compactum, multoque cauda lucidius, et exacte rotundum conspiciebatur, adeo vt paruam Lunam ab initio diceres. Ipsi etiam crines capiti acuminatim copulabantur, et postea in latum longumque diffundebantur: Vnde facile colligere licuit, per penetrationem luminis cuiusdam externi, quocunque id modo contingeret, et vndecunque proueniret, caudam illam fuisse procreatam. Idem quoque in alijs Cometis animaduertere licuit, et eo euidentius, quo maiores illustrioresque fulserint. Præterea illi qui ad oppositum Solis tendere visi sunt, caudam vel nullam, vel perexiguam ostendebant, eam potius versus superiora auertentes. Huic autem proximiores barbam magis magisque exerere |cernebantur, quod in Cometa Anni 80. et 82. discrete apparuit, vt de eo, qui Anno 85. omnis caudæ expers putabatur, quem vterque nostrum, et nullus, quod sciam alius, diligenter obseruauit, multa non dicam. Hunc, caudam ob id nullam ostendisse censeo, quod perpetuo iuxta Solis oppositum moueretur, nimia etiam a nobis remotione huc aliquid faciente. Si igitur cauda eorum pars aliqua corporis esset, et de eadem materia constaret, nequaquam eiusmodi relationem ad Solem conseruaret. Nec enim, quæ de transitu radiorum in puro Aëre sine materia obijcis, satis adhuc perspecta sunt. Etsi enim Cælum tenuissimum sit, tamen non prorsus est immateriale vel incorporeum. Quid diceres ad hoc, quod Aristoteles refert capite 6. libro 1. Meteorologicorum, nonnullas ex vagis Stellis crinem aliquando nancisci, quod Ægyptios tradidisse innuit, quibus etiam fidem adhibendam censet, siquidem ipsemet viderit Stellam quandam in Caniculæ femore, crinem licet obscurum habuisse, ita vt qui in eam oculorum aciem intendebant, obscurum lumen cerne|rent, sivero qui leuiter intuerentur, clarius. Ego vero existimo rem ita se habere, et sæpius hoc etiam in pluribus Stellis in Ægypto, vel alio consimili loco, vbi Aër minimis vaporibus est obnoxius, quando præsertim purissimus existit, conspici: Nobis autem in crassiore Aëre habitantibus non item. Sunt enim Radij illi admodum tenues, nec oculis patent, si Diaphanum intermedium minus defæcatum fuerit. Vt tamen tuam sententiam ex aliqua cælesti animaduersione comprobes, obijcis nobis Illustrissimi Principis tui Obseruationem, per Torquetum factam, in Cometa Anni 1558. ex qua manifeste colligi asseueras, caudam illius, neque Solem neque alium quempiam Planetarum respexisse, sed per sese suo ductu apparuisse. Fateor quidem, si ea denotatio, quæ 13. Calendarum Septembris habita est, (quo solo die caudæ ductus assignatur) tanquam rata assumenda sit, tunc Arcum circuli magni a Sole in Part. 6. Min. 36. ♍ iuxta nostras rationes posito, per Cometæ caput eductum versus extremam in cauda Vrsæ Maioris, non appropinquare illi intra Partes 1O½; Sed tantundem ab hac versus Booten deflectere, adeo vt oportuisset Solem 21. Gradum ♍ emensum fuisse, si is, et caput caudaque Cometæ, cum dicta Stella, in eodem Arcu constituerentur. Licet vero ne hîc quidem adeo extra omnem modum difformis deuiatio contingat, pro eo, quod ex solo intuitu prima fronte discernere licuit, vt ob id plane diuersum a plurimorum in alijs Cometis animaduersione hinc concludere sufficiens præbeatur occasio; Tamen quia hæc differentia tibi nimia videtur, vt est per se admodum ampla, aliud quid de hoc eodem Cometa ex Obseruationibus Clariss. et Doctiss. viri D. CORNELII GEMMÆ in contrarium adducam, qui libro secundo de diuinis naturæ Characterismis, capit. primo, vbi de hoc ipso nonnulla proponit, præter id, quod ait eum in Occasu stetisse, |et caudam versus Orientalem Plagam (ideoque in Solis, qui iam occubuerat, partes oppositas) porrexisse, hanc præcipue Obseruationem commemorat, quod die 20. Augusti, qui plane idem est cum eo, quo Illustriss. Princeps Cometam vna cum caudæ ductu versus extremam Vrsæ Maioris designauit, Vesperi eius distantiam ab Arcturo dimensus sit Part. 30. Min. 32; Ab ea vero ipsa, quæ est in fine caudæ Vrsæ Maris Part. 28. Min. 33. Cumque ad illum Annum fuerit Arcturi Longitud. in Part. 18. Min. 4. ♎, Latitud. Part. 31. Min. 2. Bor. et eius quæ in cauda Vrsæ Part. 20. Min. 44. ♍, Latitud. Part. 54. M. 25. Bor. iuxta nostram in Fixarum locis restitutionem, competens erit ex assignatis intercapedinibus, Cometæ locum incidisse, quoad Longitudinem, in Part. 13. M. 36. ♍, cum Latitudine Part. 26. Minut. 23. Borea, quod admodum sensibiliter ab ea quam adducis, annotatione discrepat. Sin autem per hunc locum, a Sole in Part. 6. Min. 36. ♍, vt dixi, versante educatur arcus magnus versus vltimam caudæ Vrsæ, satis prope ad Stellam illam accedet, ita vt intra Part. 3¼. huic reuera appropinquet, tantillulum saltem versus Booten digrediens, adeo vt si Solis |locus assumatur ternis tantummodo Gradibus vlterior, vtpote in 9⅔. ♍, exquisite in vnum Arcum Circuli magni Soli caput Cometæ, eductio caudæ, et postrema in Vrsa maiore coincidant. Hæc vero non adeo magna discrepantia apud intelligentes in isto negotio facile excusationem meretur. Siquidem ductus caudæ saltem ad intuitum denotatus est, qui facile in tanta distantia per ternos Gradus, aberrationem insinuare potuit. Neque enim summa præcisio hoc pacto elicitur, et verisimile est Illustriss. Principem, cum nulla alia clara Stella tam prope occurreret, per quam caudæ extensio designaretur, hanc tanquam proximam arripuisse, a qua etiam insensibiliter caudæ indicatio differre, quoad aspectum dignoscebatur. Apparet itaque quam parum subsidij hinc obtineas ad stabiliendam tuam de barbis Cometarum sententiam, aliorumque euertendam, quæ multis exemplis comprobata est, cum potius contrarium tuæ inductioni hinc sequatur. Nam huius etiam Cometæ caudam Solis partes oppositas satis partiliter obseruasse, rem omnem circumspecte absque præiudicio perpendentes non inuite concedent. Fac saltem ipsemet in Globo periculum et locum Cometæ denota iuxta distantias a Cornelio Gemma a dictis Fixis mensuratas, caudamque eius nonnihil a corpore protrahe in Solis ad 6⅗. ♍ collocati partes contrarias, facieque Cæli disposita, qualis erat iuxta Horam nonam eius diei, ita vt 21. Gradus ♏, Meridianum occupet, sicque firmato Globo aspice, quorsum cauda primo intuitu dirigatur, vtique videbis illam quasi in verticem tendere, et si producta intelligeretur, nulli propius insigniori Stellæ occurrere, quam ei, quæ vltimum locum caudæ Vrsæ Maioris tenet. Licet enim quædam sit minutula in sinistro |lacerto Bootis, quam propius respexit, tamen cum hæc sit saltem quintæ magnitudinis, discerni non poterat. Cumque nulla alia in isto tractu oculis euidenter pateret, ad quam proximius caudæ protensio dirigeretur, quam hæc ipsa sæpedicta Vrsæ Maioris Stella, merito hanc tanquam a cauda indicatam, quod etiam ocularis intuitus satis probat, Illustriss. Princeps arripuit, neglecta illa perexigua, quæ etiam soli visui non adeo prompte patebat differentia. Esse autem potius standum cum loco Cometæ, qui ex Cornelianis Obseruationibus deriuatur, nullum meretur dubium. Nam is in ipsis Scrupulis per Radium Astronomicum (Instrumentum a Patre suo diligenter excultum) distantias Cometæ a duobus illustrioribus Fixis, quæ cum ipso Triangulum ferme æquilaterum (quod non parum ad loci certitudinem hinc inquirendam facit) constituerint, subtiliter demensus est. Et licet Radius per se in pauculis Minutis non vbique satis præcisas præbeat distantias, præsertim in maioribus intercapedinibus, tamen tanta non est eius aberratio, vt vltra quartam Gradus partem Cometam aliter quam oporteat hîc disponat, quæ variatio id quod intendimus, nullatenus improbat. At longe aliter se res habet in Torqueto, per quod Instrumentum Illustriss. Principis Obseruationes |acceptæ sunt. Nam etiamsi illud iustæ magnitudinis foret, tamen e nimis multis et diuersis partibus intricate componitur, multaque requiruntur ad singularum dispositionem, quæ inter obseruandum difficulter simul administrantur, adeo vt dum vnum cauetur, alterum facile negligatur, quodlibet vero per se aliquid erroris sensibilis suggerere potest. Taceo quod ipsum etiam Instrumentum sua mole sese nimium aggrauet, cum non secundum æquilibrium eius dispositiones conuolutioni adaptentur. Ita vt nullum sit inter omnia Astronomica Organa a veteribus excogitata, quod minus expeditam et ratam certitudinem Obseruatori exhibeat, vtvt satis ingeniose eius structura, qua Armillas ab Hipparcho et Ptolemæo vsurpatas in planam quandam Circulorum compagem compendiosius et minori sumtu redigere, Arabes huius primi (vt existimo) inuentores, conati sint. Taceo nunc, quod Illustrissimi Principis Torquetum, quo Obseruationes istæ peractæ sunt, etsi e solido constabat Orichalco, nimis tamen erat exiguum, prout vidi, cum ante annos 15. Cassellis præsens apud Illustrissimum Principem per dies aliquot morarer. Habebat enim tunc bina eiuscemodi Torqueta, quorum neutrum satis capacem magnitudinem præ se ferebat, vtrumque vero iam pridem ab ipsius Celsitudine antiquatum erat, eo quod certas Siderum denotationes, vel ipso Principe id innuente, nequaquam exhiberet. Facile itaque contingebat, per Torquetum non adeo magnum obseruando, aliquot Graduum a Scopo deuiationem committi, quod beneficio radij, e distantijs Stellarum petita peruestigatione, satis tuto præcaueri poterat, et cauda quæ per se tenuiter ap|paruit, vt ex ipsis Illustrissimi Principis animaduersionibus colligere licet, in sua productione non difficulter, quo ad longum interuallum, aspectui nonnullam frustrationem suggerebat. Quapropter si ex Obseruationibus Cometarum probare elabores caudam eorum esse de ipsa substantia corporis, et per se ferri, Solemque non semper respicere, aliunde auxilium implores necesse erit: Hic enim, quem allegas, Cometa multo potius contra quam pro te facit, vt iam satis superque ostensum est. Nunc ad alia. Quæ circa curuaturam caudæ, nostris ratiocinijs opponis, parum ad rem faciunt. Si aptiorem inflexionis crinium occasionem, quam ex Opticis, inuenire potes, eam prome. Quod tamen cauda sit ipsa Cometæ portio, de eâdem exsistens materia, vt ob id varias formas per se exhibere possit, nequaquam tibi concessero. Non aliter quæ de Graminæo in fine Operis scripsi, minus competenter applicas. Neque enim dixi eum, quo ad situm Cometarum Aristoteleæ opinioni adhærere, sed saltem quoad materiam e fumositatibus terrestribus, vt ille vult, constantem, inque sublimem Æthera attractam. Quoniam vero ipsemet fateris hanc tuam quoque esse opinionem, in easdem sane absurditates prolaberis, quas alias affatim ostendam: Nihil enim refert, siue dicas vapores istos lentos et tena|ces, siue tenues et leues, aut ardentes vel illuminatos, modo terrestres et sublunares esse, inque altissimum Cælum quocunque modo eleuatos admiseris. Præterea quia ex verbis quibusdam ad Illustriss. Principem scriptis, quibus Opus meum edendum de nouis Ætherei Mundi generationibus appellaui, colligis me generationem in Cælum introducere, et per consequens etiam corruptionem. Videris hîc mea verba nimis stricte captare; Sumsi enim ego illic generationis vocabulum latiori modo, pro eo quod nouiter existit vel apparet, antea non visum, nec Grammatici partes in proprietate eius dictionis sustinui. Sed cur non potius ipsum titulum libri impressum arripuisti, quem magis circumspecte, quam in Epistola aliqua requiritur, de nouis Ætherei Mundi Phænomenis inscripsi, consulto generationis vocabulum deuitans, ne vllus esset cauillatum locus. Alibi te longe adhuc a mea abesse sententia videbis. De Hypothesium cælestium a me adinuenta constitutione nolo in præsentiarum multa defensionis et comprobationis causa in medium adferre: Id enim nimis prolixum foret, neque absque multiplici ex Obseruationibus certis petita demonstratione sufficienter perficeretur. Dabo potius operam, vt alias, cum de restitutione cælestium motuum ex prosesso fauente Cæli Autore acturus sum, reipsa cognoscatur, has nostras Hypotheses Apparentijs cælestibus ad amussim satisfacere, et tam Ptolemaicas, quam Copernianas longe antecellere, ipsique veritati magis correspondere. At si illæ tibi adeo displicent, vt malis cum Copernico Terram et maria in Cælo annuatim vna cum contermina Luna conuoluere, adeoque |triplici motu, cum sit corpus vnum et simplex, vltra Stellarum sortem, qua tamen longe inferior et ad mouendum ineptior est, extollere, per me etiam id tibi integrum erit: Neque iam difficilis via est, ex quo Aërem Elementarem Cælo et Astrorum reuolutionibus miscuisti; Cur non etiam Terras et maria? Anne hoc est inferos superis confundere, omnemque naturæ rerum ordinem inuertere? Ne tamen fallaris, Non est, quod tibi persuadeas, absurditates Physicas, quæ Copernianam Hypothesin comitantur, satis ab ipso esse refutatas; Neque quæ a te huc adferuntur, rem omnem indubitanter confirmant, vt alibi hæc et plura eiuscemodi discutiens ostendam. Multo minus, quæ in excusandis ijs, quibus sacra scriptura contrarium asseuerat, a te prætenduntur, locum mereri poterint. Maior enim et est et esse debet diuinarum literarum autoritas ac reuerentia, quam vt sic in modum Cothurni eas trahi deceat. Licet enim ipsæ in rebus Physicis et alijs quibusdam vt plurimum ad captum vulgi sese attemperent, absit tamen vt ob id statuamus eas ita vulgariter loqui, quin etiam vera proponere credamus. Sic Moses etsi in primo capite Geneseos de Mundi creatione agens, Astronomiæ penetralia non reseret, vtpote rudi populo scribens, nihil tamen in medium profert, quod non etiam ab ipsis Astronomis concedi queat. Nam quod tu putas ex |ipso sequi Lunam contra Geometricas demonstrationes reliquis Stellis fore maiorem, ipse Textus non admittit. Sic enim habet: Fecitque DEVS duo luminaria magna, maius ad diei, minus ad noctis moderationem, tum etiam Stellas, easque in liquido Cælo collocauit ad collustrandas Terras. Hîc saltem de magnitudine lucis, qua Sol et Luna præ cæteris Stellis Terras illuminant, loquitur Moses, non de quantitate corporum. Ideoque Lunam vocat luminare minus, quia non tantum Terram collustrat nocturno tempore, atque Sol diurno. Si enim de magnitudine corporis hæc intellexisset, et saltem ad vulgi aspectum sese accommodasset, Lunam non minorem Sole appellasset; siquidem eius visibilis Diameter Sole certe vix minor cernitur, si non potius vtplurimum nonnihil maior. Nemo vero Astronomorum negarit Lunam post Solem esse Luminare magnum ante alia Sidera, quodque multo plus cæteris Terram noctu illuminet, tenebrasque pellat. Sic ipsi Astrologi Solem et Lunam appellant, hanc Luminare noctis, illum diei, quod cum Mose apprime consentit. De cæteris Stellis nunc non disputo, an circum circa iuxta suos terminos plus claritatis effundant, quam ipsa Luna, licet ob nimiam distantiam lux illa Terras non percellat. Nam et Moses eo loco de hoc saltem lumine agebat quod Terras contingit atque Animantium vsui inseruit. Sic etiam nimium Prophetis derogas, dum ais ipsos non plus intellexisse de rerum natura, quam alios vulgares homines. Licet enim ex professo Physica non tractârint, id enim non erat muneris eorum, tamen multa suis oraculis e Physicis |desumta immiscent, quæ nemo etiam, quam maxime naturali Philosophia imbutus ire poterit inficias. Neque ob id sequitur eos Astronomica et Physica, quæ vel a primis Patriarchis ad eos promanârunt, ignorasse, quoniam parcius de his agunt. Non enim decuit Philosophica et Mundana Theologicis mysterijs, quæ præcipue tractabant, nimium immiscere. Stat itaque adhuc immota Autoritas sacrarum literarum, vt suo loco plenius videbimus. Nec Copernici positio ab hac se vlla tua opera vindicabit. Quod autem meæ Hypothesium inuentioni obijcis tractionem quandam violentam, et ordinis confusionem, retrogradationisque in quinque Planetis labem, nihil moramur. Non enim esse tractionem quandam inuoluntariam, sed naturalem et diuinitus insitam concomitantiam, obseruantiamque, qua quinque Planetæ Solem, quocunque eat, semper in Meditullio suarum Reuolutionum respiciunt, consentaneum est. Et quanam quæso corporali tenacique materia copulantur Magnes et Ferrum, ita vt vnum alterum appetat, etiam interposito alio corpore? Si hoc in terrestribus inanimatis fieri potest naturaliter absque violentia, quid in cælestibus, quæ animata esse et scientiam diuinitus innatam mirabilem et præstantiorem quam putatur habere, Platonici, sapientioresque Philosophantium non negarint? Perpende diligentius ea, quæ in fine 16. capitis libri 2. Plinij ab eo adducuntur, de ratione stationum atque regressuum |trium superiorum Planetarum, quæ licet ambigua obscuraque vel prorsus absurda videantur, tamen non omnia sunt plane de nihilo. Satisque hinc colligitur, vetustissimos Mathematicos, qui etiam Terram in medio Mundi quiescentem constituêre, Epicyclos prorsus ignorâsse, et alia quadam occultiore ratione istas Apparentias, quæ inde saluantur, ad Solem retulisse, neque inconueniens duxisse, Planetas Soli ita obnoxios esse, licet nulla intercederet materialis colligatio. Sed ipse Textus te de pluribus admonebit. Nec vlla confusio in meis Hypothesibus committitur; Cælum enim est vnicum et sibi simile a Luna ad octauam Sphæram, in quo libere ascendunt et descendunt Planetæ, prout Solem pulcherrima Harmonia in medio ambulantem circumeunt. Non enim credo te rursus distinctionem aliquam realem orbium Cælestium introducere velle, contra quam inter nos dudum conuenit. Retrogradatio Planetarum, quæ respectu nostri et octauæ Sphæræ cernitur, nullo eos vitio afficit, siquidem quo ad semetipsos, Solem semper eodem modo intueantur, cursui destinato vniformiter intenti. Sed hæc et plura alia quæ forte ab aliquibus plausibiliter contra nostram motuum rationem inferri possunt, suo tempore, Deo conatibus nostris aspirante, sufficienter discutiam. Occasionem vero has Hypotheses construendi non desumsi ex inuersis Copernianis, et si tu tale quidpiam vnquam cogitasti, mihi id, vt satis nosti, non innotuit, neque simile quid vnquam ex Rhetico vel |Reinholdo colligere licuit. Verum cum animaduertissem subtili et accurata Obseruatione, præsertim Anno 82. habita, Martem Acronychum Terris propiorem fieri ipso Sole, et ob id Ptolemaicas diu receptas Hypotheses constare non posse: Cometas insuper cælitus conspectos et in Solis opposito versantes, motui Terræ annuo non reddi obnoxios, quamuis haud in tantum distent, vt plane is euanescat, sicut in Fixis fit Sideribus: Copernianam quoque assumtionem in motu Terræ collabascere; Non restabat alia via saluandi Apparentias cælestes, quam hæcipsa, quæ nuper a me generali indicatione prolata est. Si itaque ista duo demonstrauero ita se habere, vtique nec Ptolemaicam, nec Copernianam Hypothesin rei veritati congruere, sed solam hanc nostram, sufficienter comprobatum erit, vt de multis alijs, quæ hûc non parum faciant, nunc non dicam. Neque enim hoc loco singula et particularia referre commodum videtur. Mirabar valde ab initio, cum legerem in tuis literis, Illustrissimo Principi hasce meas Hypotheses prius cognitas fuisse, vtpote qui eas in Automate quodam expressas haberet. Neque satis cogitare potui, quï id fieri posset, siquidem optime mihi conscius essem, me a nullo mortalium has cognouisse, priusquam ipsemet ex Obseruationibus eo perducebar, quodque interea mecum latuerint antea non publicatæ. Verum postquam lib ollus istius Vrsi Dithmarsici, quem aliquando in quibusdam ad me datis literis digno elogio ornâsti, impurum appellans Nebulonem, mihi transmissus esset (idque a Doctissimo | viro D. GEORGIO ROLLENHAGIO Magdeburgi degenti, qui etiam dudum antea indicârat, has nostras Hypotheses sibi ante biennium a quodam meo fugitiuo ministro communicatas esse. Ideoque sciens a me primum inuentas, dolensque Vrsum istum sibi immerito eas attribuere, librum illum mihi innotescere voluit, vt Furtum illud cognoscerem, et ab alijs foras eliminata mihi denuo assererem. Ex isto satis perspexi, vnde hæc ad vos peruenerit Reuolutionum cælestium ordinatio, siquidem iste Plagiarius referat, se ante triennium fere, postquam hanc in angulo quodam Regni Poloniæ excogitasset, (intellige potius in Insula Regni Daniæ Huena, quando Anno 84. in Septembri cum Nobilissimo et Doctissimo viro D. ERICO LANGE, amico meo singulari, cui tunc inseruiebat, hîc adfuisset, apud me clam exceptas, vt quædam etiam alia) Illustrissimo Principi Hassiæ obtulisse, atque ab ipsius Celsit. Artifice Iusto Byrgio in Orichalcicum Automatum redactas esse. Sed satis prodit Furtum suum iste impostor, vnaque ignorantiam rei, quam venditat. Dum enim orbem Martis totaliter Solarem ambientem detineat, imitatur falsam quandam designationem, quæ nescio, qua incuria hîc ita depicta erat, atque ob id tanquam inepta alicubi inter chartas meas proiecta, quam etiamnum ad manus habeo, eodem nomine requisitam, vt certo idipsum pateret. Cumque vitium |istud in Schemate depingendo commissum emendare nequiuerit, sufficienter intelligentibus notum reddit, se eam inuentionem non intelligere, multo minus eius Autorem esse, vtvt hîc conquisitam sibi impudenter arrogare et Illustrissimo Principi WILHELMO, tanquam propriam excogitationem dedicare non erubuerit. Multa insuper alia habet in isto libello, quæ licet non omnia hinc abstulerit, tamen partim a vobis, partim ab alijs Mathematicis in Germania, siue clam siue palam corrasit, adeo vt si aliena demantur, nihil fere restet, quod suum erit. Sed facessat iste cum suo Plagio, tibi et alijs Eruditis, apud quos aliquando fuit, quis sit, et quam perfrictæ frontis, arrogansque nugator, satis perspectus. Hæc de Hypothesibus meis breuiter respondere volui, plura conuenientiore loco et tempore intelliges, quæ proculdubio (nisi nimium pertinaciter in verba et sententiam Copernici iurasti) tibi satisfacient. Quod per omnia conuenientiorem Hypothesin in Cometa Anni 77. præfinire potuissem, e pluribus videlicet compositis circularibus motibus, equidem satis ipsemet cognitum habui, idque in ipso libro sufficienter indicatum est, causaque addita, cur id præstare supersederim: vnde ista replicatione non opus erat. Hanc autem ipsam, quam illic indicaui, proposuisse Hypothesin, non caret, vt opinaris, certa vtilitate; Sic enim magis confirmatur reuera cælestes esse Cometas, et motus eorum non tumultuarie cieri. Recte excusasti apud Illustriss. Principem secundum illum Tomum non illius Cels. sed tibi esse transmissum, et veluti meo nomine pollicebaris, me vbi totum Opus absolutum fuerit, ipsius C. esse integrum communicaturum: Id enim |antea mecum constitui, et tuam fidem hac in parte redimendam, non est quod dubites. Habebunt etiam reliquiduo Principes, vt mones, Exemplaria. Illustrissimus MAVRITIVS, LANDTGRAVII Filius, quem gaudeo in literis et linguis tantum profecisse, vtinam et Astronomica degustasset, vt in his laudabiliter exercitato Parenti sic quoque succedere posset: Item Illustrissimus BERNHARDVS ANHALTINVS non prætereundus erit, cum Sacris Mathematum imbutus sit. Quod autem primus Tomus hisce Nundinis non prodit, impedimento fuit, quod in vltimis Papyrum impressoriam, pro qua miseram, non adeptus sim, nimia copia Aquarum nuntium retardante, et propter alia quædam obstacula, quæ non attinet referre. At illa quæ de Obseruatione vestra in ♀ et ☉ ob Fixarum verificationem facta pro te facere iudicas, et quid de hac re sentiam, in literis ad Illustriss. Principem breuiter datis respondi; Quare ea hîc repetere non est operæ pretium, nec etiam opportunitas mihi conceditur, plura nunc scribendi, imo hæc ipsa confestim, non saltem inter alias plurimas occupationes prout obiter in mentem venerunt, exaraui, sed insuper graui frontis et Hemicranei dolore ob Coryzam, quam paucis ante diebus ex frigore nocturno inter obseruandum contraxeram, im|mature constipatam, laborans, ita vt ægerrime hæc ipsa conceperim. Neque enim tantum superest otij, vt medicationi vacare liceat. Tuum itaque erit in his difficultatibus minus emuncte congesta candide interpretari, et si non ad omnia nunc particulatim respondere otium atque valetudo patiebantur, hæc ipsa generaliter rescripta boni consulere, meque vti facis, amare non intermittere, et sæpius per oblatam occasionem literis reuisere.