af Tycho Brahe (1596)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1919)   Tekst og udgave
forrige næste

EÆDEM LITERÆ LATINE REDDITÆ.

MATHEMATICO NOSTRO DILECTO, FIDELI, CHRISTOPHORO ROTHMANNO. WILHELMVS DEI GRATIA LANDTGRAVIVS HASSIÆ, COMES IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIN ET NIDDA, ETC.

DILECTE fidelis. Clementer tibi significandum duximus, præsentium exhibitorem, D. NICODEMVM FRISCHLINVM in Daniam iter sibi proposuisse. Cum igitur TYCHONEM BRAHE procul dubio inuiset, clementer mandamus, vt scitum aliquod scriptum ad ipsum matures, et certior ab eo fieri expetas, quid nam egregij nunc præ manibus habeat, et quando ex propositis laboribus aliquid rursus editurus sit, illa enim inspicere plurimum desideramus. Quod et a te factum iri clementer expectamus.

WILHELMVS HASSIÆ LANDTGRAVIVS.