af Tycho Brahe (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
forrige næste

|CLARISSIMO ET ERVDITISSIMO VIRO, D. CHRISTOPHORO ROTHMANNO, ILLVSTRISSIMI PRINCIPIS WILHELMI LANDTGRAVII HASSIÆ, ETC. MATHEMATICO EXIMIO, AMICO SUO PLURIMUM DILECTO. S. D.

ECQVID id est mi ROTHMANNE, quod tam inuito animo accipias, adeoque sinistre interpreteris meas vltimo ad te datas literas, nimisque rhapsodice ad eas respondeas, cum amicæ inter nos collationis, atque veritatis in abscondito latentis penitius eruendæ gratiâ, bona intentione scriptæ sint: Neque enim ego te vspiam in illis impietatis accusaui. De pietate vel impietate cuiusuis, nullum mihi arrogo iudicium, Id scrutatori cordium omnium, vti par est, relinquens. Nec etiam te authoritati sacrarum literarum, quasi data opera, aliquid detrahere absolute dixi, saltem quod Mosis verba de Luna, luminari minore, incompetenter ad corporis, ipsis plærisque Stellis reuera minoris, magnitudinem transtuleris, cum potius de lucis Terras contingente præeminentia accipienda veniant, te admonui. Rationibus quoque vt existimo non incongruis adiectis. Quod etiam Prophetis nimium deroges, eos non plusquam vulgus imperitum in Astronomicis et Physicis intellexisse asseuerando, vtvt diuinitus, immeditate instructi | fuerint, et præterea antiquiss. Patrum visibilem a DEO conditarum rerum excolentium traditiones non paucas, nostris procul dubio ab Ethnicis acceptis certiores et meliores in promptu habuerint, non approbandum duxi, in qua etiamnum persisto sententia. Neque enim vnquam leuiter de his decernendum censui. Multa quidem et non posthabenda, de ijs quæ Physice in sacris literis continentur, nuper etiam secundum vulgarium Philosophorum ratiocinationes, explicuit Franciscus Vallesius, neque absque solerti, quo ad ea principia, labore; Licet et multo plura in his longe aliter secundum veriorem Physicam, forte quoque ex his ipsis non minima de parte potius petendam, enucleanda delitescant. Quin et Lambertus Danæus, vir sane apprime eruditus, et de instituendis alijs optime meritus, Physicam suam Theologicam, tam ex veteri quam nouo Codice non inutili labore extruxit. Possentque fortasse multa de his aliâs dici, quæ peculiare et reuera Metaphysicum, non quale nobis Stagyrita iste Græcus obtrusit, requirerent volumen. Literas tuas quin satis caperem, nec morbus, licet et ille grauis erat, corporis tamen non ingenli, nec occupationum, quamuis et hæ non paucæ implicationes, adeo vt putas, impedierunt. Nulla enim in illis irresolubilia latebant ænigmata, re omni dudum satis perspecta; Nec |quicquam tibi obijcio, quod ex literis illis colligi non possit, imo forte plusquam opus est, parco. Conferantur saltem tuæ et meæ, dijudicentque alij, affectibus non indulgentes, neque sibijpsis nimium placentes. Quatenus sacris literis contraria induxeris, et antea et iam aliquo modo indicaui, te vbique studiose id facere non dixi. Nec ego licet Theologiam non profitear, neque quispiam eorum qui eam solide et sincere exercent, tuis assertionibus e Dedomenis sacrarum literarum assentiri possumus: Frustra itaque prætendis hoc diuerticulum, Cum duo dicunt vnum, non tibi concedi vt sint vnum, Neque enim alijs concedendum duco, quod hîc reprehendo. Augustinum satis libere de sacris nonnunquam pronuntiasse, interdum non incomposite, interdum vero frigidiuscule pro eâ temporibus Apostolorum viciniore ætate, non equidem Dei gratiâ sum ignarus. Sed quid ista omnia huc conferunt, aut ad rem de qua agitur, faciunt. Quæstio mouebatur, an mobilitas Terreni Globi, eademque triplex a Copernico asserta reuera constare possit, anque illa inuentioni nostræ præferenda foret, et vtrum sacræ literæ illius imaginationi contrariarentur, necne: Si quid igitur habes e sacris Oraculis, aut horum Interpretibus, vtpote Augustino vel alijs Patribus, pro hac Copernicea assertione, tuaque astipulatione faciens, ex eorum scriptis id cita. Modo iustæ fuerint rationes, ijs non refragabor. Id satis scio, Augustinum, quem solum nominas, motum Terræ, neque annuum neque diurnum vsquam concessisse, ex quo rotunditati eius tanquam minus Mathematicus, Antipodas denegando, detraxerit. Quod tamen illi condonandum est. Quare cum rotundam esse non perceperit, motum etiam rotunditati competentem longe minus admittere |potuit. Theologorum vestratium opinationes, et de his censuras, etsi extra eorum forte Professionem, minusque deliberatas, non equidem contemno. Sed cum videam illos tantum hoc nomine accersitos atque interrogatos, an liquiditas Cæli e sacris literis, sine orbium realitate astrui possit (prout tua clausula innuit) cumque scias me etiam longe antequam de his somniâris idipsum concessisse, atque pronuntiasse, miror, cur hæc nihil huc facientia obijcias. Neque enim existimo vestris Theologis de terna Terræ volubilitate propositam esse quæstionem, cum paucissimi ex illis, eam etsi quam maxime vellent, caperent, vtvt Terrenis, quemadmodum et alibi fit, non parum forte addicti. Cum igitur de mobilitale Terræ ex Aristarcho et quibusdam alijs veteribus per Copernicum renouata introductaque controuersia solummodo inter nos mouebatur, qua quæso cohærentia impulsus eam cum limpiditate Cæli confudisti, quam ego nunquam denegaui, sed primus forte omnium id ita se habere non saltem asseuerare, sed e certissimis demonstrationibus probare elaboraui. An hoc est Mathematicum, disparia coniungere atque implicare. Quod ne quidem Dialectici, siue Artificiales, siue na|turales in diuersis terminis admiserint. Liquidissimam et vbique peruiam esse Ætherei Mundi substantiam e sacris literis probari posse, vel ipsis silentibus Theologiæ Professoribus, iam dudum compertum habeo. Multaque in eius rei testimonium consignaui diuinitus patefacta Oracala. Quin et Clarissimus ille, deque Doctrina publica egregie meritus vir D. CASPARVS PEVCERVS literis ad me hoc præsertim nomine datis, plurima sacrarum literarum dicta, huc facientia collegit, meæque sententiæ circa tenuissimam, limpidissimam et nihilominus superelementarem Cæli materiam erudite atque egregie subscripsit. Idque potissimum, vt Hypothesium mearum inuentionem minime absurdam esse inde quoque comprobaret. Quando ego meas de Cæli materia vbique peruia nullisque orbibus solidis conferta, vt in gratiam veterum hactenus creditum est, et nihilominus Aëre Elementari atque animali velut Ioannes Pena Gallus, tu et quidam alij promulgare audetis, non coinquinatas ratiocinationes plenius, quam adhuc factum est, in publicum edidero, alijsque dijudicandas concessero, vtique sacrarum literarum, quæ primas in omni sapientia stabilienda, atque scientia condenda obtinere merentur, autoritatem citare, vel te non monente, nequaquam intermissurus sum. Dei enim solius gloriam in omnibus spectandam semper censui, id quod et tu recte approbas, cum veritas absque ipsius patefactione et dono introspici nequeat; Omne enim donum perfectum a Deo. Meam quintam Essentiam, quam Ætheri, apud Chymicos locutione non ignota, neque veteribus etiam Philosophis, adeoque ne ipsi Aristoteli (licet in his non vbique satis perspicaci) improbata, tribuo, salse mihi exprobare videris; Sal vero dulce, limpidum, omnique terrestreitate defæcatum, exaltatum, nullaque ex parte insipidum, aut graueolens, sed perpetuitati Circulari analo|gum, nondum degustati; vbi olfeceris, aut saporem eius perceperis, tum primum de his sententiam profer; Interea satius est immaturo supersedere præiudicio. Rogas, ne de Crepusculis te cæcum efficiam, neque temeritatis accusem, quasi illa scribas, quæ non expertus sis. At ego nec te occæcare, nec temerarium pronuntiare vnquam præsumsi; Vtinam et me et te atque alios a caligine mentis, qua plusquam credimus offuscati sumus, temeritateque Mundana liberari liceret, æque atque oculorum externam imbecillitatem, vel Chymicis præsertim medijs emendare non vsque adeo difficile est, sane in eo, quo ad fieri posset, quamplurimum elaborandum censerem. Neque enim opera illa inutiliter collocata foret. Scire te ais Crepusculum desinere, Sole P. 17. sub Horizonte depresso, vulgariter Crepusculum pro luce dubia accipiendo. Existimas itaque me vulgo saltem approbatam et hactenus in Astronomorum libris contentam opinionem venditare, nihilque e proprijs aduersionibus huc contulisse; At quæ hæc est insimulatio. Tamdiu ne tecum per |literas egi, vt adhuc me veritatis esse studiosum, neque aliunde quam vel iusta ratiocinatione atque experientia, vel quod potissimum est, patefactione diuina eam conquirere, neque data opera falsum pro vero astruere, incompertum habeas. Sufficienter colligere potuisti, me ne in maioribus quidem, et ad rem Astronomicam plus facientibus cæcutire velle, nedum vt in Crepusculis, facilimo negotio animaduertibilibus, irrita et Antiquorum saltem sententiæ vulgari colludendo quippiam citra propriam animaduersionem pronuntiarem. Crepusculum cum nulla Aëris pars vndiquaque circa Horizontem vel minimum albescat, determinandum, satis sciebam, quod etiam tum a me ipso, tum a mihi septenis vel octonis ad minimum in rebus Astronomicis inseruientibus studiosis, quam diligentissime aliquoties factitatum est, ita vt nullum, ne quidem minimum vestigium Aëris a Sole illuminati in vlla citima Horizontis superficie dignosci potuerit, quando tempora Crepusculorum denotata sunt; Adhibitis Stellarum Æquatorijs a Meridiano remotionibus, Solisque exacto loco, et omnibus per trutinam Geometricam diligenter expensis, tibique si oculos aperire velles, eandem ob caussam, ne pro libito aut vulgari opinione constituta, persentisceres, liberaliter communicatis. Si itaque tu duobus oculis, et binis quoque saltem Organis acrius hæc discernere potes, quam nos omnes sedecim ad minimum luminibus, totidemque et pluribus sicubi opus fuerit, Instrumentis, equidem hanc lincæitatem atque mediorum modicam requisitionem tibi non inuideo, miror magis. Imo maius adhuc acumen plenioremque sufficientiam congratularer. Tu itaque de Crepusculis, tuo sensu abundando tibi quicquid libuerit, persuade, Ego ea quæ indicaui, et pluribus etiam experimentis satis rata esse, nullique veræ refragationi obnoxia, minime hæsito. Vide saltem ne aliorum non indubias animaduersiones eleuando, vt tuis assertionibus de Aëris atque Ætheris consimili existentia (quam magna ex parte ob vaporum in diuersis Horizontibus discre|pantiam, et in Borealioribus magis quam Australibus incrassatam sublimatamque probare conaris) patrocineris, pluribus vaporibus, obscuritatibus atque nebulis veritatem ipsam, ad quam tendere deberemus, inuoluas, quam omnes circa Horizontem terrestrem, quouis in loco, siue Australi siue Boreo densæ et fuscæ vaporositates. Proinde, cur Refractionibus non ad amussim subscribam, nescire vis, cum alias per Instrumenta eruere non potueris, ideoque nihil hîc in mei gratiam faciendum et propterea iniqua me postulare hoc postulando, asseueras. At quando ego a te vnquam petij, vt posthabita veritate, quidpiam in mei gratiam proferres, aut adeo iniqua vrsi? id enim reuera iniquum foret, si hoc fecissem. Imo multo potius de veritate ipsa penitius enucleanda semper admonui, cum hæc sit virtutum omnium pene pulcherrima præstantissimaque. Refractiones |a te assertas, cur omni ex parte approbare nequeam, et mea me docent Instrumenta: Si in vno atque altero, ijsdemque saltem bicubitalibus, vtvt ex mea inuentione profectis, et per Wittichium vobis propalatis, neque etiam tunc satis maturis, hæc et alia quam ego plusquam vicenis Organis, plerisque eorum quadricubitalibus et quincubitalibus, pluribus quoque adhibitis Obseruatoribus visus acumine satis valentibus, accuratius collimare solus potes, est quod tibi et hanc prærogatiuam non inuideam; Quin et sic erit, cur mihi gratias agas, quod te per a me excogitata Instrumenta (neque enim id iam ignoras) tam perspicacem reddiderim. Id saltem tibi persuade, quemadmodum in palestrica Arte fieri solet, nullum Athletam Progymnastis suis, ea confestim indicare, quæ sibi ipsi in exercitio isto defectu aliquo vnquam obessent; Sic etiam nec Wittichium nec vllos alios omnia mea, quæ veritati peruestigandæ ad amussim sunt necessaria ita diuulgasse, quin adhuc potiori ex parte apud suum Autorem sarta tecta maneant. Frustra itaque de tuis Instrumentis atque Obseruationibus nimium gloriaris: Forte si hîc esses omniaque ipsemet per longe plura minimeque dubia Organa, vel tuis solius oculis, me præsente intuereris, aliud diceres. Sed et Refractiones tuas nimium modicas esse et Crepuscula nimis lata, non satis inter se conueniunt. Oportet itaque in alterutris vel vtrisque errorem non modicum latere, aut sane Aërem in hoc parum Borealiore loco, quantum ad Crepuscula attinet, aliquanto defæcatiorem, quam illîc esse, quo ad Refractiones vero turbidiorem, id quod vel te ipso iudice simul consistere nequit. Attende igitur his diligentius, vel si minus lubet, aut in procinctu non est, acquiesce saltem aliorum minime dubiæ decisioni neque hîc tibi quidpiam immature decernendum præsume. Titulum libri mei alias in dubium vocatum, aut etiam attentatum, nunc approbas, nec amplius reprehensione dignum æstimas; Licet illum quem allegasti, non publice ediderim, aut vlli libro præfixerim, sed saltem in literis quibusdam ad Illustriss. Principem tuum datis illum obiter annotârim. Gratulor itaque et tibi et mihi, quod tam pulchre resipueris, antea enim obiecisti, me corruptionem Cælo in|troducere, cum generationis illic circa Cometam vocabulo vterer, nimis rigide verba mea vrgendo. At vide potius, ne de industria nunc asserendo, Cometas in Cælo generari, alicubi præter opinionem pecces, non tam Grammatice quam Physice, modo vocabuli proprietatem retinere deceat. Quod non assertiue sed dubitanter atque interrogatiue ista proposuisti, vt meam sententiam plenius explicarem, id nihil apud me noui est; Nam et Wittichius et plærique alij sic mecum egerunt, obijciendo ea quæ nullum mererentur dubium, vt alia quædam expiscarentur. Verum postquam ego in eo, tum etiam alijs idipsum mature experirer, cautior factus sum, vtvt non pauca in Germania hincinde meis sumptibus et |laboribus comparata, idque Dei solius gratiâ ab alijs pro suis etiamnum venditentur, dictitenturque: Quod parui facio. Neque ægre fero aliquos riuulos ad Exteros deriuari, ipso fonte penes suum Dominum adhuc Dei beneficio scaturiente. Non tamen sunt falsa proponenda, vt cognoscantur vera; Vera enim et falsa sunt dissentanea, nisi quis, vti apud Geometras fit, cum assertiue nihil probari possit, per negationem, rem in absurdum deducat. Sic etiam quæ de Cometarum cauda proposuisti, tum in scripto illo tuo de Cometa Anni 85. tum literis ad me datis nunc reuocas, neque te illa tanquam vera vrsisse, sed tantum, vt meo iudicio subijceres, asseris. Licet vero et scriptum illud et literæ tuæ quiddam aliud præ se ferant, attamen quod et hîc in viam redieris bene me habet. Placet enim, quod ratiocinationes tuas et quæ ex Illustrissimi Principis Obseruatione de Cometa Anni 58. comprobationis loco adduxisti, quam parum valida sint (ex quo ista tibi in superioribus literis ob oculos posuerim) iam satis videas, adeo vt te ista non scripsisse, ipsemet, vti apparet, malles. Quæ excusandæ istius Obseruationis caussa vltra ea quæ ego produxi, adfers, apud me facilem merentur locum, qui non tam Obseruationi aliquantulum deuiæ, sed potius, quod tu hanc non satis circumspecte nimium vrseris, omniumque aliorum in plurimis Cometis inuenta hinc eludere conatus sis, imputem. Rogas vt ego hæc non publicem, vtque tuam de Cometarum generatione sententiam scriptis meis non immisceam. Atqui te hîc celare non possum, me per literas rogatum a Nobilissimo viro D. HENRICO RANZOVIO, Vicario Regio in Holsatia, tum etiam Clarissimo et Eruditissimo D. CASPARO PEVCERO, Philosopho eximio, atque quibusdam alijs non ineruditis viris id expetentibus approbantibusque, peculiari Tomo vno vel altero Epistolas Astronomicas mihi a varijs hincinde perscriptas, vna cum mea ad singulas responsione publicem. Quod et illis non denegandum duxi. Cumque dictus RANZOVIVS principaliter Illustrissimi Principis tui, atque tuas Typis consignari expetisset, et per se mererentur, vt priorem et principaliorem voluminis partem occuparent, iamque liber ille sub Prælo sit, ea quæ alijs addixi, rursus in tuam gratiam detractare et facta infecta reddere nequeo. Nec video cur id a me expetendum fuerat, curque id |concederem, cum nihil hac in re, tuo Illustrissimo Principi, quod obsit, aut vlla ex parte deroget, sed saltem quæ in ipsius Celsitud. prædicationem, vti par est, potius cedant, admittatur. Nec etiam tibi quicquam hinc creatur periculi aut detrimenti, cum honorifice semper de te loquar et sentiam. Quod si tu quædam in prioribus scriptis et literis proposita, postea mutas, et re rectius deliberata corrigis, tuæ existimationi hinc nihil decedit, etiamsi priora publicentur. Imo præstat alios cognoscere, quam difficile sit, etiam ingeniosis et industrijs viris veritatis latebras extricare, et quod non omnia |quæ prima fronte recte se habere putantur, vndiquaque rite constent. Quodque dies diem doceat, et posteriores cogitationes, vt plurimum, licet non semper, priores antecellant. Reuocârunt alij admodum eximij viri multa a se prius minus considerate pro veris habita, etiam in ijs materijs, vbi non adeo difficilis erat atque hîc veritatis peruestigatio. Quando ex professo circa totius Operis Epilogum, quod de Ascititijs Cæli Phænomenis præ manibus habeo, Cometarum naturam et procreationem, iuxta omnium quotquot mihi innotuerunt opinationes disquiro, hanc etiam tuam, cum alijs quibusdam communem prætermittere, vt quam incongrua sit, quod et alias tibi scripsi, ne indicem, haud possum. Attamen cum videam te in his teipsum corrigere atque priores conceptiones antiquare, faciam eius quoque illic mentionem, idque conuenienter excusabo. Ego tuum scriptum de Cometa publici iuris non faciam: Nihilominus nonnulla hinc citare atque expendere in laudabilem tui mentionem potius cedet, quam quod reprehensioni erit. Dicis quidem me pugnaturum cum muto, si id agam. At non mutus eras cum hæc scriberes, literisque ad me datis consignares; Sunt enim notæ scriptæ, præsertim tua propria manu exaratæ, pro ipsis verbis et loquela, imo et plus merentur ponderis. Sic etiam quantum ad meas literas attinet, quas publici iuris reddere, nisi rogatus ab amicis, vt dixi, nunquam constitueram, cum saltem obiter, prout in buccam venerat, inter plurima negotia exaratæ erant, scias me non adeo earum penitere, quin tibi liberum relinquam, siue priuatim, siue publice, quocunque libuerit modo, quæ in his contenta sunt, discutere, probare vel improbare. Si quid iustis rationibus, vel tu vel quispiam alius non rite in his alijsue meis constare sufficienter demonstrarit, ego illa corrigere non erubesco. Neque ego cum præiudicio vllo, quippiam in tuis disquirendis aggrediar. Vide vt eodem candore circa mea quoque vtaris, nec iuuenili quodam feruore sententiam immaturam pronunties. Gratulor tibi, quod ex cogitatione materiæ Stellarum et viæ lacteæ ad aliam opinionem diuerteris circa Cometarum conformationem, quam ea erat, qua antea imbutus parum Physica, longeque minus Mathematica: Es enim hîc in bona via, si eam ingredi callueris, omniaque hospitia noueris. Nec enim satis mirari poteram, qua iudicij nebula tantas absurditates astruere, vt corpus Cometarum, vel teipso fatente, prope Reuolutiones Sa|turninas a Terris distans (vt de eo qui Anno 85. apparuit, consignasti) ideoque necessario et Terra et Mari omnibusque circumfluis vaporibus multis parasangis maius existens, prout ferunt Geometricæ demonstrationes, nihilominus hinc in supremum Æthera ascendisse, nescio quo incognito raptu, et partem esse suo toto multo maiorem, pronuntiare ausus sis; idque prorsus contra rationes Mathematicas. Si Physicis ita sentire lubet, coniungant has næ|nias cæteris. Bene igitur superinducis, quod ea, quæ de Trabibus discurrentibus, quarum forte occasione in tam absona prolapsus es, cum reuera huc nihil conferant, tantumque hæc inuicem distent, quantum Cælum et Terra, prorsus falsa esse deprehenderis. Habebam in animo, te vltimis literis et de his admonere, quod quomodo neglexerim, non recordor. Nam in scripto tuo de Cometa Anni 85. vbi talia asseuerare conaris, ad marginem memoriæ caussa hæc annotâram, quæ vel tunc vel alias per opportunitatem commonefacienda duxi. Halitus isti siue Chasmata longe sunt nobis propiora, quam quod hyberno tempore a Sole nimium infra Horizontem depresso, illuminari queant, veluti ratio docet Geometrica et Optica. Quin et Anno 1588. eius rei euidens feci periculum die 6. Decemb. circa octauam vespertinam. Animaduerti enim tunc accurata inspectione Chasmata quamplurima hincinde versus Septentrionem volantia albicantiaque, ita vt lumen quoddam vmbram etiam Terræ illustrans præ se ferrent, longe nobis viciniora esse, quibusdam densioribus nubibus circa Horizontem Boreum segregatim dispersis, adeo vt Chasmata illa inter nos et nubes, discurrere euidenter apparerent, ita vt et alij ex meis, quibus monstrabam, id satis perspicue discernerent. A Sole igitur versus Antipodas submerso, ista vaporum illuminatio fieri nequibat; cum ne nubes quidem longe a Terra remotiores ipsius lumen percellere potuerit, quod facile Geometrice hæc mensurando patebit. Nubes autem illæ, de quibus loquor, non fuerunt continuæ, sed circa Horizontem sparsim dispositæ, ad Altitudinem, quo ad visibilem Horizontem, circiter graduum 10. Cum igitur Radij Solares partem vmbræ Terræ nobis adeo propinquam in ista eius sub Horizontem demersione non contingant, frustra asseritur, per illuminationem ab hoc quippiam eiuscemodi contingere. Simile quid sæpius consideraui, præsertim hoc ipso Anno die 2. Ianuarij, cum quoque circa octauam vespertinam, quando plurima ad Septentrionem hîc spectabantur Chasmata, quæ nubibus longe propiora cernebantur. Quapropter frustra hinc aliquid subsidij petijsti, pro innaturali illa Cometarum generatione stabilienda. Atque si scire cupis, quid ego de his Chasmatis sentiam, Sulphureitatem quandam Terrestrem in propinquo Aëre ardentem, discurrentemque, et nonnunquam vsque ad verticem ascendendo totum Cælum complentem, in modica tamen a visu nostro distantia, esse iudico, ventorum aut siccitatis et frigoris breui subsequentium prænuntia; interdum etiam, si sæpius contingant, nimisque diu durent, Aëris ad contagium Epidemicæ luis propensi indicia. Ha|bet enim morbus iste cum Sulphurea natura non parum commune, vnde etiam per Sulphur terrestre excellenter depuratum exaltatumque, præsertim si in liquorem gratum reclinetur, expeditius soluitur, tanquam simile suo simili. Neque enim id Galenicorum semper |verum est: Contraria contrarijs curari. Hæc de his te nunc commonere placuit. Rectissime itaque feceris, si totum illud caput, de materia Cometarum, eorumque illuminatione, vti spondes, mutaueris, et consideratius tractâris. Nec opus est, vt alius adhuc expectetur Cometa. Nam illi qui vel nostro Æuo proxime præterierunt, priorem tuam opinionem nequaquam consistere posse affatim conuincunt; id quod te nostræ in his animaduersiones facile edocebunt, modo aliquid fidei mereri poterint. Sin autem nostras decisiones, licet ea, qua fieri potuit diligentia conquisitas, nec vti spero citra rem prolatas, non tales esse, vt ijs tuto nitendum existimes; agedum expecta adhuc alium Cometam si quis interea occurrerit, et eum diligentius, modo id tibi concessum fuerit, demetiendo perscrutare. Si tunc aliquîd diuersi a nostris conclusionibus adinueneris, satis erit temporis, id quicquid erit in medium proferre; interea si iudicium suspenderis, modo nostris acquiescere displiceat, non inconsultum erit. Planetas in subtilissimo purissimoque Aëre pendere (licet id admodum improprie dicatur, cum reuera non pendeant) quod vlterius mecum disceptare nolis, libenter accipio: beneque facis, Cæli materiam non amplius animalem et elementarem vocando. Nihil enim hîc vnquam apud me obtinebis. Si meæ rationes, partim prolatæ, partim alibi vlterius declarandæ, et vel ex inferioribus palpabilibusque rebus, superioribus tamen analogis, allatæ, tibi non sufficient, vt quicquid velis sentias, satis per me licet. Tracta hanc quæstionem vbicunque libuerit, et siue me immiscueris siue non, idem erit. Ego meam sententiam satis probabiliter tueri, quando hac de re agendi occasio dabitur, non supersedebo. Iudicium doctissimorum virorum et rem ipsam intelligentium nullatenus subterfugio; Neque enim ego ipsemet mihi tantum arrogo, vt solus litem hanc dirimere præsumam. Philalithiam semper in pretio habui, maiori forte meo incommodo (quod tamen non ægre fero) quam emolumento. Neque præiudicij fascino, vt imputare videris, vnquam me offuscari, data opera, permisi: Quantum enim mihi diuinitus concessum est, verum a falso discernere, perpetuo annixus sum. Si tertiam aliquam personam appellas (video enim te Iuridice mecum in re Mathematica agere, nam et Frater tuus retulit te ad Iuris prudentiam inclinare, forte quod hæc magis lucrosa et Mundo spectabilior sit) et ego conditionem accipio, lubenterque prouoco ad quosuis in Germania vel alibi Philosophos, harum rerum capaces. Vtque denominetur aliquis; ad Clariss. Excellentissimumque virum D. CASPARVM PEVCERVM, si ita lubet, rem omnem desero, cum is et Philosophiæ et Mathematicarum disciplinarum in primis sit gnarus, Theologiæque studio, vnde hæc quæstio magna ex parte decidi poterit, non segniter addictus, et simul iudicio ætateque graui præ|ualeat: Nec, tanquam meis partibus nimis fauorabilis Iudex sit futurus |(scis enim, si Iurisperitus esse vis, fauorem Iudicis plus valere, quam decem leges scriptas in Codice) tibi suspicandum venit, nunquam enim mihi notus est: At cum tuo Illustriss. Principe, quem suum optimum benefactorem, in literis ad me datis, nec immerito vocat, et tecum etiam præsens non ingratam contraxit amicitiam. Si qui sunt alij inter vestrates, vel etiam alibi, ad quos appellationem instituere vis, et ego eosdem appello, modo rem de qua agitur, penitius introspexerint, atque tam superiora quam inferiora intelligere, hæcque inuicem tanquam vnum ex altero cognoscentes conciliare didicerint. Quicquid enim est supra, id etiam infra, vt inquiebat Hermes ille vere inter Mortales Trismegistus. Trinitatis absconditum latere in omnibus rebus creatis mysterium recte mihi astipularis, quamuis tua de his Philosophia quam adducis, magis sit exterior, quam interna, nimisque sensibus obuia; Cum id quod potissimum est, et in quo rei nucleus versatur, prima fronte non appareat, Non enim satis est dictum, ex Terra, Aqua et Aëre omnia inferiora constare, cum et hæ ipsæ matres alia quædam terna habeant principia, Philosophis vulgaribus nondum satis perspecta, de quibus nunc non est disputandi locus. Subiungis deinde te videre, quod iam tandem obtinueris, me Diaphanitatem Aëris puri, nihil differre a Diaphanitate materiæ Planetis circumfusæ, tibi concessisse, nec ob id dubitas, quin veritas temporis filia me reliquam etiam tuam sententiam suo tempore sit edoctura. At quibus vnquam perspicillis hæc ita acute vidisti? Aut quibus modis e scriptis meis id vnquam colligere potuisti; Miratus sum ista legens, cur astruere velis, me mihi ipsi contraria hac in parte proponere; Inspexi itaque denuo Exemplar literarum tibi vltimo inscriptarum, e quibus procul dubio hæc colligere volebas. At ego nihil eiuscemodi in illis inuenio, imo potius tuæ assertioni plane contrarium. Dedi illic primo Exemplum e rebus inferioribus quæ beneficio Artis Spagyricæ in tantam subtilitatem exaltari queant, vt Diaphanitatem, quantum sensibus discernatur, consimilem repræsentent, et nihilominus diuersæ esse substantiæ ostendi, Ideoque non sequi id, quod tu intendebas, etiamsi concederetur, ob Refractiones ad verticem non tendentes Cæli et Aëris purioris quo ad Diaphanitatem inperceptibilem esse discrepantiam, propterea ex vna et eadem constare materia. In hunc modum tecum ratiocinatus sum, neque ob id concessi Aëris et Ætheris Diaphanitatem omnino eandem esse: Imo hæc verba aliud indicantia subiunxi. Sic quoque Cæli et Aëris Diaphanitatem, si vel prorsus eædem forent, quod tamen nondum satis obtentum est, nihilominus diuersam substantiam atque materiam habere nihil impedit; Cur igitur quæso gloriaris, te a me id obtinuisse quod ego apertis verbis dixi nondum satis obtentum esse? Cur adeo iniuriose mea inuertis? Curque iudicium de his Placitis tam inconsiderate præcipitas? Si veritas |Temporis filia me vnquam melius informârit, vtique veritatem acceptare non ter|giuersabor; idque quacunque tandem occasione concessum fuerit. Necdum tamen video, cur vllis tuis opinionibus, de quibus inter nos controuersum est, assentiar: Neque euidenter demonstrabis, me quippiam eorum, quæ ad te hactenus vel obiter scripsi, aut aliâs emisi, quod vllius sit momenti, retractasse, Quemadmodum tu non pauca vel in his ipsis literis, antea acriter defensa, non saltem in dubium vocas, sed prorsus irrita esse cupis. Vt te non asseruisse Prophetas in Physica nihilo plus calluisse, quam vulgus iners: Et Mosen de duobus magnis luminaribus loquentem contra Geometricas Demonstrationes fecisse, quasi hoc non esset detrahere sacris literis: Quæstionem de motu Terræ Copernicæo motam, cum materia Cæli implicare, atque hanc ex Augustino atque alijs Neotericis Theologis, confundendo Cælum et Terram niti probare: Te titulum Tomorum meorum de Cometarum cælesti generatione non reprehendere, cum antea obieceris me corruptionem in Cælum introducere, si generationem astruam. Cometarum caudas tot verbis, tum etiam ex Obseruatione aliqua, antea tanquam partes corporis essent, ex eâdem materia constantes asseuerâsse, et iam non amplius ea pro veris habere, imo ipsam Obseruationem perscriptam infectam cupere: Totam de Cometarum generatione sententiam, prius adeo vel propter Graminæum quendam, mihi obtrusam, nunc ita posthabere, vt integrum caput ea de caussa in scripto tuo mutandum, aliterque tractandum censeas: Trabes discurrentes, antea a Sole illuminatas, nunc lumine eius orbare, et si quæ sunt alia Corollaria. Nolo enim omnia nimis scrupulose eruere. Hæc tamen non ideo recenseo, quod te deuiationes tuas agnoscere atque emendare exprobrare velim. Id enim laudo, et vtinam sæpius sic feceris, teque a veritate Temporis filia, vti recte dixisti, instrui permiseris. Sic centrum Circuli quod est vnicum, collineatius attigeris. Si ostenderis vnquam me aliqua scripsisse quæ reuocatione indigeant, gratias habebo; Me quicquam meorum adhuc retractasse nec dum sum conscius; non quod id fieri nequeat, vt sumus homines, sed quia quod tu in nostris scriptis te videre dicas, nondum meis patuerit oculis, neque id adhuc agnoscam. Comparatio illa, quam proposui, tibique aliquatenus explicui, inter liquorem Aquæ et Vini, vtroque depurato, respectu materiæ Aëris et Cæli, forte maiorem merebatur acceptionem, quam vt ita exciperetur. Reuera enim Cælum ita se habet ad Aërem Elementarem, sicut Spiritus aliquis Vini vel alterius generosi liquoris ad Aquam defæcatam. Et licet Diaphana pene eadem sint, tamen substantia longe diuersa. Neque scio an melior comparatio e rebus terrestribus deduci possit. Hinc est, quod quidam Philosophantium Vini præsertim Spiritum aliquoties modeste exaltatum depuratumque, ac tandem circulatione continua atque diutina ab Elementari |intemperantia liberatum, Æther appellare, vel Cælum Philosophicum non dubitârint, quamuis an id ea ratione fieri queat, qua illi proponunt, vt quædam alia non desiderentur nunc dicere nolim. Id |saltem aperte affirmare ausim, in singulis terrestribus substantijs aliquid latere cælesti naturæ analogum, in quibusdam plus, aliquibus vero minus, quod nec Aërem, nec Aquam, aut Terram, aut etiam Ignis Elementum (si id in rerum natura foret) proprie sapiat, quamuis et hæc Elementaria singulis vna insint grossiori quadam compagine: Neque existimandum venit, a Sole saltem vel reliquis Sideribus, hanc vim superelementarem elementaribus inesse, licet et hoc aliqua ex parte non negârim. Sunt enim quædam his, quædam alijs Sideribus magis conformia, Interim tamen et vniuersalem Cæli essentiam in qua hæ Astrales virtutes habitant, non aliter quam Sidera ipsa in Cælo suæ naturæ competenti voluuntur, quælibet inferiora, quo ad magis vel minus æmulantur. Sed hæc de his nunc sit disseruisse satis, cum ad vulgo receptam Philosophiam non pertineant, atque illic forte vix recipiantur. Hypotheses Ptolemaicas vel Copernianas, vtram harum approbaueris, per me tibi liberum erit. Suaderem saltem, vt de Cælo e Cælo ipso, non ex Chartis et ingeniosis Demonstrationibus, ipsi Cælo forte non vbique consonis, iudicium formares. Liceat itaque et mihi, quid me Cælum in his edocuerit, libere pronuntiare. De Surreptore mei Systematis nolo hîc verbum addere, neque enim dignus est. Respondi tibi breuiter in vltimis, ad ea quæ huic nostræ Hypothesium innouationi obiecisti; pleniorem resolutionem eiuscemodi et aliorum dubiorum obtinebis, quando ex professo de motu Secundorum Mobilium egero, eundemque quo ad numerationem ipsi Cælo ad amussim conformem reddere elaborâro, et vt (fauente Cælorum opifice) confido, ad optatum finem rem omnem deduxere. Si quæ plura interea excogitâris, quæ in contrarium adferri posse existimes, libere illa proferendo, rem non ingratam feceris. Nonnunquam enim contradicendo Veritas illustrior redditur. Occasiones quæ me ad talem Cælestium Reuolutionum ordinationem impulerunt, tibi etiam breuiter indicaui. Neque enim temere, aut leui de causa huc perductus sum, sed ipsum me Cælum ita de se sentire docuit, nullo alio Præceptore aut vllis libris, vel Tabularum Farraginibus quippiam huc conferentibus. Contuli etiam cum quibusdam alijs in Germania eruditis Mathematicis de hac nostra Neoterica inuentione, quæ licet quibusdam Aristoteleis præsertim Orbium realitatibus nimium addictis, non admodum arrideat, attamen cordatioribus et qui sine præoccupata sententia rem ponderant, rectiusque introspiciunt, admodum concinna censetur. Quamuis vt dicam id quod res est, aliorum iudicia licet non contemnam, tamen siue pro vel contra faciant, non multum moror, modo ipsa cælitus deducta experientia rem ita se habere euidenter con|uincat. Scio quam abstrusa semper fuerint Naturæ penetralia, quamque ea quæ in Physicis nos rite perspecta habere arbitramur, longissime sæpenumero a scope aberrent. Idcirco non tam aliorum Autoritati atque applausui, acquiescendum existimo, quin nos ipsos an res ita se habeat, vel secus, periculum facere, et Obseruationum ac Demonstrationum trutina |omnia expendere, atque comprobare deceat. Sed de his nunc non est locus pluribus disserere. At quoniam video Copernicæam circa Triplicem Terræ motum sententiam tibi admodum arridere; proponam in quolibet horum vnicum saltem, licet multo plura dari queant, non adeo operosum dubium. Primo quantum ad Diurnum circa suum axem motum, quo Terra 24. Horis conuolui fingitur, sicque vniuersalis cursus ab ortu in occasum excusatur, attinet; Dic mihi, quî fieri possit, vt globus plumbeus ex altissima turri iusto modo demissus, punctum Terræ infra se positum perpendiculariter ad amussim contingat; id enim circumducta interea Terra, cum cursus eius sit velocissimus, fieri nequaquam posse, te supputatio docebit Geometrica: Siquidem in vno Scrupulo secundo temporis Terra reuolui debeat etiam in his Borealioribus plagis sesquicentum passus maiores proxime. Hinc cætera ratiocinare. Neque enim casus plumbi Aërem concomitatur, sed violenter illum transit. Circa alterum motum Terræ Annuum, qui octauam Sphæram tantopere remoueret vt orbis quem hæc designaret respectu eius euanescat, Edissere, anne hîc tibi verisimile videatur, spatium quod est a Sole, tunc centro vniuersi, ad Saturnum plusquam 700 vicibus contineri intra hunc et Affixarum Sphæram, idque totum nullis Sideribus refertum. Atqui id fieri necesse est, si saltem Orbis Annuus Terræ instar vnius minuti apparebit. Imo tunc quoque Stellæ Fixæ Tertiæ magnitudinis, quæ vnum minutum in Diametro habent, necessario erunt æquales toti huic Orbi Annuo, id est comprehendent in Diametro 2284. Semidiametros Terræ. Distabunt enim 7850000 ijsdem Semidiametris proxime. Quid dicemus de Stellis primæ magnitudinis; quarum aliquæ bina, quædam fere terna minuta in Diametro visibili occupant; Et quid si adhuc altius remoueatur octaua Sphæra, vt motus Terræ annuus illic prorsus euanescat? Deduc si lubet, hæc Geometrice, et videbis quanta absurda, vel sic inferendo (vt de alijs non dicam) assumtionem hanc concomitentur. Tertius, sublato Annuo, per se ruit; vel si vna cum illo tibi constare posse videatur, quî quæso fieri poterit, vt Axis Terræ in contrarium motui centri annuatim adeo correspondenter gyretur, vt quiescere nihilominus appareat? Quomodo etiam Axin et Centrum duplici diuersoque motu agitari datur, in corpore vnico et simplici? Vt de tertio illo circa Axem diurno superueniente, nihil replicem. Taceo quoque librationum intricationes, nec promotioni Fixarum cui destinantur vbique correspondentes, valde absonas |esse. Hæc et similia tute tecum perpende, atque si dabitur, per ocium resolue. Plura habebis aliâs. Si igitur Copernicea ratiocinatio constare non poterit, vt sane non potest, Ptolemaica, quâm Copernicus (vt alia taceam) satis refutauit, nihil impediet quo minus nostra inuentio locum mereatur. Exponis demum caussas cur Illustriss. Princeps tuus meis non responderit, quas et libenter accipio. Scriberem nunc ipsius Cels. sed nihil occurrit, præter ea quæ vltimis consignaui. Simulque vereor ne ipsius C. Reipublicæ administratione alijsque curis occupatam meis ieiunis literis molestem. FRISCHLINVS de quo |scribis, huc non venit, neque literas vllas a te misit, alias non inhumaniter a me excipiendus. Audiui enim virum esse variæ literaturæ et facundum. Facis insuper mentionem Molendini Papyro conficiendæ idonei, quod me extructurum indicaui, ne toties et tam diu charta impressoria pro meis lucubrationibus excudendis, e Germania afferenda frustrer, idque Principi tuo placuisse ais, quod facile credo. Nam et in his confluentiam quandam inuicem habemus. Quemadmodum enim ipsius Cels. Architecturâ, Aggeribus, Fossis, Aquæductibus, Piscinis, Hortis et Molendinis similibusque Mechanicis structuris conficiendis delectatur, sic et ego pro meo modulo, præsertim Æstiuo tempore, quando altioribus vacare non licet, hæcque commodius tractantur. Nam et illa Geometricum quid redolent, si modo debita Symmetria conficienda sint. Molendinum illud iam paratum est, aggere altissimo latissimoque sufficientem Aquam tam Æstiuo quam Hyberno tempore cohibente, Rotaque 12. vlnarum in Diametro minima Aqua impulsa, et duplex præter Papyraceum opus peragente. Piscinis etiam quamplurimis hinc inde ordine dispositis, vt quando necesse fuerit, hæ quoque Moletrinæ Aquas suppeditare queant. Hæcque omnia ante paucos annos sicca erant. Quin et alterum Molendinum pro Rusticis meis et opificibus, in vicinia circumhabitantibus hîc molior, vbi etiam nulla pene Aqua in promptu nunc putatur. Nolo enim, vt alij Chartaceas operas et quæ ad propria mea domestica pertinent, perlustrent atque intempestiuius interturbent. Si Victorinus Schonfeldt huc filium suum miserit me inuisendi caussa, per me illi id licet: Quamprimum illi vel mihi ita videbitur, vt ad suos remeet, vtrique satis liberum erit. An promotus fit in Magistrum liberalium Artium nec ne, apud me perinde est, Mallem tamen illum talem esse, quam appellari. Sed hoc non tam leui pretio prostat; sufficeret harum discipulum esse. Sed video mi Rothmanne me in respondendo tuis strictioribus et festinanti calamo, vti apparet, exaratis literis fuisse nimis copiosum, quod eo promptius admisi, ne tuam paucitatem (tanquam retaliationi nimium indulgendo) vel prorsus nulla, vel etiam breuiore rescriptione vlcisci velle viderer. Licet enim ego et pluribus nunc, quam tu istas scribendo vel forte vnquam alias implicer negotijs, |tamen hæc tuis quin responderem adeoque luculenter nullis alijs impediri volui occupationibus; quod et in vltimo datis præter morbum quem significabam, reuera ita se habuit, vt tanto interlapso tempore tibi procul dubio et commodius minusque aduersum rescribendi suppetierit otium. Si tamen quid in his liberioris admonitionis scriptum est, in meliorem partem accipe et communium studiorum Amori tribue. Vale et si vacat, iam statim rescribe, vt ad Nundinas proxime instantes Deo volente responsum denuo nanciscaris. Has interea festinanti quoque calamo exaratas boni consule.

Iterum feliciter vale.
TYCHO BRAHE.
|POSTSCRIPTA.

QVONIAM ex literis vestris, tum etiam aliunde percepi, ILLVSTRISSIMVM PRINCIPEM LANDGRAVIVM, suas aliquot Annorum in affixis Stellis obseruationes publici iuris facere decreuisse, tuaque operâ in hoc negotio exsequendo vti: Rogo, per Astronomiæ honorem et commodum, vt labores hos, Herculeis forte non minores, maturare non pigeat, ne nimium procrastinando, aut prorsus intercidant, aut vix tandem in commune Artis huius promouendæ emolumentum, lucem publicam videant. Hinc enim, tam illi, qui modo sunt superstites, quam posteri, quos tam sublimium cura rerum tangit, facile decernent, quam erroneis inerrantium Stellarum locis, cœloque minus congruis, tot iam seculis ob Artificum siue penuriam, siue incuriam, hactenus vsi simus, cum certiora in promptu non fuerint: vtque simul constare queat, Quantæ molis erat Stellarum inquirere Hermas: Et, vt collatis vestris animaduersionibus cum meis, quas propediem (fauente Stellarum opifice) publicare constitui, quanta accuratione et laborum constantia res hæc vtrinque exantlata sit, dignoscatur. Nam quod vestræ restitutiones pene in omnibus Stellis, quasi vnciola vnius gradus, a nostris abundando, differant, id suam apud eos, qui rei perplexam difficultatem intelligunt, facile excusationem merebitur. Neque etiam aliter fieri poterat, quin Stellarum a vobis præfiniti limites, nonnihil distantiam genuinam ab æquinoctij puncto excederent, cum solummodo per Stellam Veneris vespertinam (nec item Eoam) haudetiam satis crebro, idipsum exsecuti sitis, refractione Venerem tunc in longitudine, paululum iusto vlterius oculis insinuante. Vnde consectarium est, Stellas ab hac per intercapedinem deriuatas, etiam longitudinibus, magis quam opus erat, accrescere: vt nihil dicam de lubrica illa obseruandi via per Asimutha et Altitudines, vna cum temporum ex horologijs minus tuto obtentis denotationibus, quibus omnibus vos, vti non frustra suspicor, nimis secure confiditis. Verum, quia |in primo nostro Tomo Progymnasmatum Astronomicorum, capite secundo, vbi de Stellarum fixarum exacta verificatione, ex professo ago, quomodo non solum e Venere occidentali a Sole, sed etiam eadem orientali, Stellarum termini in vnum et eundem locum tandem adamussîm recidentes, et sibijpsis apprime analogi a nobis constituti sint, abunde exponam: simulque, post octingentarum circiter, canonicam in certa loca, quoad longum et latum distributionem, Landgrauianæ quoque in his rectificationis, et cur illa propemodum 5. vt indicaui, minutis, nostram fere vbique exsuperet, mentionem nonnullam interseram. Nolo nunc pluribus id ipsum hîc inculcare. Tu saltem da operam, vt vestris hac quoque in parte Atlanticis laboribus, eorum cupidi propediem fruantur. Iamque iterum vale.

|AVTOR AD LECTOREM.

CVM ad has ipsas ROTHMANNO respondendum fuisset, paulo diutius id procrastinatum est, tandemque in Augusto sequentis Anni ipsemet huc in Daniam uenit, meque ex uoluntate etiam sui Principis, ut Instrumenta nostra Astronomica perspiceret, et, de ijs, quæ ad Artis huius penetralia peruestiganda facerent, affatim mecum conferret, inuisit. Is tunc non solum literas, quibus superiori Aprili nostris ultimis se respondisse aiebat, secum attulit, sed etiam a Principe suo quasdam ipsum mihi commendantes. Licet uero conuenisset eas ipsas literas hîc subiungi, tamen quia interea temporis et alias quasdam ad ipsum Dominum LANDGRAVIVM de Cometa Anni nonagesimi, perscripserim, adiunctâ eiusdem crinitæ succinctâ declaratione, lubet eas hîc præmittere, interposita tamen prius breui quadam Epistola, qua ROTHMANNVS, nomine sui Principis, mea ab illo auide expectari, lubenterque acceptari, (ut uel hinc pateat quanto desiderio cœlestium rerum Astronomicæque instaurationis Optimus ille Princeps et Phœnice hoc seculo rarior absque intermissione flagrarit) præter alia quædam, innuit. Quæ quidem inter eas, quæ ad annum octuagesimum nonum superius referuntur, merito disponenda fuisset: At quoniam serius mihi, utpote triennio fere post (ubicunque tandem interea delituerit) reddita sit, et priores iam antea excuæe fuerint, illam hoc loco primum inseram. Postea nostras ad Dominum LANDGRAVIVM de eo Cometa, uti dixi, et tandem illas, quas secum attulit me inuisens ROTHMANNVS, una cum meis responsionibus apponam. Vt autem de ordine hoc nonnihil interrupto admonitus esses, syncere Lector, te hæc præstare uolui. Nunc igitur ad ea, de quibus indicaui.