af Tycho Brahe (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
forrige næste

|QUÆDAM EX LITERIS CHRISTOPHORI ROTHMANNI, IVSSV SVI PRINCIPIS, AD DN. HENRICVM RANZOVIVM.

ABSOLVTIS pene literis, incidit hoc, quod adhuc subijciendum venit: Superiori anno Mense Septembri misimus ad Nobilissimum Dominum TYCHONEM BRAHE literas, Illustrissimus quidem Princeps noster vnas, ego vero binas, plenas variarum de rebus Astronomicis disputationum, ad quas Mathematicus ille Mathematicorum omnium longe præstantissimus nondum respondit. Cum itaque mihi mandarit Illustrissimus Princeps noster, vt eum de responsione admonerem, peto a tua Excell vt oblata occasione, clemens hoc Illustrissimi Principis nostri desiderium ipsi velis significare, ne responsionem diutius suspendat: qua quidem re T. Excell. officium longe gratissimum præstabit Illustrissimo Principi nostro. Coram, Illustrissimus Princeps, et ego in eius comitatu, inuisuri eramus Dn. TYCHONEM, eiusque Instrumenta Astronomica coram visuri, nisi immatura Serenissimi et optimi Regis mors, iter nostrum auertisset, proque tanto et tam læto visendi desiderio, luctum et mœstitiam Illustrissimo Principi nostro substituisset. Sed sunt omnia in manu præpotentis DEI.

Iterum vale.