af Tycho Brahe (1596)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1919)   Tekst og udgave
forrige næste

SEQUUNTUR EÆDEM LITERÆ IN LATINUM CONUERSÆ PROPTER EXTEROS.

|NOBILISSIMO, NOBIS SINGVLARITER DILECTO, TYCHONI BRAHE, DOMINO DE KNUDSTRUP.
WILHELMVS DEI GRATIA LANDGRAVIVS HASSIÆ, COMES IN CATZENELLEBOGEN, ETC.

GRATIA, et favore nostro præmissis. Nobilissime et singulariter dilecte. Quod nihil literarum a nobis tanto tempore acceperis, in causa fuit, cum, quod Mathematicus noster CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS valetudinarius aliquandiu fuerit, tum, quod nosmetipsi tam ætatis, quam laborum curarumque mole ita premamur, vt oblectamentis Mathematicis non, vt quidem antea solebamus, reficere iam nos possimus: Nihilominus tamen, dato ocio, non omnino hoc studium Mathematicum intermittimus, sed vel claudicando id adhuc insequimur, non aliter, ac pedo suo innixæ anus. Comperimus autem, eo nos, pro dolor, deuenisse, vt ea, quæ magnâ alacritate antea ipsi inuenimus, iam vix amplius percipiamus: O pietas, ô prisca fides; quis talia fando, Temperet a lachrymis? Quantum vero ad Mathematicum nostrum, is eius opinionis est, se pristinam sanitatem, peregrinatione et aëris mutatione haud dubio recuperaturum: quod tamen magnopere ipsi dissuasimus. Sed habet peculiare quoddam caput, cui quotannis proprium comparat pileum, quem ipsi ita relinquimus. Verumtamen ægre ferremus, si quid illi accideret aduersi. Est enim iuuenis ingeniosus, et insigniter eruditus. Petimus idcirco clementer, vt ipsum tibi, nostro nomine, commendatum habeas, ac Instrumenta tua Mathematica inspicere eum permittas; et ex eo vicissim cognoscas, qualia Automatopœus noster Instrumenta nobis confecerit, et adhuc conficienda præ manibus habeat. Nos pariter auide expectamus, quomodo tum Clementissimus vester Dominus et iunior Rex, simulque totius Regni Danici Status, tum etiam tuæ res, se habeant, ex te cognoscere. Hoc ipsum |vicissim erga te affecti sumus cum gratiosa voluntate, quâ tibi singulariter fauemus, demereri.

WILHELMVS LANDGRAVIVS HASSIÆ.