af Tycho Brahe (1596)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1919)   Tekst og udgave
forrige næste

NOBILISSIMO, ET VIRTVTE, SAPIENTIA, INGENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA CLARISSIMO VIRO, DOMINO TYCHONI BRAHE, DOMINO DE KNUDSTRUP, EQUITI DANO, MATHEMATICORUM NOSTRO SECULO OMNIUM PRÆSTANTISSIMO, ETC. DOMINO SUO CUM OBSERUANTIA COLENDO. S. P.

SI, vt OVIDIVS canit, Carmina proueniunt animo deducta sereno, Nobilissime Excellentissimeque Domine TYCHO, multo magis profundissimæ et subtilissimæ Mathematicæ Disputationes, quæ cum Carminum exaratione non sunt comparandæ, animum a perturbationibus liberrimum requirent. Non igitur rem aut a nostra amicitia alienam, aut excusatione omni, vt tu arguere videris, indignam commisissem, si responsione supersedissem. Qui enim maiores cruciatus aut dolores excogitari possunt, quam ego in Podagra iam vltra biennium, et in Calculo, hâc Hyeme, grauissimis omnium morbis, sustineo? Qui morbi hâc Hyeme alternatim me inuadentes, corpus meum tam debilitarunt, mentemque pene de statu suo præcipitarunt, vt ne literam quidem potuerim fere exarare. Superiore autem æstate, quanquam præter Podagram, languores continuos, et ab omni labore horrores in me depræhenderem, nesciebam tamen, qualem morbum mihi essent apportaturæ et inflicturæ insolitæ illæ lassitudines: Quod mihi iam acerbissimis doloribus et cruciatibus satis innotuit. Spiritus enim Podagricus (ita enim iam libet eum appellare) in tantam malitiam in me excreuit, vt non tantum vias vrinarias, et renes, verum etiam venas mesaraicas arenâ rubeâ, et tartaro arctissime constiparit, adeo vt quamprimum comederim aut biberim, propter nutrimenti a naturâ attracti inhibitionem, et vrinæ expulsionem, vehementissimos cruciatus et in mesaraicis, et in vijs vrinarijs, instar dolorum cholicorum sentiam, cibumque assumtum retinere in ventriculo propter nauseam et vomitum nequeam. Et extant in me non obscura signa, quæ eundem Spiritum in alijs quoque membris idem tentare non obscure arguunt. Tentaui Medicinam Galenicam, me curante eruditissimo Dn. Doct. BVTTERO, Medico Illustrissimi Principis nostri; verum sine omni suc|cessu. Cum ea vrinam pellere voluit, obstante tartaro, in vijs vrinarijs ante vesicam, vehementissimos cruciatus sustinui. Quid balnea quoque et insessiones possint, facile intelligis, cum propter Podagram pedes ipsis immittere prohibear; extremis autem membris non calefactis, intermedia vix debito modo calefiant. Quanquam herbarum virtutes licet tartarum fortassis frangere possint, in aquam tamen eum dissoluere non possunt; quod hîc omnino necessarium est, si aut in in|testina regurgitare, aut per vesicam abire transudando debeat, morbusque radicitus curari. Num etiam hæc tanta spiritus Podagrici malitia possit ex fecibus Salem Petræ in me generare, eumque ad extremum gradum subtilitatis continuâ sublimatione perducere, adeoque mihi in momento vitam eripere, tibi expendendum relinquo, qui facile intelligis, quid notem. Hic enim Spiritus, cum fixæ, vt scis, sit Naturæ; reliqui autem Spiritus meliores, qui huius malitiam retundere possunt, sint volatiles, et per cogitationum intentiones, quibus me exuere nequeo, quotidie absumantur, an non in immensum virtutem suam augere, et tandem sibi solum totum imperium assumere, a nullo impeditus, poterit? Proinde ad sola Diuina merito me totum conuerterem, omissis Philosophicis, quanquam et hæc Diuina sint. Attamen cum iam qualemqualem cruciatuum remissionem quodammodo sentiam, pro Amore in te meo, qui certe vulgaris non est, et pro nostra Amicitia intermittere non potui, quin aliquid saltem, quod mihi in his meis ærumnis in mentem venire possit, ad tuas Disputationes iam seorsim in Charta ad me missas, responderem.

Quod igitur COPERNICVM de triplici motu Terræ impugnando, priore loco de diurno motu affers; si Terra 24. horis circumuolui fingatur, fieri non posse, vt globus plumbeus ex altissima turri demissus, punctum Terræ infra se positum, perpendiculariter ad amussim contingat; cum illud propter velocissimum Terræ motum, sese necessario interea subducat, globumque plumbeum post se relinquat: Hoc satis a COPERNICO enodatum et dissolutum est. Cadentium enim, et ascendentium, vt ipse ait, duplicem fateamur esse motum oportet Mundi comparatione, et omnino compositum ex recto, et circulari: Quandoquidem quæ pondere suo deprimuntur, cum sint maxime terrea, non dubium, quin eandem seruent partes Naturam, quam suum totum. Id quod tibi multo minus dubium esse debet, cum tu ex meliore Philosophia scias, quod Natura Naturâ delectetur, Naturaque Naturam retineat. Si corporibus illis sui motus scientia est naturalis, vt tu vis, erit ea etiam partibus. Quemadmodum enim in alijs rebus naturalibus, verbi causa, partes Auri retinent Naturam totius, nec eo modo separatæ a toto id, quod a Natura ipsis peculiariter et specifice insitum erat, abijciunt: Ita et in his corporibus, quæ motum, vt tu non inepte vis, natu|ralem habent, partes primariam hanc insitam sibi prærogatiuam, et præcipuam ac specificam dignitatem non abijcient. Sed quid de casu rerum grauium solicitus es, cum omnia, quæ in superficie Terræ libera et a toto separata iacent, quinimo ipsa Turris, ex qua Globus plumbeus dimitteretur, ipsaque ædificia ruerent, atque a Terræ motu relinquerentur necesse esset, si partes non retinerent motum totius: quod quam sit contra Naturæ Sapientiam, nemo non videt. Quod autem de Supputationibus affers, Terram ea ratione in vno secundo temporis |scrupulo reuolui debere in borealioribus ibi plagis sesquicentum passus maiores proxime: Quæso vtrum censebitur credibilius et sapientiæ Naturæ, quæ semper per pauciora agit, conuenientius: an vt sesquicentum passus, an vero vt tot millia non passuum, sed milliarium Germanicorum in vno secundo temporis scrupulo conficiat? et quidem sub eodem effectu et fine? An non id vehementissime cum dicta Naturæ sapientia, qua semper pauciora et breuiora eligit, pugnabit, si assumto cœli motu per omnium Stellarum et Planetarum diuersos, vehementissimos, menteque humana incomprehensibiles atque etiam innumerabiles cursus efficere cogetur, quod poterat in vno facilime præstare? An non et hoc, quod ea ratione Planetis duplex et Ubi ipsi contrarius inesset centri motus? Nescio etiam, an fixa Sidera in tanta motus pernicitate, tam constanter suas ab inuicem distantias custodire possent. Sed sexcenta eiuscemodi proferri possent, quæ satis conuincunt, motum diurnum in nullo alio corpore quam in terra quærendum esse.

Ad annuum autem motum quod attinet, cur mihi non verisimile videatur, spatium a Sole ad Saturnum tot vicibus contineri intra Saturnum et affixarum Stellarum remotionem? aut quid absurdi sequitur, si Stella tertiæ Magnitudinis æquat totum orbem annuum? An id aut cum voluntate diuina pugnat, aut diuinæ Naturæ impossibile est, aut infinitæ Naturæ non competit? Hæc demonstranda omnino tibi sunt, si absurdi quid hinc colligere volueris. Non tam facile absurditatis argui possunt, quæ vulgo absurda primâ fronte videntur, sed longe maior est diuina Sapientia et Maiestas. Et quantumcunque etiam Mundi Vastitatem, et Magnitudinem concedas, nullam tamen proportionem ad infinitum Creatorem habebit. Quo maior Rex, eo maius et amplius palatium decere putat suam Maiestatem. Quid cogitabis de DEO?

In tertio vero terræ motu, cur axis terræ non annuatim reflecteretur, vt quiescere nihilominus appareret? aut cur non axem et centrum duplici diuersoque motu agitari detur? Si terra impacta esset duro aliquo orbi et ab eo circumferretur, hæc fortassis locum habere possent. At cum terra liberrime in aëre pendeat, cur non, si centrum promoueatur, axis nihilominus super eodem centro possit nutare eo, quo Natura velit? Centrum enim semper in axe est, et est quasi Polus, vt ita |dicam, reflexionis axis, nec vna reflectitur, sed respectu reflexionis est immotum. At hæc axis reflexio facilius intelligitur, si per idem terræ centrum etiam ducatur axis Zodiaci, vero Zodiaci axi parallelus, qui in immensitate Sphæræ cum vero axe idem videbitur, circa quem videbitur axis terræ reflecti, non quidem ad Angulos rectos, sed ad tantum Angulum, quanta est Zodiaci obliquitas. Scio hoc in loco COPERNICVM esse admodum obscurum, nec facile perceptibilem. Sed hæc alio modo longe facilius possunt explicari, nec opus est triplici terræ motu, sed sufficiunt |diurnus, et annuus. Nec axis terræ reuera reflectitur, siquidem manet semper idem Angulus intersectionis planorum Eclipticæ et Æquatoris, axisque terræ motu annuo ita circumducitur, vt semper paralleliter versus eandem mundi partem spectet, adeoque propter euanescentiam orbis annui in immensitate Sphæræ ad vnum et idem punctum videatur semper collimare: Ex quibus, superueniente motu diurno, reflexio, tanquam effectus resultare videtur. Sed hæc fusius et enucleatius DEO dante, inuenies in secundo libro nostrarum Obseruationum, vbi de præcessione æquinoctiorum agemus. Librationem quoque licet in cursu Mercurij non probem, tamen eiusmodi esse video, vt in planis circulorum sese variantibus, naturalior motus excogitari non possit. Sed horum omnium explicatio nimis obscure a COPERNICO proposita est, et effectus cum causa sine distinctione ita confusus, vt quid velit, non facile a quoquam intelligatur. Sed plus intendo mentem, quam valetudo mea patitur. Alibi hæc fusius habebis. Cometam eadem die, quâ tu, vidi, et Illustrissimo Principi nostro ostendi, qui apud me commorabatur, donec Horizontem subiret. Obseruaui eum, quantum in hac mea valetudine potui: quarum qualiumcunque obseruationum copiam seu exemplar ad te mitto, vt ipse inde motum et congruentiam cum tuis eruas.

Hæc igitur hac vice tibi sufficiant in his meis ærumnis, quæ quantæ sint, facili potes assequi coniectura ex eo, quod iam in flore ætatis constitutus, eiusmodi morbos sustineam. Desidero Oleum Vitrioli rubicundissimum illud et fragrantissimum, itemque Oleum Tartari, non quidem communis, sed singulariter per singulare mysterium indagati, vt te sine dubio non fugit, aliasque insuper extractiones et solutiones. Pro quibus si fortassis nuncium ad te ablegauero (Hîc enim, vt et vix in alijs Germaniæ locis, iustam eorum præparationem, nancisci nequeo) non dubito, quin pro nostrâ Amicitiâ mihi ea sis communicaturus, salutique meæ pro virili consulturus: Aut occasione oblatâ, ipse in posterum, pro Disputationibus Medicamenta mitte, quorum ratio iam merito potior est. Sed de tua in me beneuolentia non dubito.

Vale mi Nobiliss. Dn. TYCHO.
T. T. CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS.

||AVTHOR LECTORI SVO DE PRÆCEDENTIBVS ROTHMANNI LITERIS, ET AD EAS RESPONSIONE.

ANTECEDENTES Literas ROTHMANNVS non mihi, uti reliquas per internuncium misit; Sed ipsemet secum attulit, quando ex uoluntate sui Principis me Augusto mense Anni 1590. hîc in Daniâ Vraniburgi inuisit: ut Instrumenta mea Astronomica perspiceret, et de nonnullis ad hanc Scientiam plenius excolendam facientibus mecum conferret. Quapropter nihil illis tunc scribendo responsum est. Verum cum per aliquot septimanas mecum ille hîc moraretur, subinde hac de re oretenus cum eo egi, ipsiusque Argumenta in speciem satis plausibilia infregi, hominemque alias in suo proposito admodum perseuerantem tandem eo adegi, ut hæsitaret primum nonnihil, postea timidius, minusque certo ista assereret, demum etiam priores conceptiones omnino auersari uideretur; adeo, ut se nihil hâc de re hactenus in publicum êdidisse, nec in posterum id facturum; sed saltem disputandi gratiâ hæc mihi proposuisse asseueraret. In quâ ut perstaret sententiâ, neque opinabilia, et speciem quandam ueri habentia apud arguta, et curiosa præsertim ingenia, pro exquisitâ, et indubitatâ Veritate proponeret, illi hortator fui. Quo uero alijs quodammodo constet, quibus contrarijs rationibus hæc ab illo obiecta argumenta dilui queant, lubet nonnulla in gratiam eorum, qui huic Philosophiæ dediti sunt, hîc addere, atque Epistolæ isti, generaliter ad omnes intelligentes ea scribendo respondere. Præteribo uero priorem eius partem, nihil Astronomici continentem, sed tantum de ualetudinis eius graui infirmitate conquerentem; de quâ ipsimet præsenti meam aperui sententiam; quibusque rationibus huic malo obuiandum foret, indicaui; Et medicamenta nonnulla ê Spagyricâ Pyronomiâ profecta aduersus istas resolutiones tartareas exposui, et quædam etiam ex ijs, quæ tunc mihi in promptu erant, largitus sum, pluraque pollicitus, si modo is, uel præsens, uel per literas me de ijs commonefaceret. His itaque relictis, quæ Medicinalia spectant, ad alteram, quæ potius Astronomica est, Epistolæ partem, quæque de motu Terræ agit, tam diurno quam annuo, iuxta COPERNICI speculationem (uti ROTHMANNVS uoluit) comprobando, me conferam. Ad Argumentum nostrum de casu plumbi ex altissimâ turri, quod perpendiculariter Terræ punctum infra positum non pertingat, si Terra motu diurno tam celeriter, uti necesse foret, circumuoluatur, COPERNICVM satis respondisse ait, quod cadentium et ascendentium duplex sit motus, alter rectilineus, alter circularis, cum partes omnes seruent Naturam Totius. At uero naturaliter grauia deorsum ferri, Centrumque terræ appetere dubium non est. Sed eadem, quæcunque tandem sint, a Terra matre suâ auulsa, in liquidissimo aëre, qui ea secum trahere nequit, sponte Terræ Circularem motum sequi, non modica indiget probatione. Neque enim scientia motus Naturalis omnibus partibus, a sua radice, seu matrice separatis, iamque ut plurimum emortuis, et uigore Naturali destitutis, æque inest, atque corpori totj. Auulsio enim et destructio ista Naturalis non est; sed præter Naturam. Cumque uni corpori duplex sic inesse debeat motus, sine ullo rectore, mirum sane erit, quod alter alterum nihil prorsus impediat, quo minus omnia ita exquisite eueniant, in tam concitata motione Terræ, ac si eadem prorsus quiesceret. Nec enim Aër qui adeo tenuis est, etiamsi is Terræ diurnum motum |ob uicinitatem quandam, atque affinitatem ad amussim imitaretur, corpora solida, eumque subito cadendo penetrantia secum adhuc celeriore motu trahere potest. Et si corpora ista per se, uti is uoluit, scientiam motus habent ad imitationem totius, quâ sponte circumgy|rantur, id quod in Auro, et Metallicis, similibusque, a matrice suâ exemptis, et uim Naturalem nihilominus conseruantibus quodammodo locum mereri queat (si assumptio uera foret.) Tamen in lapidibus ê radice sua auulsis, iamque emortuis, et lignis abscissis, aridisque, et eiuscemodi alijs, tale quid concedi nullatenus poterit. Neque enim uigor totius corporis hisce partibus amplius æqualiter inest. Et quid, quæso, fiet, si Tormento Bombardico majori uersus Ortum directo, explodatur globus ferreus, seu plumbeus, siue etiam lapideus, atque ex eo ipso uersus occasum in eodem loco disposito, idque utrinque ad pariles cum Horizonte Angulos respectu prioris inclinationis eleuato? An fieri posse putandum, ut globus utrinque eâdem pulueris quantitate et uj emissus tantundem in Terrâ permeet spatij, ob Naturalem motus scientiam quâ globus quilibet ê terrestribus formatus totam Terram concomitaretur? Vbi igitur manebit uiolentissimus ille motus e puluere Bombardico præter Naturam concitatus, qui sane alteri illi Naturali, quo Terra in gyrum uerti deberet, utut admodum pernici, quodammodo æmulus est? Sunt igitur iam in Globo sic emisso tres motus: Vnus, quo is ratione grauitatis per lineam rectam Centrum Terræ peteret: Alter quo per conscensum, totius Terræ conuolutionem ad amussim imitaretur: Tertius uero ille, qui fit per uiolentiam, quam uis Nitri sulphurisata, et carbonibus inflammata, instar Tonitru, et Fulminis, cogit globum rapidissimo impetu eo pergere, quo minime suapte Natura uellet. Cumque is uiolentissimus motus alterum, quo grauia necessario, et naturaliter recta descendunt, adeo impediat, ut nisi post longe emensum spatium, imô uix quidem antequam uiolentia illa se remiserit, atque in quietem paulatim desierit, Terram contingere possit, quidnam quæso, obtinebit secundus ille motus, si et is naturalis esset (in circuitum uidelicet conuolutio) priuilegij, ut in Aëre etiam tam tenui per uiolentissimam illam concitationem, contra Naturam facetam nihil prorsus impediatur? Experientia enim testatur, quod Globus eiusdem magnitudinis et ponderis, eo, quo diximus, modo, uice uersâ ui pulueris bombardici eiusdem quantitatis, et ualiditatis emissus, idem proxime spatium de superficie Terræ post se relinquat, tam uersus Ortum, pari, uti dixi, eiusdem Tormenti inclinatione, quam uersus Occasum eiaculatus, Aëre præsertim satis tranquillo existente, et hanc, uel illam impulsionem nihil per accidens promouente, uel retardante: cum tamen ob Terræ motum diurnum (si quis esset) concitatissimum, globus uersus Ortum emissus nequaquam tantum spatij de superficie Terræ emetiri posset, præueniente nonnihil suo motu Terrâ, atque is, qui uersus Occasum pariformiter explosus est, Terrâ tunc aliquid de superficie, motu proprio subtrahente, et ob id spatium interceptum augente. Nam ut dilucidius hæc intelligantur; e maxima Bombardâ, quam duplicem Cartoam uocant, Globus ferreus, ad obliquum emissus, intra duo minuta temporis uix motu fessus Terram pertingit, quibus uiginti millia passuum majorum motu diurno in parallelo Germaniæ conuolui deberet, si motioni diurnæ obnoxia esset Tellus. Sic enim ipsemet ROTHMANNVS, Principem suum in explosione globi e maximo Tormento aliquando periculum fecisse (quamuis non hâc de caussâ, sed saltem, ut spatium, et tempus promotionis Globi experiretur) mihi indicabat. Fieri itaque non potest, ut motum illum uiolentissimum ab unâ parte admodum sensibiliter augeret; alterâ uerô nimis euidenter anticiparet. Quo unico |Argumento, si id, quod de casu plumbi diximus, leuiusculum (cum tamen satis ualidum sit) uidetur, satis ostensum existimo, Terræ nullum proprium ab Occasu in Ortum inesse motum: Donec is, uel quispiam alius inuictis rationibus liquido ostenderit, quî fieri possit, ut supra modum uiolentus ille, de quodixi, motus, â duobus istis, quos ille assumit, naturalibus, omnino nihil impediatur, uel etiam hos nullo uestigio interturbet. Addo uero et hoc, quod si circa Terræ polos, ubi motus diurnus (si |quis esset) in quietem desinit, eadem fieret uersus quamcunque Horizontis partem per sclopetum ratione ante dictâ experimentatio, idem omnimode eueniret, ac si in medio inter utrumque polum apud Æquatorem, ubi motio circumferentiæ Terræ concitatissima esse deberet: Vti etiam in quouis Horizonte, si uersus ortum et occasum parili ratione emittatur globus, idem conficit spatij, quod uersus Meridiem et Septentrionem simili impulsione emissus, cum tamen Terræ, si quis inesset diurnus motus, occasum ortumque respiceret: Meridiem uero et Septentrionem non item: Cum igitur hæc uniformiter ubique eueniant, quiescat etiam ubique uniform iter Terra, necessum est. Quod uero quidam exstimant telum e naui sursum eiectum, si intra nauis latera id fieret, casurum in eundem locum motâ naui, quam pertingeret hâc quiescente; inconsiderate hæc proferunt, cum res longe aliter se habeat: Imô, quo uelocior erit nauis promotio, eo plus inuenietur discriminis: Pariter et in circuitu Terræ, quoad magis uel minus hæc euenire oportet. Licet enim omnia grauia Terram, adeoque eius Centrum, si attingere possent, petant, id quidem respectu eiusdem Centri intelligendum est, ad quod omnes eius partes uergunt, et cui innitentes conquiescunt. At motâ interea circumferentiâ Terræ, non eandem in superficie partem attinget, id quod ab eâ alte emissum est, quam peteret hâc quiescente. Atque hæc ex ipsâ Terra, de Terræ quiete satis indicata nunc sufficiant; Oceano quoque circumfluo motu suo Naturali, eodemque in se ipso uario, ostendente, non conuolui communis Globi circumferentiam; uti experientia eorum testatur, qui magnam Oceani partem circumnauigârunt; qua de re alias plenius, particulariusque. Motus itaque Terræ diurnus, quod is reuera non existat, sic æquo ingenio et iudicio præditis ostensum sit. Quibus hæc non satisfaciunt, uix plura id præstiterint. Ad feram tamen conuenientiore et tempore et loco calias adhuc rationes hanc assumptionem infirmantes. Sublato autem motu diurno, Secundus ille, et annuus â COPERNICO Terræ attributus per se corruit, et inutilis euadit: Quin etiam cum illo Tertius ipse per axis in contrarias partes nutationem, eandemque circellis libratorijs indigentem. Etsi uerô admodum plausibile uideatur, in minori Terræ ambitu minori etiam negotio rapidissimam illam, et pene incredibilem cælestium corporum; præsertim uero affixarum stellarum ab ortu in occasum motionis pernicitatem saluari, siquidem terra non opus habeat, sic intra unum temporis minutum, quod circiter centum pausas continet, ultra 18750. passus majores, seu 3¾. miliaria Germanica conficere: Cum octaua, uti uocant sphæra (præsupponendo eam a Terris iuxta nostra placita, remoueri quatuordecim millibus Semidiametrorum Terræ) interea milliaria Germanica 52560. proxime, seu passus 262775000. absoluere debeat, assumendo pro quolibet milliari quina millia passuum, et terræ circumferentiam 5400. milliarium Teuthonicorum uulgarium præsupponendo. Indecens uero æstimari queat, id per plura, et majora fieri, quod per pauciora, et minori negotio pariter, et commodius præstari posset. At hîc elucet incomprehensibilis DEI opificis inperscrutabilis Sapientia, et Potestas, qui cæli corporibus tam uastis, omni cogitatione celeriorem motum, eundemque simul, et |uniformem, et diuisum duplicemque attribuere et uoluit, et potuit: Quique Terræ pigrum, crassum, et ad motionem circularem perpetuamque haud idoneum corpus, sua stabilitate fundauit, ut in perpetuum non moueatur, quo hinc, tanquam ex Centro quiescente, Cœlestium corporum, quæ lucida ignea, sed inconsumptibili compagine constant, quæque motioni celerrimæ admodum apta sunt, sponteque hanc appetunt, curricula stupenda, et indefessa contemplari liceret, Diuinique Numinis Maiestatem, quasi in speculo intueri. Apparet itaque, infinitum illum, et immensum Opificem, cum finitum hunc, et metis terminatum mundum condidisset, |duo maxime contraria huic indidisse, Motum uidelicet, et Quietem. Et quia motus præstantior, et dignior sit quiete, magisque uitalis, cessit is præstantiori, et digniori parti mundi, nempe Regioni Æthereæ: Cumque Cœlum Vniuersum loco et tempore finitum quidem sit, sed infinito, incredibili magnitudine et perennitate simile: adeo, ut Diuinitatem quandam ob id ei attribuere non dubitarit Stagirita: conueniens etiam erat, motum ipsius Cœli infinitatem quandam præ se ferre, ideoque tanta rapiditate Naturaliter cieri, ut cogitatio nostra eam uix assequi possit, ipsis sensibus hîc omnino obstupescentibus, et motum celerrimum a quiete, nisi post aliquod temporis interuallum, non discernentibus. Tanta nimirum Diuini Numinis Sapientia, ut intellectus humanus hîc obmuteat. Quietem uero motui contrariam Terræ, ad Centrum Vniuersi sitæ indidit Opifex, eandemque absolutissimam, niti quatenus ea in se ipsa, suisque nonnullis partibus uiuit et uegetatur: quoad totum tamen, ipsa in se constanter permanet super ea, qua fundata est, stabilitate, qua non mouebitur ante uniuersitatis dissolutionem: Sicque Terra, tanquam patiens et quiescens, Cæli agentis et reuoluti uires, ac influxus ad Centrum tendentes commodius recipit, atque altera Mundi pars, utut minima, non immerito simul existit: cum tot tantaque præter animantia ipsi cœlo analoga contineat. Ideoque scriptum est, Creauit Deus Cœlum et Terram, ubi Terra altera, et Cœlo quasi conferenda Mundi pars censetur, et prædicatur: Nec instar minimi cuiusdam, imo obscuri, et abjecti Astri (prout fert Hypotyposis Copernicea) abijcitur aut negligitur. Duplicem uero cælestibus inesse motum, cum et circa polos duos, et diuersos absolui uideatur, Prouidentiæ Diuinæ in usum Naturæ conditæ, placuit. Nec absonum est, alterum, qui est uniuersi, adeoque totius Cæli, a limitibus Lunæ, usque ad ea sidera, quæ affixa uocamus, circa Polos Mundi, siue Æquatoris uiginti quatuor horis ab ortu in occasum celerrime conuolutum alias particulares cælestium corporum motiones diuersas ab occasu in ortum intra se comprehendere, Diuinitus indita, et quasi Naturaliter congenita motionis quadam Analogia, et concomitantia: Ita, ut quod ipsi Cælo uniuersaliter insit, omnibus quoque eius partibus, utpote lucidis in eo corporibus una commune sit, ipsis tamen partibus seorsim simul per se motionis legem obseruantibus: Non aliter, quam in Oceani piscibus, uel Aëris uolucribus (si parua licet componere magnis) quodammodo fieri constat. Licet enim uolucres aëris motui obnoxij sint, ut et pisces Oceani fluxui ac refluxui, attamen tam aues, quam pisces nihilominus propriam obseruant promotionem, quo naturalis uocat appetentia. Verum hæc in cœlestibus cœlesti quodam, et longe uiuaciore, exquisitioreque modo eueniunt, quam in animantibus terrestribus, uel æquoreis: Cum et Cœlum animatum esse, ipsaque cœlestia corpora animantia quædam Cœli uitali spiritu prædita, non abs re sensisse uideatur Diuina illa Platonicorum Philosophia. Secundum illum, et annuum Terræ a COPERNICO attributum motum sublato diurno per se frustraneum esse, iam antea diximus: Nihilo|minus eam, quam in Epistola priore ad ROTHMANNVM adduximus absurditatem hinc prodeuntem is non satis æstimare uidetur: dum spacium quod est a Sole, tunc Centro Vniuersi existente ad Saturnum plurimis uicibus ab hoc usque in Affixarum dispositionem uacuum esse, et Sideribus plane orbum, nullaque ratione aut utilitate adducta, quare sic esse oporteat, nihil a ueri similitudine abhorrere censet. Sic quoque Stellas tertiæ magnitudinis æquare totum orbem annuum, id est Sphæram Solis, nihil admittere absurdi, pronuntiare non ueretur, Per uoluntatem Diuinam, eiusque possibilitatem, et infinitatem tales uniuersi asymmetrias excusans. At quid hoc est dicere? Num uoluntas Diuina irregulariter et inordinate uspiam agit, contra, quam alias in toto Mundi Theatro apparet? Vbi omnia iusto tempore, mensura et pondere undiquaque rite |disposita sunt? Nihil uacui, nihil frustranei, nihil sibi inuicem non certa harmonia, et proportione correspondens. Scilicet a Saturno ad fixas Stellas non quidpiam in usus Terricolarum destinatum continebitur, per interuallum, plusquam 7000000. Semidiametrorum Terræ, Stellis fixis quæ longe superius elatæ sunt, his tamen non minimum inseruientibus. Scilicet etiam fixa sidera nonnulla totum Orbem Annuum, quem Sol describit (siue, ut ille uult, Terra) sua magnitudine æquabunt, nonnulla uero adhuc longe maiora erunt. Ipse uero Sol, præcipuum Mundi corpus ac luminare huic quantitati uix conferendus uideatur, cum tamen Stellæ in Cœli expanso constitutæ, minimam, respectu Solis in patefactione Creationis Mundi obtineant prærogatiuam, uti etiam per se comparatione eius quam minimam habent; Sed quasi ab Authoritate huius, et præeminentia, uti reliqui Planetæ dependeant. Et qualis quæso Mundi uisibilis Symmetria sic prodibit, si maxima pars Creaturis uisibilibus destituta erit: Quædam uero corpora cœlestia in immensum ferme augeantur, quædam uero utut per se uasta, cum his tamen uix conferri possint? Facessat ista ageometrica, et asymmetra, inordinataque philosophandi ratio, a sapientia, prouidentiaque Diuina alienissima; Quam etiam ipse ROTHMANNVS cum esset mecum, ulterius tueri non audebat, sed magnam absurditatem pari incredibilitate coniunctam hisce subesse, inter conferendum non inuite tandem fatebatur. Memini enim, ipsum semel inter alia mihi dixisse, si Copernicea assumptio in rei ueritate constaret, necessarium fore, ut pleræque affixæ Stellæ totum annuum Orbem, seu Sphæram Solis sua uera quantitate exuperarent, antequam tâm inexhausta distantia, qualem illis necessario COPERNICI attribuit ratiocinatio, eam, quam e Terris cernimus, uisibilem ijs concederet quantitatem: Quemadmodum ipsi â me obiectum erat. At hoc omnem fidem superare, prorsusque absurdum uideri non inficiabatur, neque per omnipotentiam Diuinam id ulterius excusare nitebatur, et magnam quoque asymmetriam ex his induci non illubenter admittebat. Mundus quidem finitus, quoad Creatorem infinitum, nullam habet proportionem: Sed quoad se ipsum, suasque partes maxime proportionalis existit. Quod et in singulis animantibus terrestribus (ut de alijs eius partibus taceam) uidere est. Sunt enim omnium animalium partes et membra ita proportionabiliter ad inuicem ordinata et disposita, ut quodlibet horum certam rationem ad totum, tum quoque ad reliquas suas partes obtineat. Quemadmodum in ijs, quæ ex Humani corporis (quod Microcosmicum est) symmetriâ demonstrauit eximius ille pictior DVRERVS, liquet; ut alia his conformia nunc præteream. Tertius ille motus per accidens axi Terrenæ a COPERNICO intrusus, dilutione non indiget, siquidem sublato Annuo nullus sit, nec per se congruus, sed abstrusam et incompetentem Anomaliam Terræ insinuans: Adeo, ut ipse ROTH|MANNVS hunc alio modo excusare nitatur. Verum de toto hoc negotio alias, uti spero, dabitur commoda per uarias circumstantias ulterius disserendi occasio. His igitur nunc, beneuole lector, acquiesce, donec pleniora obtineas.

Ad Præcedentes Argumentorum ROTHMANNI de motu Terræ, quibus usus est pro tuendâ assumptione Copernicea, dilutiones, nihil ab ipso hactenus responsum est, siquidem is eas interea non vidit: Nec enim mihi constare potuit, ubinam locorum hæreret: Nam ad Principem suum, uti proposuerat, non est reversus.