af Tycho Brahe (1596)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1919)  
forrige næste

|SEQUUNTUR EÆDEM LITERÆ IN LATINUM CONUERSÆ PROPTER EXTEROS.

|NOBILISSIMO, NOBIS SINGVLARITER DILECTO, TYCHONI BRAHE, DOMINO DE KNUDSTRUP.
WILHELMVS DEI GRATIA LANDGRAVIVS HASSIÆ, COMES IN CATZENELLEBOGEN, ETC.

GRATIA, et favore nostro præmissis. Nobilissime et singulariter dilecte. Nihil a te iam diu literarum accepimus, nec quidquam de Obseruationibus tuis Mathematicis, multo minus quomodo tecum agatur, aut quid rerum in vestris oris accidat, inaudire potuimus; cum tamen ista ex te intellexisse, imprimis nobis gratum foret. Itaque cum horum desiderio impense fiagremus, benigne petimus, vt non solum tuum et Daniæ statum ad nos perscribas, verum etiam quædam ex Obseruationibus tuis Mathematicis, et præsertim Obseruationes tuas Stellarum Fixarum, nobiscum communices, vt eas cum nostris conferamus. Celare te insuper nolumus, relatum ad nos esse, animal quoddam in Noruegia reperiri, Regemque eius generis aliquot Hafniæ et Frederisburgi in horto suo ferarum habere. Eius quidem statura altior fertur quam cerui, cornibus tamen præditum est valde tenuibus, appellaturque RIX. Nos, licet omnes Autores nostros, qui animalium historiam scripserunt, inspexerimus, eius tamen descriptionem et nomen non inuenimus. Rogamus idcirco clementer, vt Iconem nobis dicti Animalis depingi cures, quam cum eiusdem historia, ac simul Obseruationes Stellarum Fixarum, quarum superius meminimus, certo ad nos transmittas: Præterea etiam, vt cures hasce adiunctas literas ad Mathematicum nostrum dilectum et fidelem CHRISTOPHORVM ROTHMANNVM, indubitate perferri. Hoc ipso gratissimum quiddam nobis feceris. Et nos, erga te gratiosa voluntate, quâ te complectimur, ad promerendum propensi sumus.

WILHELMVS LANDGRAVIVS HASSIÆ.