af Tycho Brahe (1596)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1919)   Tekst og udgave
forrige næste

SEQUUNTUR EÆDEM LITERÆ IN LATINUM CONUERSÆ PROPTER EXTEROS.

NOBILISSIMO, NOBIS SINGVLARITER DILECTO, TYCHONI BRAHE, DOMINO DE KNUDSTRUP.
WILHELMVS DEI GRATIA LANDGRAVIVS HASSIÆ, COMES IN CATZENELLEBOGEN, ETC.

NOBILISSIME et singulariter dilecte. Quod sub dato Vraniburgi 2. Aprilis nobis significaueris, te iam Tomum primum de Recentioribus cœli Phænomenis Prælo submittere in animo habere, eumque nobiscum communicare velle obtuleris, id eo lubentius intelleximus, quod in prædicto Tomo quasi ex professo de Rectificatione Stellarum Fixarum, cuius iam diu singulari desiderio tenemur, non solum tractes, verumetiam aliquot centenas Stellas ex Obseruationibus tuis emendatas recenseas. Ipsum itaque Opus expectabimus, clementer gratiam relaturi. Quantum ad Mathematicum nostrum, is ante |aliquot Menses de aduersâ valetudine grauiter quidem nobis conquestus est, et licet per literas idipsum indicarit, nosque ipsi clementer, vt veniret man|dauerimus, tamen necdum aduenit. Quod autem non redeat, satis admirari nequimus; Suspicamur ex graui aliquo ac pernicioso morbo ipsum alicubi decubare, quem quo diutius secum fouerit, eo peius habebit. Ad Rangiferum quod attinet, est apud nos adolescens quidam Danus, ex familiâ BILDORVM, qui nobis retulit, Friderisburgi in Horto ferarum Regis, itemque Hafniæ, eius generis aliquot esse. Quæsiuimus ex eo an vere Rangifer esset, negabat, dicens admodum altâ staturâ esse Animal, quemadmodum in Germanico libro Gesneri, Anno 1563. Tiguri excuso, fol. LXXXV. Iconem et descriptionem eius inuenimus. Verum ex ijs, qui cum Regina Wolffenbütelij fuerant, nihil tale expiscari potuimus. Rangiferos ceruos ex Suetia, duabus vicibus ad centenarium vsque numerum huc deferri curauimus, qui omnes hyberno tempore bene se habuere, et in glacie vehiculum, suo more, traxere: At vbi calor redijsset, ad vnum omnes perierunt, ita vt clare videamus, quod æstate et calore ingruente in hisce regionibus perdurare nequeant. Ad Alces autem quod attinet, vnicam in Horto nostro ferarum alimus Zapffenburgi, quæ a Festo Martini huc vsque bene habet, cursitat, saltat, et bonarum rerum est, ac præsertim cum in Horto ferarum viridi nostro essedo circumuehimur, adcurrit nobis quam potest proxime, nosque non aliter ac canis aliquis obseruat. Verum cornua non admodum illi succrescunt, nec vltra digiti mensuram, hoc ipso tempore, prominent. An hoc forte signum sit, eas in hisce oris difficulter degere, dies docebit. Nos iterum in Sueciam misimus, an fortassis plures ibidem nancisci queamus. Si autem ipsemet vnam aut alteram, præsertim quæ cicures essent, ad nos transmittere posses, rem nobis apprime gratam præstares; nos eius vicissim clementer meminerimus, sumptusque et viaticum benigne rependemus. De Chartopæo, quem expetis, clementer te celare nequimus, vnum vnicum saltem nos habere, qui iam primum Opus aggreditur, Papyrumque (vti ex præsentis Epistolæ charta et ad te missis literis videre est) conficit paulo grossiorem. Francofurti nihilominus inquiri curabimus, num vnum aut alterum permouere queamus, qui sese ad vos conferre velint. Præsciendum tamen nobis, quibus conditionibus eos habere et alere velis; quo cognito eorum profectionem cumprimum promoueri curabimus. Atque hæc te, erga quem gratiosa voluntate singulariter affecti sumus, clementer celare noluimus.

WILHELMVS LANDGRAVIVS HASSIÆ.