ILLVSTRISSIME et Generosissime Princeps. Post debitum Celsit. T. Officium meum, vna cum omni promptitudine, et animi voluntatisque propensione; Clementissime Domine, C. T. literæ, datæ 22. Maij in Arce tuâ Cassellanâ, 7. demum huius Mensis Vraniburgi mihi redditæ sunt. Vbi interim tres cum semisse Menses detentæ fuerint, scire nequeo, alioqui non intermisissem citius illis respondere.
Ad Operis itaque mei de Recentioribus Phænomenis Tomum primum quod attinet, in cuius 2. Capite, de Stellarum Fixarum Restitutione fundamentaliter tractatur, cuius C. T. in literis suis meminit, celare C. T. officiose nequeo, Operi illi nondum a Typographo supremam manum impositam esse; nam mihi æstate hâc alijs quibusdam et necessarijs negotijs impedito ocium non fuit simul illis vacare. Si vero DEVS gratiam et opportunitatem mihi concesserit, vt hâc instanti Brumâ absolui possit, C. T. desiderijs in illo communicando lubens satisfaciam.
Quod autem C. T. Mathematicus ROTHMANNVS nondum ad C. T. redierit, non parum admiror. Nam dum mecum esset, nil aliud præ se tulit, quam quod confestim Cassellas se recipere decreuisset, a quo tempore iam Annus elapsus est. Quod si Morbus (cuius etiam C. T. meminit) in causa fuit tam diuturnæ ipsius emansionis, potuisset certe interea temporis sibi medelam adhiberi curauisse. Sed tale nihil apud me prodidit, alioqui fortassis et hîc tam insigne Remedium Paracelsicum aduersus malum illud repertum fuisset, quam alibi vsquam, de quo etiam ipsi proculdubio constitit. Existimem illum si nondum ad |C. T. reuersus sit, quamprimum accessurum. Ex re esset eum primâ occasione Opus Stellarum Fixarum absoluere, ne diuturna illa et exantlata molestia diligentiaque intercidat, sed alijs quoque ac posteris vtilitati esse possit.
Quantum autem ad Rangiferum, de quo C. T. scribit: Eius ego Iconem et descriptionem in Germanico Gesneri Exemplari (quod etiam in Bibliothecâ meâ seruo) reperi, vbi Hippelaphus appellatur. Resciscere tamen hactenus nequiui, an tale aliquod animal hîc alicubi inueniatur. Fui aliquoties ipsemet cum Regia Maiestate piæ memoriæ in Horto ferarum eius, verum tale aliquod nunquam ibidem animatiuerti, vti nec Hafniæ. Si quid |tamen in posterum eâ de re percepero, C. T. eius faciam certiorem. Rangiferorum ceruorum fuerunt quidem vnus aut alter Hafniæ, vti in prioribus meis literis attigi, verum æstatem hîc superuiuere et calorem tolerare non potuerunt, multo minus in Hassiâ, aut alijs in locis ad Meridiem magis remotis: Habent enim mansiones suas in admodum Septentrionali Noruegiæ, et Suetiæ parte, nec alijs in oris superesse facile possunt.
Alces autem licet etiam ex Noruegia et Suetia originem suam trahant, possunt nihilominus hîc in Daniâ aliquandiu, si bene habeantur, perdurare. Putem idcirco etiam in Germaniâ haberi, alique non difficulter posse. Nam interdum æstiuo tempore non minus hîc aër feruet, quam istic. Habui vltimo, cum C. T. scriberem, vnam hinc e regione in Scaniâ in villâ meâ, et cum in hanc Insulam deportari eam in animo haberem, venit Landscronam, quod Oppidum huic Insulæ ex aduerso situm est, vbi in Arce aliquot dies apud virum Nobilem, cui Neptis mea nupsit, animi causâ detenta fuit, acciditque vt cum mensæ assiderent, gradus sponte ascenderit, seque ex validiore cereuisiæ potu adeo ingurgitarit vt in descendendo gradibus deciderit, pedemque alterum fregerit, qui postea nullâ diligentia curari potuit, ita vt hâc ratione obierit. Quamprimum autem aliam habere potero, aut etiam par aliquod ex ijs quæ cicuratæ sunt, eas ad C. T. promte et studiose transmittam.
Porro cum C. T. in suis literis mentionem faciat Chartopæi, quodque C. T. de vno aut altero habendo Francofurti inquiri curare velit, celare C. T. nequeo, me nunc aliquem nactum esse eius opificij sic satis peritum, qui iam cum socio sibi adiuncto, opus ipsum aggressus est, vt chartam impressoriam paret. Nihilominus C. T. officiosissime gratias ago, quod clementer voluerit, nec grauata sit, molestiam illam meâ causâ subire; sicubi vicissim C. T. pro mediocritate meâ inseruire, gratumque quid præstare potero, plane volentem et promptum me inueniet, et C. T. mihi etiam absque hoc, quod volet, præcipiet. C. T. tutelæ Omnipotentis, vt diuturnâ et felici valetudine ac gubernatione |fruatur, his officiose commendatam velim.
TV autem hæ meæ literæ non tantum de Animalibus terrestribus, sed etiam aliquid de Cœlestibus corporibus (quæ nostra est voluptas) agant: nolui omittere, quo minus C. T. significarem, Stellam Martis, quæ alias plus cæteris Planetis Calculum Astronomicum |eludit, in postremo Acronichio situ, qui fuit initio diei 9. Iunij, circa Perigæum solare, quam proxime accessisse ad Calculum Copernicæum, ita vt hîc vix ⅙. Gradus aberrrit, cum tamen in numeris Alphonsinis circiter 4½. Gradus abundauerint. Quod nihilominus in alijs Oppositionibus Solis et Martis, quarum aliquot obseruaui, non accidit: et in Marte antea, cum pernox esset circa Arietis et Libræ initia, in medio quasi loco inter Apogæum et Perigæum solare, consideraui, eum a COPERNICI Calculo circiter 2. aut 3. Gradus deflexisse, idque in partes contrarias, prout ferebat Eccentricitatis solaris ratio. Nec tum etiam consistere potuit Alphonsina Supputatio. Vnde facile ab ijs qui rem penitus introspiciunt, animaduertitur, adhuc aliam latere inæqualitatem e solari forte Eccentricitate vel aliunde prouenientem, quæ sese apparenti Planetæ motui insinuet. Deprehenditur autem quam maxime, quoad tres superiores, in Marte, cum circuitum ad Solem non tam magnum habeat, quam cæteri, vt propterea Eccentricitas Solis respectu ambitus quem is designat, sensibilem ingerat proportionem, quæ tamen in Ioue minor et in Saturno quam minima animaduertitur. Hinc concludere licet, nostram Inuentionem in Hypothesibus Cælestibus, quam lib. 2. de æthereis Phænomenis cap. 8. generaliter et lato modo indicaui, solam cum Apparentijs concordare posse, et neque veteres Ptolemaicas, neque nouas Copernicæas hîc sibi constare: Nam inæqualitatem hanc conuenienter excusare nequeunt. Hâc de re etiam cum C. T. Mathematico dum hîc esset contuli, qui haud parum hæc admiratus, et simul confessus est, ista sibi in mentem prius venire non potuisse; alias iudicium suum de meis Hypothesibus non ita præcipitasset. Verum multa alia simul consideranda veniunt, quæ prolixum foret hîc declarare. Hæc saltem Conclusionis gratiâ, et vt Astronomicam aliquam collationem C. T. adferrem, indicare volui; Rogans C. T. vt ista pro suâ in hâc arte singulari intelligentiâ, considerare, mihique sententiam suam hâc de re clementer transmittere velit. Datum vt supra.