af Tycho Brahe (1596)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1919)   Tekst og udgave
forrige næste

SEQUUNTUR ILLÆ IPSÆ LITERÆ IN LATINUM SERMONEM CONUERSÆ PROPTER EXTEROS.

|ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO WILHELMO, LANDGRAVIO HASSIÆ, COMITI IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIN ET NIDDA: PRINCIPI AC DOMINO CLEMENTISSIMO. S. D.

ILLVSTRISSIME et Generosissime Princeps, Clementissime Domine. Celare Celsit.T. officiose nequeo, literas C. T. a Danico suo puero BILDE 23. Septembris recte mihi traditas esse; In quibus C. T. Alcis istius (quam in meis semel promisi) iterum mentionem facit. Qualem autem illudipsum Animal (dum adhuc penes me esset, ac ad C. T. transmittere id in animo haberem) ex pedis sui fractura exitum habuerit, in prioribus meis literis sufficienter indicatum est, |quas Nobilissimo viro, Dn. HENRICO RAMELIO, amico meo singulari, confestim ac ille C. T. Epistolam (sub dato 22. Maij) ad me miserat, vicissim tradi curaui. Ipse vero paulo post me hîc inuisit, easdemque literas ad C. T. cum proprio Tabellario se amandaturum constituit. Quo etiam tempore inter alia mecum de Theologorum (qui Anno 1529. Marpurgi conuenerant) conciliatione loquutus est, Germanicumque hac de re scriptum, quod C. T. ipsi miserat, ostendit, in quo Concordantiæ istæ articulatim comprehensæ, et C. T. manu vbique vlterioris certitudinis causâ subsignatæ sunt. Et licet eas tunc cum ijs, quæ in Historiâ Augustanæ Confessionis, Francofurti ad Mænum per Matthiam Ritterum Ecclesiasten Anno 1578. editâ, et a CHYTRÆO prius contexta, fol. 643. et sequen, commemorantur, an videlicet omnia ibi bonâ fide, sicuti acta sunt, Latine exprimantur, conferre decreuissem; tamen id, cum prædictus RAMELIVS hinc in Pomeraniam, ob necessaria quædam negotia, properaret, tum quoque ob alia impedimenta, intermissum est. Poterit autem facile C. T. Collationem quandam curare institui cum prænominato Latino Exemplari, vt dignoscatur, an omnia conuenienter et syncere translata sint: Quod ipsemet adhuc lubens facerem, modo C. T. descriptum eius clementer mihi communicarit, aut vt RAMELIVS exemplum mecum impartiatur, permittere velit. Facile siquidem animaduerto ex aduersantium Theologiæ Professorum nostri æui editis scriptis, eos non candide vbique et conuenienter Aduersariorum sententias citare aut interpretari, sed magnam et peruicacem Philautiam, ambitionem, odium et vincendi vindictæque cupiditatem apud eorum quam plurimos irreligiose præualere, ita vt sub prætextu promotionis veritatis Euangelicæ, seipsos et sua vtplurimum quærant. Sed hi in valore suo relinquantur, et causam suam ipsi apud iustum iudicem, prout poterint, dicant.

|Quantum autem ad prædictas meas literas, in quibus omnem Alcis conditionem explicaui, eas C. T. iam transmitto. Nam cum prænominatus RAMELIVS hinc in Germaniam profecturus in via resciuisset C. T. puerum hîc adesse, literas istas mihi remisit, simulque alias, quas ipse ad C. T. direxerat, vt eas C. T. puero, vitatis maioribus expensis, vna traderem. Quod etiam a me factum, ex quo puer ille ad C. T. quam citissime reuertatur. Ego interea dum hîc moraretur, vbique apud cognatos meos inquiri curaui, num alicubi Alce cicurata inueniretur, sed nusquam talem reperire licuit: Alioqui statim eam cum puero hoc (qui satis mihi indicauit quantum isto animali C.T. delectaretur) simul transmisissem. Vt autem C. T. desiderijs hâc in parte nihilominus gratum quid a me præstaretur, scripsi diligentissime in Noruegiam ad Regiæ Mâiestatis ibidem Vicarium, Nobilissimum virum AXILLVM GVLDENSTERN, qui sanguine mihi admodum propinquus, amicusque |intimus est, vt ad minimum par Animalium horum, quæ ibi fortassis ad manus habet, primâ opportunitate huc mittat; nam in eius prouincia aliquot eiuscemodi reperiuntur. Similiter etiam alij cuidam Nobili in Noruegia, qui me affinitate tangit, scripsi, vt etiam par aliquod ex Prouinciâ suâ (in qua eius generis quoque non pauca obuia sunt) quamprimum ad me curare velit. Bonam itaque spem foueo, me saltem ab alterutro, si non ab vtroque, eorum animalium aliquot impetraturum. Quod si ante Hyemem fieri nequeat, spero me instante vere C. T. hâc in re ex sententiâ gratificaturum.

Ad alterum illud Animal, Orix dictum, quod attinet; de eo in Germanico meo Gesnero inquisiui, et breuem eius descriptionem pag. 68. hanc tamen absque vllâ Icone reperi, vbi neque altitudinem eius, neque magnitudinem indicauit. Vnde conijcio C. T. Germanici Gesneri aliam editionem esse, quam quæ mihi nunc ad manus est. Oportet Animal admodum magnum sit, ita vt duorum hominum altitudinem superet, modo sit 23. Spitamos altum. De hoc in nostris oris, et alijs ad Septentrionem remotioribus, nihil scitur; vix enim illic degit. Intellexi quidem nuper, prædictum AXILLVM GVLDENSTERN, non ita diu, insolitum et antea parum Noruegis notum Animal, apud eos, qui per altas illas et niue coopertas rupes, asseribus in longum leuigatis, quos plantis subnectunt, adeo velociter currunt, vt etiam ceruum subinde assequantur, indagasse: At qualis quantaque fera illa sit, nondum satis expiscari potui. Quamprimum certi quid de eâ percepero, C. T. id significabo.

De Obseruationibus Stellarum Fixarum quarum etiam C. T. meminit, in prioribus meis literis mentionem feci; quod videlicet opus illud, in quo comprehenduntur, nondum plane a Typographo absolutum sit: Quamprimum autem id fiet, non intermittam C. T. hoc quicquid erit transmittere.

Quod autem C. T. Mathematicus ROTHMANNVS necdum redierit, id quo diutius, eo magis miror. Peculiarem subesse causam necesse est, quod | tandiu emaneat. C. T. facile aliquam rationem inibit, quâ ipsum ad se benigne alliciat, vtut liberalitate aliquâ maiori quam antea erga illum vteretur, quo eo libentius et citius Opus susceptum Stellarum Fixarum expediat. Non destituitur ad hoc ingenio et scientia, verum facile ex ipso perspexi, sui (velut de eo etiam antea C. T. scripsit) capitis esse, cui, prout libuerit, proprium imponit pileum; veluti plerunque excellentia ingenia suis etiam næuis obnoxia sunt, qui si corrigi nequeant, ferendi. Existimem ipsum adhuc animum mutaturum, vt ad C. T. breui redeat, nec in Opere inchoato laborem vllum subterfugiat, quo id lucem publicam mature videre queat.

De Chartopæis C. T. in proximis quoque meis literis certiorem feci, |quod eorum nunc nullo egeam; nam quosdam iamdudum nactus sum, qui illud Opus expediant. C. T. nihilominus pro oblatâ clementi voluntate, officiose gratias ago, vti etiam pro communicatis nouis, quæ accepta mihi fuerunt.

Quantum ad has Regiones attinet; noui nihil scio quod C. T. rescribam. Nam Daniæ et Noruegiæ Status (laus DEO) pacificus et tranquillus est. Omnipotens DEVS gratiam suam porro concedat. Plura C. T. hoc tempore quæ scribam non habeo; si quid tamen interim occurret, id C. T. primâ occasione referetur:

Hisque C.T. Omnipotentis DEI tutelæ, vt diuturnâ valetudine et pacificâ gubernatione fruatur, commendatam velim.
T. Celsit.
Addictiss.
Tycho Brahe.
POSTSCRIPTA.

POSTQVAM, ex C.T. literis intellexi, ROTHMANNVM nondum, vel tanto interlapso tempore, reuersum esse, est cur suspicer ipsum descriptionem meorum Instrumentorum, quam hîc studiose exarauit, vix ad C. T. transmisisse. Idcirco omittere nolui quin Amanuensi meo Germanico præciperem, vt eorum indicationem aliquam (quoad tam cito fieri posset) conscriberet: quam C. T. hisce adiunctam per prædictum puerum acceptura est. Quando alias mihi per oportunius ocium vacabit, animum induxi, omnia mea Instrumenta Astronomica vberius et accuratius vna cum fabrica eorum ac vsu explanare. Interim C. T. breuem hanc consignationem clementer acceptet. Datum vt supra.