af Tycho Brahe (1596)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1919)   Tekst og udgave
forrige næste

||ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO WILHELMO, LANDTGRAVIO HASSIÆ, COMITI IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIN ET NIDDA: PRINCIPI AC DOMINO CLEMENTISSIMO. S. D.

ILLVSTRISSIME et Generosissime Princeps, Clementissime Domine; Intermittere nequiui, quin Celsit.T. per præsentem hunc ad instantes Nundinas Francofurtenses properantem, hæc, quæ occurrerunt, significarem.

Et primum, quod et Alces (de quibus procurandis, meam, quantum fieri posset, operam addixi) attinet, eas in aliquibus Noruegiæ finibus mihi promissas in promptu esse cognoui; verum cum Nauigationes ob Hyemem nondum suscipiantur, responsum adhuc eâ de re tam subito obtinere non potui. Quamprimum autem eorum animalium vnum, aut plura ad me pervenerint, prout futurum spero, C. T. id annunciabo, vt per C. T. proprium nuncium (si mihi ipsi oportunitas nulla ad hoc expediendum se obtulerit) qui vias et semitas norit, hinc in Hassiam deducantur.

Ad C. T. Mathematicum ROTHMANNVM in omnem euentum, si forte ad C. T. reuersus sit, adiunctas literas direxi; sin vero nondum accesserit, poterit C. T. curare Epistolam illam per alium aperiri, vt contenta eius perspiciantur. Præcipuum in eâ hoc est; si ROTHMANNVS proxime sub finem Decembris factam Eclipsin Lunæ, per C. T. Instrumenta, quoad omnia sua momenta et alia requisita diligenter denotarit, vt Obseruationes istæ mecum communicentur. Et licet illo tempore omnino hîc nulla fuerit serenitas, quo prædicta Eclipsis a nobis obseruari possit, tamen motum Lunæ per multiplices Obseruationes toties tamque diu perquisitum habeo, vt confidam eum numeris meis præcise ac omnimode responsurum, ita vt hac ratione per collationem Obseruationis istîc factæ, cum numeratione e proprijs Tabulis in motu Lunæ, differentiam Meridianorum exquisite satis colligere queam. Quod si autem ROTHMANNVS tunc temporis non adfuerit, existimem ego C. T. Automatopæum, aut alium quempiam hanc Eclipsin, si modo serenum ibi cœlum tum extiterit, non neglexisse; quo etiam sic mihi nihilominus eius obseruata communicentur. Si quoque alia Lunæ deliquia præcedentibus aliquot Annis facta et cœlitus diligenter denotata ad manus fuerint, cuperem me Obseruationis eorum, quomodo et a quibus Stellis accepta sint, participem fieri.

MESTLINVS haud dubio huiusmodi Obseruationes aliquot per Altitudines Stellarum, vel quacunque alia ratione sedulo deprehensas, |sibi reseruat. Si itaque C. T. clementer id sibi curæ habere non grauetur, eaque de causa |ad eum scribi curet, has proculdubio C. T. non denegabit; vt ita quoque ad manus meas peruenire possint, mihi enim nulla cum eo intercedit noticia. Requiro saltem nudas Obseruationes, sicuti annotatæ sunt, ipsemet deinde tempora, secundum propria ratiocinia, hinc facile eruam. Si quoque ille ipse MESTLINVS Saturnum circa annos 76. 77. et 78. et Martem quoque Anno 76. et 78. in situ Acronychio aliquoties sedulo considerarit, optarem quoque eiusmodi Obseruationes mihi communicari, quo eas cum meis (quas circa eadem tempora, licet non tot, tamque exquisitas, ac ipsemet quidem volui nactus sum) conferrem. Similium alias Obseruationum circa Solis oppositum, multas in promptu habeo, idque ferme per totum Eccentrici ambitum. Vellem nihilominus, ob certas et peculiares causas, circa dictos Annos in hisce duobus Planetis apparentias Acronychias examinare, et cum cæteris, quas apud me seruo, conferre. Nihil refert quomodo eas denotarit, siue intermediante Radio per distantias a certis fixis, siue per lineas rectas iuxta fili extentionem, modo illi vsitato, decussatim factâ animaduersione: Ego tamen ex ijs facile me expediam, modo nomina Stellarum, et ipsa Obseruationis ratio designata sit; quamuis (vt dicam quod res est) eiuscemodi, vel eius vel aliorum Obseruationes non multum moror, quoad exquisitam præcisionem, scio enim satis quantum in his lateat scrupuli, vt vix vnus vel alter quem desideramus inueniatur scrupulus logisticus.

In Italiam etiam et Hispaniam scripsi, quemadmodum et in Poloniam, vt aliquot Eclipses Lunares præteritorum Annorum (quæ alicubi ibi accurate cœlitus obtentæ fuerint) nanciscar, ac ex ijs et simul illis, quas ex Germania habere potero, Meridianorum differentias rectius quam hactenus factum est, discernam, atque ita Geographiam (ex quo Astronomiæ, vti C. T. non ignorat, haud parum subuenit) quantum fieri possit, emendem.

C. T. etiam officiose rogatam velim, vt Automatopæo suo siue Horologiario præcipiat, vt si alicubi artificem aliquem norit, qui Horologia ac Automata diligenter conficere et tractare sciret, quique Instrumentorum meorum curam gerere posset, efficeret vt is quamprimum huc sese ad me conferret. Ego ipso in huiusmodi negotijs vterer, ac tantum mercedis darem, quantum alibi mereri potest. Aurifaber enim meus Iohannes Crol nomine, qui hîc apud me Instrumenta curauit, eorumque plurima manu sua fecit, mihique in hisce rebus multis annis (vir cætera integer et honestus) diligenter et fideliter inferuiuit, ante paucos dies, quod valde doleo, obijt; vt propterea eius loco alium quendam idoneum hominem desiderem, qualis in hisce oris non facile reperitur. Confido itaque C. T. Automatopæum mihi operam suam hac in re nauaturum.

|Aueo C. T. Obseruationes Stellarum fixarum nancisci, quo eas cum meis conferam, nam vix aliter crediderim, quam quod ROTHMANNVS successiue opus illud absoluturus sit.

|Ad primum meum Tomum quod attinet, in quo de ijs multifariam tractatur, illum C. T. DEO iuuante, quamprimum fieri potest, visura est.

Scripsi insuper C. T. Mathematico de octodecim illis Minutis, quæ in Obseruationibus Cometæ Anni 1580. mihi communicatis, vbique desiderantur. Nam quoties Cometa iste per Meridianum transiuit, inueni præcise 18. Minuta Cassellis iusto minus obseruata esse, cum meæ Obseruationes eodem tempore factæ, semper totidem Minuta plus habeant. Vnde conijcio, talem defectum ob Quadrantem, vitio perpendiculi in tot scrupulis non rite directi, commissum esse. Quâ etiam de re cum ROTHMANNO, dum hîc esset, contuli, illudque per collationem vestrarum atque mearum Obseruationum demonstraui, ita vt hinc admiratione non modicâ teneretur, nec certam aliquam causam eius reddere potuerit. Addixit autem se, quamprimum ad C. T. Cassellas reuersus fuisset, hæc ulterius inquisiturum, nam cum Cometa iste obseruaretur, in C. T. ministerium se nondum tradiderat. Quod si igitur per Automatopæum, aut alium aliquem, defectus hic commissus sit, scire libenter cuperem, quâ de causâ is euenerit, idque priusquam Obseruationes in descriptione huius Cometæ ad vsum deducam. Quod autem in meis Obseruationibus meridianis, circa eundem factis nullus error subsit, confirmant satis Clarissimi viri THADDÆI HAGÆCII tunc quoque Pragæ sumtæ Altitudines, quæ cum meis, habitâ saltem ratione diuersitatis Horizontum, quamproxime consentiunt.

Verum C. T. istis et alijs eiusmodi diutius grauare aut detinere nolo, sed eam (expectatâ per præsentem, cum a Nundinis ad C. T. redierit, clementi responsione) nunc et perpetuo DEI Omnipotentis clementissimæ tutelæ in diuturnam corporis incolumitatem ac tranquillam Gubernationem ex animo commendatam habeo.

Celss. T. Addictiss.
Tycho Brahe.
POSTSCRIPTA.

PORRO C. T. officiose indicandum habui, me C. T. Generoso et Illustri filio Landgrauio MAVRITIO scripsisse, ac C. E. demisse rogasse, ne grauaretur in Operum meorum Astronomicorum commendationem Carmen aliquod ludere; ex quo satis iamdudum intellexerim C. E. eximiâ præditam esse venâ Poëticâ, talibusque ingenij a grauioribus studijs recreationibus delectari. Confidam idcirco C. E. dignaturam eiusmodi Carmen ab alterâ parte primæ paginæ (vbi Titulus meorum |Tomorum, quos iam operâ Typographicâ expedire præ manibus habeo, vna cum Diplomate Cæsareo expressus est, cuius C. T. tria exemplaria transmisi) propriâ manu adscribere. Id gratissimum mihi erit, ac C. E. prout existimo, haud inglorium, faciatque insuper ad decus et promotionem harum artium. Data vt supra in literis.