ILLVSTRISSIME Princeps MAVRITI, Domine Clementissime. Etsi Celsit. T. alias forte non innotuerim, quam quod plusculis abhinc annis C. T. parentem Cassellis inuiserim, quo tempore C. T. ætas admodum adhuc tenera erat; Ex eo tamen tempore, sæpius ab alijs intellexi C. T. excellentibus et Principe dignis virtutibus, tum etiam doctrina non vulgari eximie ornatam esse; quin et C. T. Parentis Mathematicus ROTHMANNVS præsens quoque mihi retulit, C. T. nomen nostrum non omnino incognitum esse, idque forte ex ijs literis, quas aliquoties ad C. T. Parentem de Astronomicis rebus aliquot iam elapsis annis perscripsi, et ab eodem vicissim recepi. Ob has itaque et alias causas intermittere haud potui, quin C. T. hisce meis literis officiose compellarem, sperans C. T. hanc meam audaciam in meliorem partem clementer interpretaturam; Cumque ego tum ex prædicti Mathematici tum ex aliorum, quibus idipsum certo constaret, fide digna relatione compertum habeam, C. T. præterquam quod in Hebraica, Græca et Latina lingua apprime versata sit, etiam alias Artes Liberales in pretio habere, imprimis vero excellenti vena Poëtica donatam esse, et hoc studio plurimum delectari, hanc mihi idcirco sumsi confidentiam, vt C. T. demisse rogarem ne degrauaretur per otium in Opera mea Astronomica, quæ præ manibus edenda habeo, Carmen |aliquod commendatorium ludere, mihique id per præsentem nuncium, qui a Francofurtensibus Nundinis reuertetur, clementer communicare. Existimo sane C. T. hoc ipsum nullatenus inhonorificum fore: decreui enim mox ab alterâ paginâ primi mei Tomi (cuius primi Quaternionis tria Exemplaria hîc adiuncta sunt) id excudi curare. Quod si igitur C. T. dignabitur idem Carmen ab altera pagina, quæ vacat proxime ante Diploma Cæsareum, manu propria describere, mihique huc illorum Quaternionum vnum remittere, quo idipsum mox iuxta alterum (quod a Serenissimo Rege Scotiæ, qui et ipse in Poësi excellit, indies expecto, quodque in primâ paginæ eiusdem parte, siquidem Rex est, et Regio nostro Stemmati affinitate iunctus, collocabitur) imprimi faciam; equidem C. T. non solum peculiarem et clementem erga me beneuolentiam |sic declarabit, sed etiam propensum amantemque animum erga præclaram artem Astronomicam publice ostendet, eritque id præterea C. T. vel eam ob causam, quod C. T. parens multis abhinc annis erga Artem hanc magna delectatione affectus fuerit, plurimumque eius peritus sit, conueniens et gloriosum. Scit proculdubio C. T. inde a Mundi primordijs hanc sublimem scientiam a magnis, et præclarâ intelligentiâ præditis illustribus viris, adeoque Imperatoribus, Regibus et Principibus, prout etiam peculiariter et præcipue a C. T. Parente, vti diximus, excultam et in pretio habitam, nec non requisitis sumptibus et adminiculis liberaliter sustentatam fuisse. Non dubito igitur, quin C. T. similiter ad eam fouendam propensa sit, et excelsum animum suum in huiusmodi cœlestibus atque arduis studijs subinde a terrestribus (inter quæ nihilominus versari cogitur) elatum, magis magisque delectet atque acuat, eamque ob causam ita affecta sit, vt superiori meæ petitioni locum apud se clementer concedat. Quamprimum aliqui meorum Tomorum prorsus absoluti fuerint, non saltem C. T. Parenti, siquidem C. E. insigniter ijs delectetur, ac idipsum clementer a me petierit, verum etiam C. T. eorum aliquot Exemplaria communicabo, et sicubi alias C. T. gratum quid præstare potero, quam promptissimum me officiose et reuerenter defero; atque in his C. T. mihi semper prout volet præcipiat. Iamque C. T. DEI Omnipotentis Tutelæ in diutinam prosperitatem fideliter commendatam habeo.