QVANTOS sustinuerim hactenus cruciatus, vir Nobilissime et Eruditissime, non opus esse arbitror ut scribam. Tanti certê fuerunt, ut anima vix corpori inhærere potuerit, recurrente subinde arthritide et immanissimis nephriticis doloribus. Qui etiam in causa fuêre, quo minus ad Illustrissimum Principem ac Dominum meum ante ipsius obitum reuerterer, tibique ea, quæ promiseram, transmitterem. Sed iam ante paucas aliquot Septimanas Diuino fauore aliquo modo cæpi respirare. DEVS æternus Opt. Max. in cuius conspectu ego ambulo, pro sua inexhausta misericordia etiam in posterum auxilio suo mihi adsit, et quod cæpit, clementer ad finem perducat. De nostris autem studijs ut aliquid attingam, diligenter hactenus scrutatus sum Catalogos Francofurtenses, num a TYCHONE BRAHE quid editum in ijs invenire possem: Verum nihil reperi. Miror igitur, quid causæ sit, quod Opus illud tuum de Cometis supprimas, nec in publicum prodire sinas, præsertim cum non tantum illud iamdudum fuerit absolutum, verumetiam toties et tanto tempore tam certo promiseris, te propediem illud emissurum. Equidem libenter, quantum in me esset, VRANIAM nostram ornarem et excolerem. Sed quid mihi sit obstaculo, vides. Quod igitur mihi denegatur, tu eo ardentius suppleas. Nec enim Mathematica Studia parum illustrabis, Posteritatique commendabis, si Opus illud tuum divulgabis. Incusantur enim vulgo, quasi sint sine fructu. Sed cum ex Opere illo tuo animaduertent, nos ea, quæ hactenus ignoratione Matheseos pro veris credita sunt, falsissima esse, certissime demon|strare posse, obturabis ora tam temere iudicantium, illosque suæ temeritatis conuinces, modo apud ipsos veritatis inuentio et tam abditissimarum tamque a nobis procul dissitarum rerum cognitio, fructus censeatur. Incitabis simul etiam heroica et præclara ingenia ad æmulationem, turpeque sibi esse ducent, si hæc ignorent: quemadmodum solet præclaris ingenijs nihil detestabilius videri, quâm præclara quæque ignorare. Præterea quot viros doctos putas editionem tuam singulari cum desiderio expectare? Qui certe plures sunt, quam tu tibi persuadere potes, quique de te non aliter nisi præclare sentiunt. Noli igitur ulterius istorum omnium expectationem suspendere, aut etiam tua ipsis invidere. Sed spero non committes, ut studia Mathematica diutius isto tuo ornatu careant, propte|reaque minus colantur. Hæc fuêre, quæ ad te hoc tempore perscribere volui: quæ licet fortasse non sint magni momenti; tamen nactus certum hominem, qui ad vos iret, vacuas ad Amicum Literas quam nullas dare malui. Accipies igitur hæc in meliorem partem, silentiumque meum diuturnum supradictâ de causâ sufficienter excusatum habebis. Hortum sororis tuæ Philosophicæ, Dominæ SOPHIÆ BRAHE Matronæ perquam solertissimæ et Nobilissimæ, Illustrissimo Principi ac Domino meo, felicissimæ recordationis, pro dignitate commendassem, si ipsius Celsit. accessissem. Attamen per Literas omnia Illustriss. ipsius Celsit. significaui.