af Tycho Brahe (1596)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1919)   Tekst og udgave
forrige næste

||SEQUUNTUR EÆDEM LITERÆ IN LATINUM CONVERSÆ PROPTER EXTEROS.

ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO MAVRITIO HASSIÆ LANDTGRAVIO, COMITI IN CATZNELLEBOGEN, DIETZ, ZIGENHAIN ET NIDDA.

ILLVSTRISSIME et Generosissime Princeps, Domine Clementissime: Officiorum nostrorum submissâ addictione præmissa: Cels. tuam celare nequeo, quâ ratione Illustrissimus Princeps ac Dominus, Dominus GVLIELMVS Hassiæ Landtgravius, Comes in Catznellebogen, Dietz, Zigenhain et Nidda, Optimæ et Laudatissimæ memoriæ, diversis temporibus Alces aliquot, (quod Celsit. proculdubio non fugit) â me inter alia sibi procurari, Clementer et sedulo expetiverit. Et quamvis totus in hoc fuerim, ut ipsius Cels. meam in hoc Operam probarem, et quædam id generis Animantia transmitterem; tamen conatibus fortuna defuit, ne viva illa omnia eius Cels. reddi possent. Cum vero tandem præsentium exhibitorem Clementer ad me mitteret, ea cautione, ne sine ijs Animantibus rediret, nuncium hunc in Norwegiam ablegavi, et sedulo enixus sum, ut ipsi quinque Alces traderentur, prout isthic mihi â Prorege Norwegiæ AXILLO GVLDENSTERN consanguineo meo, addictum et præstitum erat. Quorum duo solummodo residua, masculum nimirum et fæmellam, viva ad nos detulit. Interea vero tristis rumor de Cels. eius Obitu hîc increbuit: qui non tantum me (qui Clementissime semper eo usus fui) sed etiam mecum omnium cuiuscunque status animos iure percelluit. Et quidem optandum fuisset, si Deo ita placitum, eius Cels. publico Ecclesiæ et totius Patriæ Germaniæ solatio ac bono diutius supervixisse. Verum enimvero, quia Omnipotentiæ Divinæ sapienti iudicio præscribere quidpiam nefas est, illius immutabili voluntati submittere nos debemus. Deus Opt. max. virgam suam et promeritas pœnas avertat, et Illustrissimos Christianosque Principes, qui adhuc supersunt, Clementer protegat, quo Ecclesia cum suis membris, ab ijs Divinâ ope, consilio ac solatio, sarcta tecta conservetur. Cum igitur, Clementissime Princeps ac Domine, merito prædicti tui Parentis Opt. mem. voluntati obtemperandum existimarem, adhuc ea animalia in destinatum locum tuæ Cels. nomine Parentis laudatiss. memoriæ, hoc eiusdem proprio Nuncio transmittere volui; submisse rogans, ut Celsitudo tua hoc, non |aliunde, quam â subiectâ et propensa voluntate profectum, Clementi et æquanimi vultu accipiat; nec minus, quam laudatiss. memoriæ Parens tuus, nobis Clementer faveat. Si ego vicissim quocunque tempore |et occasione, studia et obsequia mea Cels. tuæ probare ullâ in re potuero, promptam meam voluntatem opere ipso et effectu neutiquam desiderabit: Quam hisce Deo Opt. Maximo ad animi et corporis sanitatem, et incipientis salutaris gubernationis felicitatem (quam summam precor) submisse commendo.

Tuæ Celsit. Addictis.
TYCHO BRAHE.