af Tycho Brahe (1596)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1919)   Tekst og udgave
forrige næste

MAGNI HEROIS GVLIELMI HASSIÆ LANDTGRAVII MANIBVS MAGNIS PARENTATIO T. B. D.

SICNE iaces, Princeps ô præstantissime? sicne
Alter ATLAS terris abdite? sicne iaces?
Qui modo non Terras saltem, Patriamque regebas,
Sed poteras ipsos sustinuisse Polos:
Clausus ab exiguâ et vili tellure, recumbis,
Digne magis Terræ totius esse decus.
Consilijs Patriam rexisti prouidus almam,
Cura fuêre aræ, cura fuêre foci.
Hassia nec saltem, tota ast Germania sensit,
Quâm Sapiens, Pacis quam studiosus eras.
Galliaque id sensit turbata, Britannia sensit,
Belgarum agnouit nec minus ora soli.
|Daniaque, æquoreas quamvis semota per undas,
Tecum Adamantinam fixit amicitiam.
Suecia quin etiam, boreis quæ subiacet Vrsis,
Nominis et meriti non fuit orba tui.
Te quoque Teuthoniæ vicina Polonia ad Ortum,
Alpibus ulterior novit et Italia.
Quare Ortum, Occasum, aut Austrum, Septemve Triones
Si quis adit, clarum nomen ubique geris.
Nec Tellus saltem tibi dedita, deditus Æther,
Ille tuo aspirans Ingenio et Genio.
Invia nam superi scandens penetralia Cæli,
Nectare dignus eras, Ambrosiâque frui.
Hincque Poli sublimis Amor, redamatus ut esses
Cælicolis, tibi qui condolere, dedit.
Ergo mortali pressum sub pondere solvunt,
Indigetemque Astris inseruêre novum.
Quæ nunc sub pedibus versans, velut ante supinus
Spectasti, agnatâ sede potitus ovas.
Nilque iaces igitur, Princeps, Cæli incola, nilque
Mens tua nunc patitur Terrea, nilque iaces