QVI prius ac vixi sum mortuus atque reuixi,
Hac tumulor Terra: Conijce qualis eram?
Natus adhuc nondum, matris claudebar in aluo,
Cum mihi Mors vitæ ianua facta fuit.
Tunc simul alter erat claustris sociatus eisdem,
Frater adhuc viuus, namque gemellus eram.
Huic Deus, vt Cœli et Terræ miranda videret,
Concessit vita me seniore frui.
Sum tamen haud illo peiori sorte potitus,
Incolit hic terras, me sed Olympus habet.
Incolit hic terras, expostus mille periclis,
Quæ Mare, quæ Tellus, quæ simul Astra ferunt.
Me sed Olympus habet, quo Dijs coniunctus in vnum
Pace per æternum lætitiaque fruor.
Ast vbi mortales tandem is quoque deserat artus
Fessaque sub gelida membra reponat humo,
Tunc ambo in Cœlis rursus iungem ur in vnum,
Æterni compos fiet et ille boni.
Corporis interea patienter pondera gestet,
Fortunæ nec sit inuidus ille meæ.
Nomen apud viuos mihi tam cita fata negabant,
Ille refert nostri nomine nomen Aui.
Nomen Auo fuerat Thyco, hinc illi quoque Thyco,
Huic Brahe Cognomen, dictus et inde Brahe.
Ipse est qui nostros decorauit carmine Manes,
Lustra gerens vitæ quina peracta suæ.