HACTENUS ea, qvæ ex Astronomica supputatione reqviruntur, anteqvam Judicium Astrologicum institui potest, breviter descripsimus, qvibus eæ, qvæ sequuntur, prædictiones, tanqvam fundamento, innituntur. Nunc Astrologicam considerationem aggrediar.
Etsi consideratio nutritionis pertineat ad qvæstionem de vitæ curriculo, tamen hæc peculiarem habet apud Ptolomæum & veteres Astrologos pertractationem. Conferendo itaqve ipsius Ptolomæi decreta cum hac genesi, judico, hunc Inclytum Natum nutritionis & Infantiæ annos sine gravi Valetudinis detrimento exsuperaturum; nullum enim ex luminaribus partiliter in angulo male afficitur per figuram æqvicruriam. Imo ☉ apheta angularis in 7a applicat |△ aspectui benefici Iovis admodum partiliter, & ☾ etsi in 6a domo constituatur, tamen libera est a maleficis & in ⚹ partili vivifici Solis, applicans deinde ad ☍ ♃. Venus insuper genituræ Almuten fœliciter constituitur in nona domo in proprio termino, elevata super alios omnes, & recedens a ♂. Ascendens etiam liberum est a maleficarum partilibus radiis. Nutritionis itaqve annos, ut dixi, fœliciter implebit, nisi qvatenus directio aphetæ ♀ ad antisciam æqvivalentem ♄, circa dimidium ætatis annum, debilitatem aliqvam adferre possit, non tamen admodum nocivam, cum ♄ sit Ascendentis Almuten & bene dispositus. Circa secundum etiam annum Ascendens obviat opposito ☿, qvod parvam qvoqve valetudinis discratiam significat ex morbis puerorum. Sed de tempore hujus occursus incertum est, tum propter dubium Ascendens, tum etiam propter Mercurii locum non satis perspectum, cum inter Alphonsi & Copernici |supputationem sit differentia 8 Grad. Atqve hæc de nutritione sufficiant.
Difficilis est hæc qvæstio & diversimode ab Astrologis tractatur, nos tamen, Ptolomæi vestigiis inhærentes, ex directione locorum Apheticorum ad convenientes anaretas eam definiemus, non qvod certum tempus termini ipsius vitæ exqvisite & fataliter determinari hinc existimem, sed saltem periculum aliqvod valetudini & vitæ minari, qvod eo erit gravius, qvo occursus ille fuerit majoris virulentiæ.
Aphetica vero locum in hac genitura sunt, locus ☉, qvia is est in angulo 7æ domus, etsi in fine ipsius constituatur; deinde ♀ est dispositrix loci ☉ ☾ Ascendentis, & ☍ præcedentis, estqve illa in nona domo loco aphetico. Ascendens etiam propter generalem vitæ significationem, qvam habet, & Luna una veniunt adhibendi; ex qvorum progressu ad malevolos |anaretarum radios, de vitæ infausta affectione, juxta ætatis annos, in qvibus hi occursus contingent, judicium feremus; ut Natus sibi & suæ valetudini hoc præsertim tempore bene prospicere, & pericula eminentia evadere possit.
Anno Vto completo labente sexto, circa ejus initia sit directio ♀ Aphetæ, conversa ad es☍ ♂, unde calida & acuta discratia portenditur ex sangvinis ebullitione, non tamen lethalis propter terminum ♃.
Anno XII labente pertingit directio Ascendentis ad □ ♄, unde portenditur afflictio gravis valetudinis ex chronica aliqva ægritudine, qvalis est febris qvartana, aliqvi morbi ab atra bile originem ducentes. Interdum etiam significat læsiones & contusiones ac periculosos casus; qvia tamen ♄ est Almuten Ascendentis, malum hoc non erit lethale.
|Anno XIV jam fere exacto, ☾ per directionem attingit □ ♂ in sexta domo, unde acuta qvædam valetudinis affectio significatur, minus tamen nociva propter terminum benefici ♃.
Anno XXIV labente attingit Ascendens sua directione ☋ caudam Draconis, unde valetudo Nati affligetur circa hoc tempus vel a rebus qvibusdam venenatis, aut ventris profluvio, vel etiam aliqvid detrimenti in oculis significat, fit tamen hic occursus in termino 𦁀, unde nocivus admodum esse neqvit. Sed directio ♀ ad □ ☿ circa idem tempus Natum involvit variis negotiis & contentionibus cum magnis Dominis, & forte causa mulierum aliqvid portendit.
Anno XXVII labente, pertingit directio Ascendentis ad locum Ecclipsis ☾, qvæ nativitatem proxime antecessit. Unde discrimen aliqvod vitæ Nati minatur, vel etiam in oculis aliqvid damni: verum qvia hic |occursus est in termino beneficæ ♀, & |succedit immediate Antiscia 𦐃, idcirco Vitam abrumpere non potest. Adde, qvod Ecclipsis illius decreta per se non fuerunt malevola, disponente illam benefica ♀re.
Anno XXIX currente venit directio Solis aphetæ ad □ ♄ in antecedentia, qvi occursus grave vitæ discrimen portendit, ex Saturnina & melancholica aliqva affectione, præsertim qvia circa idem tempus contingit directio 9♀ Aphetæ ad ☍ ♄ qvi ab initio Venerem sua antiscia intuebatur. Unde hoc tempus circa Annum XXIX erit vitæ & valetudini Nati admodum infestum, & in dignationibus ejus insuper adversitates movebuntur. Unde opus est, ut circa hoc tempus suæ valetudini & dignitati bene prospiciat.
Anno XXXVI attingit directio ♀ Aphetæ ad Antisciam ♂, qvæ ob id est nocentior, qvia Mars Veneri ab initio copulabatur. Afficietur itaqve Natus hoc tempore morbis martialibus & venereis ex nimia luxuria & crapula oriundis.
|Anno XXXIX facit directio Ascendentis saltum a fine ♎ in Scorpionem qvem exhalma vocant. Portenduntur itaqve discrimina ex venenatis, pestiferis rebus & inimicitiis multis.
Anno XLII venit directio Ascendentis ad ☍ ☉ in termino ♂, & Sol ipse eodem anno □ ☾ sua directione attingit constitutæ in 6a domo. Unde etiam discrimina vitæ & valetudinis portenduntur, præsertim qvia Sol Apheta occiduum cardinem hoc tempore petit, qvod juxta Ptolomæi sententiam funestum est; qvia tamen radii intercidentes remoram aliqvam faciunt, de his postea dicam.
Anno XLV ♀ directione conversa attingit △ ♄ in 8a domo, qvod ex bile atra valetudinis aliqvam alterationem causare potest, qvia ♀ fuit in principio in antiscia ♄; sed radius hic per se non est malevolus, unde minus nocet.
Anno XLVII attingit ☾ cardinem occiduum, & anno XLIX corpus ☿, unde mutationes & discrimina ac |dissidia portenduntur præsertim causa mulierum.
Anno LII Luna per directionem conversam attingit corpus ♄, qvod gravem valetudinis alterationem ex humoribus melancholicis & atra bile portendit, variasqve animi perturbationes tristitiasqve affert; qvia tamen Luna magnam significationem Apheticam non habet, & directio hæc fit in termino benefici ♃, cum antiscia ♀ concurrente, poterit malum hoc evadere.
Anno LVI Sol principalis apheta sua directione attingit corpus ♂ anaretæ domini occasus. Unde grave discrimen vitæ circa hoc tempus portenditur, nec multum proderit præsentia ♀, cum sit domina 8æ domus & antiscia ♄ intervenit statim seqvens corpus ♂. Concurrit etiam circa hoc idem tempus malevola directio omnium fere aliorum aphe|tarum ad diversa locum anaretica. Venus enim Apheta juxta LVII annum ⚹ Martis attingit, qvi ipsam ab initio sua coniunctione læsit; Luna etiam eodem tempore □to Saturni applicat; Ascendens qvoqve ad ⚹ ♄, qvi se ab initio |⚡ læsit, appropinqvat: adde qvod ⊕ circa hoc idem tempus conversa directione corpus ♂ asseqvitur, adeoqve omnia principalia vitæ loca per directionem male afficiantur circa I & LVI & LVII annum. Unde hoc tempus admodum fatale erit, & vitæ maximum discrimen portendit. Accedit & hoc, qvod si Arabum placita seqvamur sive ♀rem constituamus Alchocoden, sive ☾nam propter Solem hylech, sive ☿rium, si hylech erit Venereus, ubiqve non datur vita Nati ultra LVI annos, & omnium ratio fere circa hunc terminum concurrit. Illud vero certius est testimonium, fatalem vitæ terminum circa hoc tempus impendere, qvod ☉ principalis apheta in occasu per directionem tunc abscondatur, habita ratione radiorum intervenientium, pro ut ex situ enitentis per horaria tempora descensum achetæ remorantur vel accelerant, qvem ad modum Ptolomæus docuit in eo casu, qvando Apheta unicum habet anaretam occasum; per|tingit enim Sol propria directione ad occasum in annis XLII, verum ⚹ ☾ addit 3 annos, eo qvod præsit loco ☉ per exaltationem, & est in terminis bonis; ⚹ ♀ addit 8 annos cum semisse; antiscia ♃ addit 14½ , præsertim qvia ♃ respexit ☉lemper △; ☊ & ☿cum sint indifferentes, nihil addunt, præsertim tam vicini occasui. Adduntur itaqve totaliter anni 26, qvibus ♄ □ una interveniens detrahit annos 10⅔, ut sint saltem 15⅓ anni, qvibus remoratur descensus ☉ ad occasum, qvi adjecti ad gradus & tempus directionis ☉ ad occidentem 41¼ coaugmentant annos LVI cum semisse, & in tot annis absconditur Sol apheta infra horizontem, qvi terminus vitæ est ultimus in tali situ aphetæ, juxta Ptolomæi sententiam. Qvapropter, cum circa LVI vel LVII annum tot concurrant significationes vitæ adversæ, Natus difficulter hunc terminum, qvantum ad Astrologiæ coniecturas attinet, exsuperabit; nisi |Deus peculiariter vitam prolongare velit, in cujus nutu & arbitrio omnis periodus vitæ humanæ consistit, & is solus præscribit homini terminum, qvem pertransire non potest. Ea vero, qvæ hic dicuntur, saltem sunt physicæ coniecturæ. Superato vero, si fieri potest, hoc fatali termino, tandem bonam senectutem attinget. Atqve hæc in numeratione annorum vitæ adversantium sufficiant, ubi exqvisite is annus, qvi assignatur, forte ubiqve juxta effectum non respondebit, sed fieri potest, ut uno anno vel dimidio, prius vel serius hæc decreta proveniant, propter tempus nativitatis æstimative sumtum, idqve præsertim in iis directionibus, qvæ ab Ascendente & ⊕ procedunt; in cœteris non erit magnum discrimen. In reliqvis vero annis, hic non commemoratis, bene habebit; qvamvis enim ex revolutionibus & profectionibus vel transitibus, aut aliqva inferiori causa aliqvid adversi in |valetudine causari possit, hoc tamen minoris |erit efficaciæ & non magni momenti, cum præcipua sit circa directionum decreta potestas.
Absoluta pertractatione de vitæ curriculo cum inde concludi astrologice possit, Inclytum hunc Natum ad ætatem diuturnam pervenire posse, consequens erit de iis, qvæ communiter in actionibus & statu vitæ contingunt, judicium ferre; ac primum qvidem de Domino Genituræ dicam, eo qvod is principalem significationem in omnibus inclinationibus & actionibus obtineat. Considerando itaqve juxta Astrologorum rationabiliora placita, invenio, qvod VENUS sit principalis gubernatrix in hac genitura, eo qvod hæc locum utriusqve luminaris & Ascendens ipsum locumqve plenilunii eccliptici præcedentem disponat, & in mundo elevatur supra omnes alios versus cuspidem Medii Cœli in apogæo sui eccentrici. Hæc vero, qvia Marti permiscetur per conjunctionem, & Mercurio ob |ejus domicilium, in qvo versatur, plurimum cum illis participat. Saturnus etiam in propria domo & carpento Almuten Ascendentis & Dominus horæ in angulo imi cœli constitutus, Veneriqve per antisciam alligatus, non excludendam potestatem sibi arrogat, ita tamen ut principale dominium sit penes Venerem. Venus itaqve gubernatrix principalis per se facit Natum delectabilem, lætum, amabilem, gratum, venustum, amatorem, voluptatibus luxui & libidini deditum, idqve præsertim qvia Marti permiscetur; justum tamen & beneficum reddit, & corporis decentem venustatem cum apta membrorum proportione largitur; ad rem tamen veneream assidua cupiditate stimulat; facit tamen in omni vita nobilem, mundum, & in gerendis rebus alacritatem addit, non sine gratia; delectabitur etiam plurimum Musica, cantu, fidibus, ludis & choræis & picturarum aliarumqve pulcrarum |rerum delectatione afficietur. Qvia vero Veneri permiscetur Mars, dominus existens loci ☿ per receptionem, audaciam magnam & animositatem addit, & rebus bellicis ac martialibus facit cum voluptate affici, præsertim qvia est inter claras Erichtonij & Orionis stellas ♂ & ♀ constitutio, & Mars exqvisite est in longitudine cum Bellatrice in sinistro Orionis humero. Unde plurimum occupabitur hic Natus circa res bellicas, & in iis ingenium magnum cum celeri successu habebit propter receptionem ♂ & ♀. Nam Mercurius, qvia ♂ & ♀ loca disponit, acumen & celeritatem ingenii addit in rebus gerendis. Saturnus vero, una prærogativam aliqvam obtinens, cum sit bene constitutus, constantiam addit, & gravitatem etiam qvandam insinuat, & profunda consilia suppeditat cum laborum tolerantia; & famam etiam ita positus ex rebus gestis magnam & diuturnum nomen pollicetur. |Hæc & similia ex generali qvadam significatione stellarum, qvæ præsunt & Dominium | in genitura obtinent, effici, verisimile est. Nunc ad magis particularem considerationem accedamus.
Temperamentum hujus inclyti Nati erit principaliter sangvineum, qvod Medici temperatum ajunt, & calidæ humidæqve qvalitatis existit. Nam Ascendens ipsum & Domina ipsius Venus qvartaqve anni Lunæqve constitutio, omnesqve planetæ, complexionem significantes, sunt maxima ex parte in signis sangvineæ complexionis & triplicitate aërea, adeo ut duplicia sint testimonia calidi & humidi ad frigus & siccitatem: qvales vero affectiones hæc complexio inducat, a Medicorum doctrina petatur. Non tamen erit hæc sangvinea crasis sine saturnina qvadam gravitate & heroica Melancholia, qvæ levitatem prioris Complexionis egregie temperabit, & a ludicris rebus ad alta consilia capescenda Natum |interdum revocabit.
Mores ut plurimum imitantur Temperamenti qvalitatem; cum itaqve complexionem significari sangvineam ex prioribus constet, Mores erunt hilares, alacres, amabiles, raro tristes, & gratiam affabilitatemqve venustam largientes, cum assidua delectatione in pulcris & jucundis rebus, qvod ♀, Domina totius genituræ, & significatrix principalis morum, plurimum intendit, facitqve una choræis, amoribus, voluptati, cantibus & musicæ apprime deditum. Sed propter commixtionem, qvam habet cum ♂, facit nimis venereum & libidinosum & voluptatibus corporis nimium interdum indulgentem. Mars vero dominus loci ☿ unaqve dispositor animæ, & Veneri permixtus, generositatem addit, & animum ad principatum adspirantem efficit, cum vindictæ cupiditate & injuriarum impatientia qvadam; |divitiarum etiam acrem cupiditatem præbet, cum sit Dominus secundæ domus, fortitudinem insuper & audaciam donat, qvâ sine metu periculis obvius eat: reddit vero inprimis ad bella gerenda & hostiles pugnas admodum proclivem, idqve eo magis, qvod ♂ sit in longitudine cum Bellatrice Orionis, qvâ stellâ nulla alia ex fixis magis bella & hostiles effectiones significat; ☿ vero Martem recipiens, ingenii acumen & celeritatem in agendis rebus addit, præsertim in iis, qvæ ad bellicam administrationem pertinent, & in martialibus negotiis ac operationibus versantur. ♄ vero, Almuten horoscopi, constantiam, gravitatem judicii & patientiam laborum addit. Atqve hæc omnia fere conveniunt cum iis, qvæ supra de significatione dominorum genituræ diximus; sunt enim iidem hic morum & inclinationum significatores.
Etsi corporis forma & constitutio ut plurimum progenitorum similitudinem imitatur, tamen siderum decreta etiam hac in parte plurimum efficiunt. Indicatur autem in hac genesi constitutio corporis decens, sed ad proceritatem potius qvam brevitatem tendens, eo qvod ♀ domina horoscopi constituatur cum ♂ in ♊ exqvisite in apogæo sui eccentrici, occidentales ambo a Sole. Qvantum vero ad crassitudinem attinet, mediocritas qvædam significatur, & media qvædam constitutio inter maciem & corpulentiam, idqve indicatur tam ex signo Libræ horoscopante & utroqve ejus almuten, qvam a Veneris etiam latitudine, qvæ medio modo se habet. Tota vero proportio & conformatio corporis, ut uno verbo dicam, erit decens, pulcra, cum venusto colore & concinna membrorum forma. |Incedet tamen aliqvo modo incurvis humeris propter ☋ constitutionem in horoscopo.
Qvia nec luminaria nec Ascendens læduntur partiliter malevolorum radiis, Natus non erit admodum valetudinarius, sed fortis & ut plurimum prospera sanitate corporis præditus. Si qvæ tamen adversæ valetudinis erunt causæ, hæ potissimum erunt ex Joviali significatione provenientes. Jupiter enim dominus existens 6æ domus & loci Lunæ admodum male constituitur in XIIa domo, in decremento suo peregrinus, retrogradus, læsus insuper □ ♂ partili. Unde portenduntur morbi, ut dixi, joviales, qvales sunt illi, qvi ex hepatis affectione & sangvinis intemperata habitudine originem ducunt. Lunæ insuper constitutio, in 6a domo in platico qvadrato Martis, debilitatem ventriculi, vesicæ & interdum etiam capitis ac cerebri inducit, qvæ tamen non erit magni |momenti, qvia Luna non partiliter male afficitur in sexta, & est in ⚹ ☉ & ☍ ♃ in termino beneficæ ♀ris. Qvia vero ♂, ut dixi, lædit utrumqve significatorem, & ♃ dominum VIæ domus & Lunam in VIa constitutam, per qvadratum, & ipse est cum Venere domina horoscopi constitutus, portendit ex nimia crapula, luxuria & immoderata Venere valetudinis afflictionem & morbos significat, qvi ex his naturæ gravaminibus originem trahunt.
Erunt affectiones valetudinis, qvibus obnoxius fiet, facile curabiles, eo qvod significatores omnes sint in terminis beneficorum Planetarum constituti, & Martis virus temperatur per præsentiam Veneris, qvæ supra ipsum exaltatur, & ipse per se est in bono statu, cum sit receptus a ☿ per ⚹ aspectum. Tempora vero ætatis, qvibus imprimis erit obnoxius infirmitatibus, peti possunt ex iis, qvæ supra in loco de vita commemoravi, idqve qvoad directiones attinet, qvæ potissimum significationem hac in parte obtinent; |profectionum enim decreta non ita | evidentes habent effectus, nec durabiles adferunt impressiones. Si tamen ex profectionibus etiam valetudinis impedimenta inqvirere velimus, evenient hæc potissimum iis annis, qvibus Ascendentis profectio Saturni malevolos radios asseqvitur, ut anno 1. 4. 7. 10. 13. 16. 19. 21. 24. 27. 30. 33. 36. 39. 42. 45. 48. 51. 54. 57, idqve potissimum circa commemoratos ætatis annos ubiqve accidet mense 4to, qvi in Julium cadit; unde hic mensis in prædictis annis erit valetudini adversus; idqve præsertim ubi directiones malevolæ circa idem tempus coincidunt, ut anno 1, circa ejus medietatem; Anno 12, cum Ascendens venit ad □ ♄, Anno 24. 27. 36. 39. 42. & 57; in his enim annis malevolæ directiones concurrunt profectionibus. Poterit itaqve Natus circa hæc præsertim tempora suæ valetudini bene prospicere, & non dare occasionem ex inferioribus causis, ut augeantur astrorum decreta, sed potius ea per bonam diætam & valetudinis sedulam curam impedire | & avertere. Atqve hæc de iis, qvæ ad corpus pertinent, sufficienter dicta sunt.
Ingenii boni & acuti excellentes sunt in hac genesi significationes. Mercurius enim in ♈ constitutus recipit ♂ ex domicilio per ⚹ aspectum. Et ipse ☿ est angularis in cuspide 7æ domus applicans ad nodum ☾næ, qvem caput Draconis vocant; qvæ constitutio insignem & evidentem solertis ingenii & miræ celeritatis acuminis in percipiendis rebus dispositionem non obscure largitur, præsertim qvia ☿ est dominus IXæ domus, qvæ scientiis attribuitur, & ♂, ipsum recipiens, constituitur in IXa cum Venere. Accedit & hoc, qvod alter Lunæ nodus constituatur in Ascendente. Erit itaqve hic Natus admodum ingeniosus & solers, magnaqve celeritate ea addiscet, ad qvæ animum applicuerit; inprimis autem in publicis rebus & martialibus negotiis erit solers & ingeniosus; in scientiis etiam liberalibus, si eas tractaverit, evadet apprime peritus |& facile eas asseqvetur, præsertim in iis, qvæ ad divinationes & ad politicam philosophiam pertinent. Plurima itaqve concurrunt excellentis ingenii testimonia in hac genitura, nec obstat, qvod ☿ sit motu tardus, & □ Saturni ex angulo lædatur: id enim potius difficultates qvasdam & perturbationes nonnunqvam Saturninas objicere potest, tot vero acuti ingenii indicia minime infringit.
Mercurius in hac genesi est principalis exercitationis significator, eo qvod is sit in 7a domo angulariter constitutus, proxime egrediens radios solares, & disponens insuper locum ♂tis & ♀ris. Is itaqve cum sit per receptionem in martialibus dignitatibus in domo 7a, portendit, qvod Natus in suo opere & exercitio maxime delectabitur rebus martialibus, qvæ |ad bellum & militiam exercendam spectant. Erit insuper venationi plurimum deditus, qvia ♂ cadens ab angulo configuratur | Mercurio existenti in domo sua, qvi juxta Hermetem venationibus plurimum affici & licrosis ludis indulgere significat. Amabit interim & disciplinas liberales, & a rebus, qvæ ad Medicinam, vel potius Chirurgiam, spectant, suo tempore non erit alienus, habebitqve omnes ingeniosas artes & homines artificiosos in pretio. Gaudebit etiam fidibus ludere, & poesi ac picturarum pulchritudine afficietur, propter constitutionem ♀ in ♊ in IXa, qvæ disponit locum ☾ & habet terminum in loco ☿rii una cum ⚹ aspectu. Principalis tamen significatio exercitationum erit in iis, qvæ dixi ex ☿rii & ♂tis natura mutuaque commixtione procedere, propter qvam etiam constitutionem & ea, qvæ de ingenio dixi, maxime erit industrius in tractandis rebus.
Absolutis iis, qvæ circa corpus & animum considerantur, conseqvens erit de rebus fortunæ & externis |judicium instituere. Qvantum igitur ad generalem fortunæ constitutionem spectat, deprehendo in hac genesi tres planetas in domo, vel receptione ex domicilio, qvod idem est, constitui; ♄ enim in ♑ in propria domo versatur, & ☿ est in ♈ in domo ♂tis; ipse vero Mars vicissim in ♊ domo ☿, qvod idem est, ac si uterqve in propria domo constitueretur, præsertim cum hæc mutua receptio sit per ⚹tilem aspectum, & ex bonis etiam cœli locis. Unde plus qvam mediocris fortuna pollicetur in toto vitæ & actionum genere, eritqve Natus maxima ex parte fœlix & fortunatus in suis negotiis, bonumqve & auspicatum successum experietur in rebus gerendis. Accedit & hoc, qvod Sol sit angularis in △ partili ♃ & ⚹ aspectu ☾, omnesqve planetæ, exceptô solô ♃, bene se habent, & constituuntur in terminis beneficorum planetarum. Unde evidens fortuna in plurimis rebus |per totum fere vitæ curriculum generaliter significatur. In Iovialibus tamen & Ecclesiasticis rebus erit minus fortunatus propter infœlicem ♃ constitutionem.
Illustris honorum & dignitatum sublimium significatio in hac genesi existit ob splendidissimam, qvæ est inter omnes in firmamento fixas, stellam, Alhabor appellatam, qvæ in ore est Syrii, constitutam hic exqvisite in cuspide M. C., qvod per se etiam absqve aliis testimoniis splendidum & magnificum dignitatis statum etiam in vulgarium hominum genituris, nedum in hac regia stirpe oriunda pollicetur. Perveniet itaqve hic inclytus Natus ad celsum dignitatis fastigium, & a plurimis in maximo honore atqve reverentia habebitur, & potentiam ac dominium in multos asseqvetur. Huic significationi adstipulantur & |aliæ fixæ stellæ in cardinibus, qvamvis non adeo partiliter positæ, ut capita Geminorum in Xa domo, & Spica ♍ in Ascendente, Corona borealis |paulo supra Ascendentis lineam elevata, & Corona meridionalis exqvisite in cuspide imi cœli constituta. Atqve hæc qvoad fixas. Qvantum vero ad planetarum testimonium attinet, est Sol principalis significator bene constitutus in angulo, & , qvod optimum est, partiliter accedens ad △ Iovis a ⚹ ☾ dominæ M. Cœli defluens, stipaturqve Sol, in signo antecedente & seqvente, tribus planetis, & cœteri omnes benevolis radiis ipsum aspiciunt. Unde, non solum ex fixis stellis, sed etiam qvoad planetarum Solisqve imprimis statum, magna evidensqve fortuna significatur in honoribus & dignitatibus amplissimis celsiqve dominii eminentia acqvirendis; qvia tamen ambo dispositores medii cœli cadunt ab angulis, ♃ male constitutus in XIIa domo & ☾ in VIa, ♄ insuper Medium Cœli radio ☍ ferit, portendit, ipsum etiam suo tempore graves adversitates & difficultates experturum in suis dignitatibus, adeo ut periculum sit, ne iis excidat, qvod tamen penitus significari |non potest, cum alia se bene habeant; & ambo dispositores Medii Cœli, tam ♃ qvam ☾, etsi cadant ab angulis, tamen exqvisite apicem decimæ domus benefice intuentur radio, Jupiter qvidem per ⚹, Luna vero per △ aspectum, qvod plurimum etiam facit ad honorum fastigium asseqvendum & conservandum. Tempora vero, qvibus imprimis fortunatus erit in asseqvendis amplis dignitatibus, erunt hæc: primo in ipsa fere infantia circa annum 3 ætatis, cum ☉ venit ad △ ♃ & ☾ ad ⚹ ☉, qvamvis id evidentem effectum vix habere potest, siqvidem non contingat in legitima ætate & convenienti annorum Alfridaria. Circa annum deinde 9 venit M. C. ad antisciam ♀, qvæ domina est genituræ, qvod plurimum etiam in dignitatibus largiri potest. Imprimis vero erit fortunatus in dignitatibus asseqvendis a 17 in 20 annum, cum ♀ genituræ domina radios benevolos luminarium ☾ ☉ & ♃ sua directione asseqvitur. Prius |etiam juxta 13 annum, cum M. Cœli sua directione duas simul illustriores stellas fixas attingit, videlicet Meridionale caput ♊ & Procyonis lucidam, qvod evidentius circa hoc tempus honores largitur, qvia illæ ab initio principaliter per fixam clarissimam in cœli culmine positam significabantur. Circa annum insuper 29, cum M. C. venit ad locum ⊕, & juxta 32, cum ipsa ⊕ Solis triangulum attingit. Imprimis vero circa 34 annum, qvando eadem ⊕ corpus ♃is asseqvitur, qvamvis infœliciter positi. Circa 44 etiam annum honoribus augmentabitur, cum ☉ accedit ⚡to ♃, qvia is Solem ab initio △ aspexit. Erunt autem difficultates circa annum 7 in dignitatibus, qvia ♄ ☍ tunc pervenit ad cœli culmen, sed hoc in ea ætate parum habet momenti. 29 vero jam fere completo, Venus ipsa ad idem ♄ oppositum venit; unde hoc non minus in dignitate qvam valetudine detrimenti afferre posset, nisi ||eodem tempore ⊕ cœli culmen attingeret; unde varia erit circa illum annum fortunæ vicissitudo. Anno 36, cum M. C. venit ad ⚹ ♂, & 41, cum idem ad ⚹ ♀ pertingit, fœlicitas in honoribus portenditur. Post 55 vero ætatis annum, qvando ☉ sua directione corpus ♂ asseqvitur, adversitates erunt graves non solum in vita & valetudine Nati, sed etiam in ipsius honoribus & dignitatis statu, ingruente etiam paulo post fatali significatione, qvantum ad vitam attinet, ut superius in loco de vita ex directione præcipuorum Aphetarum ad diversos Anaretas circa hoc tempus coincidente copiosius declaravi. Ulterior autem consideratio annorum, qvibus Natus fœlix erit in honoribus capescendis, vel in iis adversitates experietur, peti potest ex revolutionibus annorum faustis vel adversis incidentibus in conveniente ætatis Alfridaria, qvas nimis perplexum & longum foret hic sigillatim perqvirere, præsertim cum per se singulæ amplam pertractationem habeant; eas |itaqve peculiari opera pertractandas hic prætermittendas duximus.
Iudicium de divitiis principaliter a constitutione ⊕næ ejusqve Domini petitur juxta Ptolomæi sententiam. Utrumqve vero in hac genesi se bene habet; nam ⊕ est in △ ☊ termino Solis & in domo XIa succedente in □ ☉. Sol vero ipsius Dominus est angularis in 7a in △ partili ♃. Unde amplæ & firmæ portenduntur divitiæ, siqvidem & ⊕ & Sol in signis fixis & terminis beneficorum fœliciter constituuntur. Altera significatio divitiarum capitur a ♂ domino secundæ domus, qvi est fortis & bene constitutus ob receptionem cum ☿ & commixtionem, qvam habet cum benefica Venere. Cuspis insuper 2æ domus bene se habet, estqve ibi stella fixa Bebenia partiliter constituta, qvæ luminosior Lancis Meridionalis appellatur de natura ♃ & ☿. Utraqve hæc significatio plurimum facit ad splendorem divitiarum |& fœlicitatem in iis conseqvendis non postremam largitur. Qvia vero ♂ principalis Almuten divitiarum existis eo qvod is domum secundam disponat, habens una triplicitatem & ⚹ aspectum in loco ⊕, significat, qvod præcipua occasio in acqvirendis divitiis erit ex re militari & victoriis ac rebus fortiter gestis. Qvia vero is una est dominus 7æ domus & Veneri commistus, recipiaturqve a Mercurio in 7a constituto, aliqvid etiam emolumenti in bonis fortunæ significat causa mulierum vel conjugii. Possit insuper constitutio ♂ cum ♀ in 9a aliqvid lucri ex rebus Ecclesiasticis significare, si non adeo esset infœlix constitutio ♃ in 12a domo, qvi solus in hac genesi divitiis adversatur. Est insuper qviddam in hac genitura consideratione dignum, qvod raro evenire solet, constitutio videlicet ♄ in angulo 4æ domus in propria domo disponens una cuspidem 4æ, & existens in △ aspectu ♄ aspiciensqve | domum secundam per ⚹, qvod |insignem fœlicitatem spondet in fodinarum metallicarum cultura & thesauris subterraneis acqvirendis. Qvapropter, si hæc tentaverit, non leve emolumentum divitiarum inde experietur; nec obstat qvod ♄ sit stationarius incipiatqve retrogradus fieri, id enim moram & difficultates qvasdam potius objicere potest, qvam hanc tam evidentem significationem penitus infringere. Tempora autem, qvibus major in cumulandis opibus erit fœlicitas, circa virilem ætatem & post hanc maxime apparebunt, eo qvod ☉ & ♂ principales significatores divitiarum ambo constituantur inter cuspidem 10æ domus & occasum. Specialius vero considerando erunt tempora divitiarum ex directione ⊕ fortunæ ad suos promissores: qvæ in hunc modum se habent. Circa 13 annum fit directio ⊕ secundum ordinem signorum ad ⚹ ♀ bonamqve fortunam | in divitiis acqvirendis pollicetur. Iuxta 18 annum ⊕ contraria directione attingit antisciam ♂, qvi est dominus 2æ domus & significator divitiarum; unde a rebus & personis martialibus aliqvid emolumenti portenditur. Circa 22 annum directio ⊕ ad antisciam ♀ etiam fœlicitatem in divitiis largitur, præsertim causa mulierum vel donationum. Completo vero 23 anno attingit ⊕ sua directione in antecedentia ☍ ♄, unde hoc tempus erit infaustum in bonis fortunæ & divitiis accumulandis vel conservandis. Circa 30 annum ⊕ attingit Cœli medium unaqve Syrii splendidissimam stellam, unde splendidæ divitiæ circa hoc tempus promittuntur. Imprimis vero ab hoc tempore juxta 31 annum ad 36 labentem erit Natus admodum fortunatus in bonis fortunæ acqvirendis, qvia circa hoc tempus pertingit ⊕ ad multos benevolos promissorum radios, tam in conseqventia signorum qvam antecedentia: videlicet ad △ ☉ anno 32; ad ⚹ ♃anno 33; ad ☌ ♃ anno 34; ad ⚹ ☉ anno 35; ut ex utraqve directione ⊕ ab initio promissa patet. |Verum circa annum 43 ætatis asseqvitur directio ⊕ in conseqventia □ aspectum ♂; unde non exigua jactura in bonis fortunæ circa hoc tempus portenditur ex causis martialibus. Circa 45 ætatis annum venit directio ⊕ ad △ ♄, qvod etiam fœlicitatem largitur in divitiis acqvirendis, præsertim in iis, qvæ Saturni constitutio fortis & bene disposita in angulo 4æ domus significat, & superius indicatum est eum insignem fortunam in rebus subterraneis & fodinis metallicis propter eam, qvam illic habet, constitutionem polliceri. Juxta 51 annum directio ⊕ ad ☌ ♀ in antecedentia bonam fortunam largitur in bonis externis acqvirendis, præsertim causa mulierum vel lucri. Circa annum vero ætatis 56 pars ⊕ contraria directione attingit corpus ♂, unde tam in rebus lucri & fortunæ qvam valetudine magna detrimenta circa hoc tempus portenduntur, ut ex iis, qvæ supra de vitæ spatio diximus, latius colligi potest. Atqve hæc tempora directionum ⊕ præsupponunt momentum |nativitatis assignatum verum esse, qvod si id paulo aliter se habuerit, tem|pora etiam harum directionum variantur, adeo ut error 4 minutorum in tempore nativitatis hoc loco integri anni errorem inducat. Qvod monere volui, si forte contigerit effectus directionum non exqvisite incidere in annos jam assignatos.
Qvia Luna in hac genesi est in 6a, loco cadente, & ♂ insuper est in 9a, cadens ab angulo Lunæ configuratus per □ aspectum, & Sol est in angulo 7æ domus, idcirco, juxta Ptolomæi decreta, multæ & longinqvæ peregrinationes portenduntur. Accedit & hoc, qvod ♀ domina Ascendentis constituatur in 9a domo in ♊ domicilio ipsius versatili ☿, et ☿ dominus 9æ est in 7a recipiens Martem. Unde omnino portenduntur itinera crebra & non exigua. In qvibus Natus erit fortunatus, qvia ♀ benefica in 9a exaltatur supra ♂. Principalis vero causa itinerum erit ob res bellicas propter |Martis constitutionem in 9a, tum etiam causa conjugii vel mulierum propter Venerem ibidem constitutam. Mercurius vero, cum disponat ambo loca & simul domum 9am , causa scientiarum liberalium etiam aliqvam itinerum significationem præbet.
Qvamvis ☾, generalis significatrix coniugiorum in nativitatibus virorum existens, constituatur in 6a domo cadenti, & ♀ insuper sit in nona cadens ab angulo in ☌ ♂ & antiscia ♄, idqve videatur adversitates in conjugio significare, tamen qvia ☾ est in signo ♃ & terminis ♀ libera a partili aspectu malevolorum planetarum, & ♀ Almuten nativitatis elevatur in 9a supra omnes alios, idcirco eum in conjugio non admodum infœlicem futurum existimo. Erunt tamen causa conjugii & mulierum aliqvæ difficultates, qvas tamen constitutio ☊ in 7a mitigat, & per se fœlicitatem in conjugio spondet, siqvidem |hoc domum ejusqve significata fortunat in qva reperitur, præsertim cum ♂ dominus 7æ domus sit cum ♀ domina Ascendentis receptus a Mercurio & ☊ existentibus in 7a domo, unde fœlicitas qvædam in conjugio promittitur. Sed dissensiones & inimicitiæ erunt causa conjugii vel mulierum. Erit tamen meo judicio potius aliis amoribus deditus qvam conjugio. Sed hæc tota consideratio de conjugio, siqvidem plane res est voluntaria, non potest certo constare, & plurimum ab aliis inferioribus causis variatur.
Tempora vero, qvibus Natus ad rem uxoriam maxime inclinabitur, erunt circa 20 vel etiam 21 annum, qvando ♀ attingit ⚹ ♃juxta Cœli Medium; vel etiam juxta 33 & 35 annum; aut, si circa hæc tempora uxorem non duxerit, juxta annum 47 inclinabitur, cum Luna ad 7am domum pervenit, qvamvis hæc significatio debilior sit, præsertim in tam adulta ætate. Sed, ut dixi, hæc res magis ex voluntate hominis qvam astris pendet.
Hoc etiam judicium de Liberis parum certitudinis habet. Considerando tamen hanc genesin hac in re juxta Astrologorum placita, videtur, qvod hic Natus non multos liberos sit procreaturus, qvia ♄ dominus 5æ domus est, & constituitur in signo sterili, ipsum insuper signum 5æ & 11æ domus sterile est. Si tamen aliqvos progignet, erunt illi fortes bonæ constitutionis & longævi, propter fælicem ♄ constitutionem in sua domo & carpento.
Judicium de his admodum incertum est, & potius ex cujuslibet propria genitura petendum. Qvia tamen Astrologi solent etiam ex oblata nativitate judicium de his ferre, breviter, juxta eorum sententiam, has qvæstiones tractabimus. Patris status post nativitatem hujus filii primogeniti erit admodum fortunatus, eritqve Pater in firma valetudine & |bono esse, qvia ambo significatores Patris bene se habent. Sol in angulo 7æ domus in △ Iovis, & ♄ constituitur in 4a in propria domo & aspectu ♃ cum antiscia ♀. Matris status etiam erit bonus & fortunatus, qvia ♀ significatrix Matris in diurna genesi bene constituitur exaltata in 9a domo. Fratrum vero & Sororum conditio, qvi post nascentur, non videtur admodum bene se habere, qvia ♃ eorum significator male afficitur in 12a. Idem esto de Servis judicium, siqvidem ♃ una dominus est 6æ domus. Colligitur itaqve, qvod Natus non admodum erit fortunatus qvantum ad Fratres & Sorores, qvi post ipsum nascentur, & in Servis etiam molestias ac difficultates experietur. Sed totum hoc judicium frivolis, ut dixi, nititur fundamentis, siqvidem totum extra Natum consistit.
Amici hujus Nati erunt homines solares, ut Reges & Principes, & ii qvi in dignitatibus amplis |constituuntur, eo qvod ☉ sit dominus 11æ domus, & ⊕ in ea fæliciter constituatur; ipse vero erit fidus & beneficus erga suos amicos, qvia ♀ domina Ascendentis simul disponit locum Solis domini 2æ domus. Inimici vero Nati erunt homines Joviales & Mercuriales, qvia Jupiter infœliciter constituitur in 12a, & ☿ dominus 12æ est in 7a. Per Joviales intelliguntur Ecclesiastici, Clerici & Jurisperiti; Mercurius vero totus in naturam ♂ transit, qvia ab eo recipitur & in ejus domicilio constituitur. Unde cum Martialibus hominibus, qvales sunt viri bellicosi & armigeri, inimicitias grandes habebit, & multis dissidiis cum talibus implicabitur. Atqve tales erunt aperti inimici Nati: occulti vero ii qvi a Jove portenduntur. Videtur etiam constitutio ♃vis in 12a significare occultas inimicitias cum fratribus & consangvineis. Significat etiam aliqvid causa servorum, qvia ♃ disponit tam domum |3am qvam 6am, |& in 12a male constituitur. Videtur etiam ♃causa religionis aliqvas dissensiones significare, qvia ipse est ita affectus in 12a, & qvia ☿ est simul 12æ & 9æ Dominus, & Mars dominus 7æ constituitur in 9a. Unde procul dubio causa religionis tumultus erunt, & Natus inde dissidia ac inimicitias habebit. Mercurii insuper constitutio in 7a causa coniugii vel mulierum qvasdam portendit apertas inimicitias. Qvia vero dominus Ascendentis & domus 7æin hac genitura coniunguntur, & ♀, domina existens Ascendentis, elevatur supra Martem dominum 7æ domus, tam qvoad mundum versus cœli apicem, qvam qvoad latitudinem borealem, & ipsa qvoqve est in apogæo sui eccentrici, idcirco non obscure colligitur, qvod Natus hic suos inimicos superabit, & illis erit potentior, & victoriam maxima ex parte ab hostibus & inimicis suis reportabit. Caveat tamen diligenter Natus, ne aliqvando per inimicos suos in captivitatem vel exilium deveniat; habet |enim captivitatis significationem non levem, qvia ☿ dominus 9æ domus est in 7a, in essentiali dignitate ♂ in ♈ constitutus & simul læsus □ radio ♄. Qvi positus multis captivitatem significavit. Sed qvia ☿ in hac genesi recipitur a ♂ & est cum ☊, ac ♃ beneficus in 12a constituitur, qvamvis admodum debilis & damnatus, idcirco adhibita diligenti prospectione poterit hanc captivitatis significationem irritam reddere, pericula tamen non deerunt gravia, si occasionem non vitaverit.
Qvoniam luminaria in hac genitura non sunt in malevolorum Planetarum inimicis radiis, nec in signis violentis, sed potius in aspectu beneficorum Planetarum, & in ipsorum domibus ac terminis, & nulla alia congruit mortis violentæ significatio; idcirco morietur hic Natus morte prorsus naturali, & nulla aderit violentia, propter qvam diem claudat |extremum. Nec obstat, qvod Venus domina horoscopi & luminaris conditionarii sit cum ♂; nam ea per se benefica est, & copulatio hæc non fit in signo violento, Venere etiam ab ipso Marte recedente & supra eum elevata existente. Mors itaqve Nati, ut dixi, omni carebit violentia & plane naturalis erit. Ægritudo vero, ex qva diem extremum claudet, erit ex significatis Veneris; &, sine dubio, per nimiam luxuriam & crapulam aut rei venereæ immoderatum usum, ipsemet præbebit occasionem morbi, ex qvo hinc in æternitatem migrabit, qvia ♀ est domina 8æ domus, & etiam 1æ, ipsaqve Marti partiliter copulatur, qvi dominus est occidentis. Tempora vero, in qvibus maxima incurrent vitæ discrimina, commemoravi supra in loco de vitæ curriculo, unde ea peti possunt; imprimis vero maximum vitæ periculum imminere videtur juxta 56 ætatis annum, vel paulo post, anno uno, vel altero ad summum, seqvente, propter coincidentes vari|orum aphetarum |directiones ad diversos anarætas, qvæ circa hoc ætatis tempus accidunt; ut ab initio in enumeratione annorum fatalium copiosius declaravi.
Oportet autem totum hoc judicium, de vitæ curriculo & fatali termino, non, tanqvam ex inviolabili decreto proveniat, intelligere, sed saltem existimare, esse hanc prædictionem conjecturam qvandam physicam, qvæ non necessario ita operatur, sed potest ex variis causis, etiam inferioribus, mutari. Deus insuper, auctor naturæ & dator vitæ omnisqve boni, suo arbitrio libere omnia disponit; cui soli debetur vera & perfecta futurorum scientia; is enim perfecte novit & disponit omnia, & ad ipsius Nutum tota natura gubernatur. Ipse itaqve solus orandus, ut vitam nostram gubernet, ac prosperos successus largiatur, impendentesqve calamitates avertat.