af Tycho Brahe (1579)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
forrige næste

|DE STELLIS FIXIS IN PRÆCIPUIS FIGURÆ LOCIS CONSTITUTIS.

IN linea Ascendentis est Canis minoris lucida stella magnitudinis primæ de natura Martis et Mercurij.

In Medio Cœlj est vmbilicus Andromedæ, quem Mirach vocant, stella secundj honoris de natura ♀.

|In Occasu est Lucida Coronæ Gnosiæ partiliter constituta, stella clara plus quam secundæ magnitudinis, de natura ♄ et Mercurij.

In Imo Cœlj est Spica ♍, stella primæ conditionis de natura ♀ et parum ♂, vt uult Ptolomeus, vel ♀ et ☿, vt recentiores sentiunt, et licet hæc stella ibidem 3 gradibus a cuspide remota sit, tamen satis partiliter in angulo Imi Cœli locatur. |Cum Sole nullæ sunt fixæ memorabiles neque cum ☿rio, quj Solj partiliter quo ad longitudinem coniunctus est.

Saturnus etiam cum nullis insignioribus fixis partiliter copulatur, nisi quod sit secundum longitudinem cum Vulture volante stella primæ magnitudinis de natura ♄ et ♂.

♃ est exquisite cum Chele australi ♎ stella secundæ magnitudinis de natura ♃ et Martis vel potius, vt alij volunt, ♃et ☿, quibus et ego astipulor.

♂ est cum stellis in cornubus ♈ de natura propria et ♄ni.

♀ est cum paruulis stellis in effusione ♒ de natura ♄ et ♃

☾ est exquisite cum duabus stellis in cauda ♑ de natura ♄ et ♃ et sunt magnitudinis tertiæ.

| Hactenus absoluimus potissimam partem eorum, quæ tam ab Astronomia quam ab ipsa Astrologia, pro cœteris iudicijs constituendis, fundamentj loco, requiruntur. Accedentes itaque ad huius inclytæ Genituræ prædictiones ex Astrologiæ physicis fontibus petitas, eas secundum probatissimorum hac in arte scriptorum, tum etiam juxta propriam experientiam obseruationemque, quam hactenus in hac philosophiæ parte assequuti sumus, sine inductione Stoicj alicuius fati, exequamur, idque talj ordine vt totum hoc negotium in tria principalia membra distinguamus juxta triplicem differentiam eorum quæ hominibus in hac mortalj vita eueniunt; partim ex ijs quæ Corporis prosperitatem vel aduersitatem respi|ciunt, partim quæ Animum eiusque affectionem sequuntur; partim etiam quæ ad Bona fortunæ externa pertinent; atque hæc tria principalia membra insuper particularius distribuemus, prout euentus diuersi sub his dijudicandi veniunt, idque in hunc modum efficiemus.

In prima parte, vbj ea quæ ad Corporis statum affectionemque pertinent dijudicabo, hæc ordine excutiam.

I De generalj Genituræ domino, penes quem maxima iurisdictio et autoritas in sequentibus iudicijs reperitur.

II De nutritione.

III De vita eiusque curriculo.

IIII De complexione.

V De habitu et forma Corporis.

VI De vitijs et morbis Corporis.

||In altera parte, vbj ea quæ Animum spectant proponam, considerationem instituam

I De moribus.

II De ingenio et qualitate Animj.

III De vitijs et ægritudinibus Animj.

Vltima pars, quæ de Bonis externis et fortunæ, quæque hominj aliunde proueniunt, aget, pluribus capitibus distinguetur; tractabit enim

I De fortuna in genere.

II De itineribus et peregrinationibus.

III De exercitatione et opere.

IIII De diuitijs.

V De honoribus et dignitatibus.

VI De coniugio.

VII De liberis.

VIII De amicis et inimicis.

IX De seruis.

X De morte.

|Hac itaque obseruata methodo, judicium genethliacum huius inclytj nati aggrediemur, cœtera quæ superstitiose et friuole magis quam artificialiter a plerisque Astrologiæ scientiam venditantibus et sine judicio experientiaque profitentibus, credulæ turbæ tanquam minus firma et veritatj consona relinquentes, præsertim cum et hæc, quæ citra superstitionem proponemus, minime talia sint vt euidens, immutabilis et omnibus modis absoluta in ijs certitudo requirj possit. Nam non solum e prima causa rerum omnium effectrice et moderatrice sed etiam ex secundis et longe inferioribus sæpenumero mutarj possunt.