af Tycho Brahe (1579)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
forrige næste

||SECVNDA PARS. DE IIS QVÆ AD ANIMVM SPECTANT.

ABSOLUTIS ijs quæ ad Corporis affectionem pertinent, ea quæ Animum propius respiciunt, aggrediemur et primum de moribus huius inclytj natj considerationem instituemus.

DE MORIBVS.

Sol dominus Horoscopi coniunctus Mercurio principalis morum significator est, qui cum sit receptus a ♂ felicissime constituto ex angulo Medij Cœlj, vbi Sol etiam exaltationem possidet, mores illustres, magnificos et generosos præbet, præsertim quia initium Leonis in Horoscopo est cum stella fixa regia de natura Martis, quæ est lucida Canis minoris; |quia vero tam Sol quam Mercurius reperiuntur in sexta domo cum ♄ in ipsius dignitatibus, aliquid quidem morum venustatj et gratiæ detrahere videntur propter domum abiectam et cadentem; commixtio tamen cum ♄ ipso essentialiter forti conditione prædito, eosque in suo solio recipiente, dat morum grauitatem constantiamque et taciturnitatem quandam solitudinisque amorem insinuat, pertinacem etiam facit in proposito et iniuriarum memorem. Ipse tamen Mauors generalis figuræ omniumque significationum dispositor, maximam sibj prærogatiuam in morum distributione vendicat, præsertim cum is Solem Horoscopi dominum ab exaltatione recipiat. |Is itaque cum sit felicissime constitutus in suo carpento et angulo Medij Cœlj in antiscia ♀, ipsa etiam ☾ a □ ♃ ad ipsius ⚹ aspectum defluente, significat mores huius inclyti nati futuros admodum Martiales audaciamque et magnanimitatem eximiam præbet, facitque ad iracundiam et indignationem pronum, vindictæ cupidum et qui se periculis temere exponat, impatientem seruitutis et iniuriarum, nec semper facile odium indignationemque deponet, eo quod ♄ Martem respiciat partiliter; erit autem in actionibus suis firmo et constanti proposito, eritque elata mente et imperioso animo præditus talisque qui inter alios semper primus haberi velit. |Honoris insuper et magni nominis cupiditate flagrabit, et aulicis rebus aulicorumque conuersationibus delectabitur. Quia vero ♃ tam ☾ quam Ascendens partiliter aspicit estque in bono aspectu beneuolæ ♀ et cum stella fixa Bebenia partiliter iunctus, addit in moribus magnam gratiam suauitatem et hylaritatem omniaque, quæ a ♂ et ♄ in vehementiorem partem trahj poterant, mitigat et temperatiora efficit cum splendore et maiestate quadam acceptabilj. Idem facit Venus aspiciens Martem per antisciam partilem gratiamque leporem et affabilitatem conciliat. Videtur tamen hæc permixtio |Martis et ♀ per antisciam aliquo modo ad luxuriam et libidines incitare; verum quia ipsa |Venus est optime constituta in dignitatibus proprijs et domo ♃ et in eiusdem trino aspectu partilj, erit hæc significatio minus euidens, minusque incontinentiæ nato attribuet satisque castum reddet; ad compotationes tamen et conuiuia voluptatesque ex conuersationibus et lusibus captandas procliuem reddere poterit.

Id vero obseruandum erit quod mores, qui a ♄ decernuntur, magis occultj erunt et minus in conspectum venient, eo quod is vna cum ☿rio sub radijs lateat; qui vero a Marte procedunt, erunt maxime illustres et conspicuj, |eo quod is supra omnes alios planetas in culmine cœlorum loco eminentissimo exaltatus sit et in suis dignitatibus vna optime constitutus; adde quod stella fixa insignis de natura Martis principaliter existens in linea Horoscopj partiliter reperiatur, vt supra diximus, quod non parum Martialium morum significationem intendere et conspicuam reddere potest.

Sed æducatio, disciplina, conuersatio, peregrinatio, locorumque mutatio, et patriæ consuetudo, non parum iuris obtinet in moribus formandis, vnde in aliam atque aliam sæpe naturam transplantantur, quæ tamen vtplurimum cœlestibus inclinationibus conformis est.

|DE INGENIO ET QVALITATE ANIMI.

Principalis Animj significator in hac inclyta Genitura est ♄, eo quod locum tam ☾ quam ☿rij disponat et ipsj Mercurio corporaliter coniungatur, post quem Mars generalis Genituræ gubernator assumendus erit. Cum itaque ♄ sit essentialiter admodum fortis in sua domo triplicitate et termino, excipiens Solem Horoscopi dominum in suo carpento, significat animj inclinationes subinde ad taciturnitatem et profundas cogitationes propensas, facitque animum in concepta sententia pertinacem et qui altis spectationibus in rebus præsertim abstrusis et a uulgi captu |semotis plurimum delectetur. Quam significationem adauget Mercurij constitutio in ♑ cum ♄, facitque ingenium profundum et altas deliberationes, quodque artibus secretioribus deditum sit. Quantum vero ad acumen ingenij et celeritatem apprehensionis, nihil eximij pollicetur, sed omnia potius cum labore et studio grauj percipienda esse insinuat; ad disciplinas tamen profundiores et speculatiuas percipiendas non inidoneum reddit.

♂ vero Genituræ dominus animum instigat ad rerum bellicarum contemplationem efficitque vehementiam quandam animj agilitatemque donat et ad res Martiales gerendas addit generositatem. |Mercurius vero, vtj dixj, ingenium quidem donat profundum, sed quod magno etiam labore discenda arripiat, arrepta vero et simul intellecta firmiter retineat, idque eam præsertim ob causam, quia Mercurius in sexta domo damnatur ab vtroque malefica, combustus a Sole, ideo|que turbidum confusum minusque promptum ingenium insinuare videtur, quamuis plerique Astrologorum Mercurium in domibus cadentibus non male afficj existiment, vt neque propinquitatem Solis neque permixtionem ♄ ipsj nocere posse quidam volunt, eo quod ♄ contemplationem et speculationem adaugeat, Solis vero permixtio quia crebro sit, minus nocet.

| Relligionis vero negotium etsi proprie ad Genetliacam considerationem non pertineat, eo quod vera propensio ad relligionis mysteria amplectenda diuinitus ex Olympo inuisibilj, non ex cœlesti mundo aut physicis inclinationibus procedat, tamen secundum quorundam Astrologorum placita de externa illa et politica ad relligionis sacra promouenda propensior quodammodo coniectando, iudico ex ♃ domino nonæ domus optime constituto in △ partilj beneficæ Veneris, quam recipit ab exaltatione, et quia ☊ plurimum ad cuspidem nonæ accedit, hunc inclytum natum erga res sacras relligionemque propensum admodum animum habiturum.

|DE EGRITVDINIBVS ET VITIIS ANIMI.

Non tamen carebit hic inclytus natus animj quibusdam ægritudinibus subinde recurrentibus, quia ☿ in sexta damnatur coniunctione ♄ et □ ♂, combustus etiam a ☉le, vnde melancholicas quasdam animj perturbationes cogitationesque tristes animum nonnunquam affligentes insinuat, præsertim quia ☉ Horoscopi dominus vna ab eodem Saturno et Mercurio Saturnificato afficitur. Magna itaque cogitationum vehementia sæpenumero laborabit. Iracundia insuper, quæ mentem animumque sæpe de sua sede tollit, nonnunquam plurimum efferuescet, ob Martiam permixtionem. |Et quamuis Luna in hac inclyta Genitura potentior est quam ☿, eo quod illa sit in angulo fortis, is in domo cadente debilis et ab vtroque malefica infortunatus, vnde significari aliquatenus posset hunc natum plus affectibus et sensibus externis quam rationis normæ tribuiturum, tamen quia Luna est in ♄ domicilio et benignj ♃ aspectu antisciaque, ipseque Mercurius Saturno sapientiæ significatori permiscetur, minus efficax erit hoc indicium. Omnia vero hæc quæ circa egritudinem animj diximus, mitigat et leuiora reddit Iouis ad Lunam Ascendensque aspectus et antiscia. Tempora vero quibus animj aduersis affectionibus maxime obnoxius erit, ex directionibus apheticis | præsertim ☾ ad radios ♄ peti possunt, vt anno 27 cum Luna conuersa directione ad ♄ corpus pertingit, vnde melancholicam quandam et tristem animj affectionem insinuat. Idem fere facit circa 38 annum, cum Mercurio Saturnificato per directionem conuersam applicat, quamuis ♃ △, cuj circa idem tempus in consequentiam accedit, hanc significationem irritam minusque efficacem reddat. Pote|runt etiam profectiones ☾ ad ♄ eiusque maleuolos radios animum nonnunquam turbare et afficere. Sed leuiores et minus durabiles erunt hæ significationes, quæ a profectionibus procedunt, quam quod eas commemorare opus sit.