af Tycho Brahe (1583)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1913)  
forrige næste

|DE PLANETARUM FORTITUDINIBUS ET DEBILITATIBUS.

☿ in hac Inclita Genitura omnium Planetarum est fortissimus: Est enim in suo Solio, utpote domo exaltatione et termino, liberque a Solis radijs, occidentalisque. Debilitatur vero nonnihll, quod sit Retrogradus, tardus motu, et præsertim quod sit in sexta domo cadente. Est itaque essentialiter fortis, accidentaliter debilis.

♂ secundas partes obtinet, qui etsi præter terminum essentiales dignitates in eo Signo nullas habeat: tamen quia est directus, liber a ☉ motuque velox, fortis evadit, solumque |debilitatur, quod sit occidentalis et in domo sexta. Nam quantum oppositus Saturni illi officit, tantum Veneris præsentia juvat, seque mutuo elidunt.

☉ etiam essentialiter fortis est, cum sit in suo Solio, utpote domo propria et triplicitate. Nonnihil vero accidentaliter debilitatur, eo quod in domo sexta cadente reperiatur.

♃ etsi in domo sua propria, liberque a Solis radijs Orientalis est: tamen quia est Retrogradus et in domo duodecima atque in ☍ ♂ et ☌ ♄ læsus ab utraque malefica, plus debilis quam fortis evadit. Habet tamen se mediocriter.

|♀ etsi libera a Sole, directa, occidentalis, in triplicitate et facie, veloxque motu existit: tamen quia est in suo casu in sexta, læsa ab utraque malefica, plus debilis quam fortis evadit.

☾ etsi sit libera a Sole, inque sua triplicitate: tamen cum sit diminuta lumine et applicans ad Saturnum in duodecima plus debilitatur quam fortificatur.

♄ liber quidem a Sole est et Orientalis: tamen cum sit Retrogradus peregrinus in domo XIIa in ☍ ♂ plurimum debilitatur.

⊕ mediocriter bene se habet in angulo septimæ cum stellis fixis Regiis, solumque debilitatur, quod sit in ♏ in domicilio malefici ♂ illo infeliciter constituto.