CUM Mechanicam Astronomiæ partem Instrumentorum, Obseruationes Siderum accurate rimantium, descriptionem complectentem, et præterea Inerrantium Stellarum exquisitam restitutionem Canonice expositam, Cæsareæ Tuæ Maiestati, IMPERATOR AVGVSTISSIME, duobus prioribus libris subiectissimo animo obtulerim, dedicarimque, consequens erat, ut de Planetarum etiam redintegratis motibus nonnulla pariter subiungerem. Quare non intermittendum duxi, quin etiam aliqua in his, proût tempus nunc fert, una præstarem. Inter omnes autem 7. Planetas, ex quo SOL et LVNA, præcipua et maxima Mundi Luminaria, principalem et maximam quoque prærogatiuam obtineant, ab ijs primo ordiri, atque eorum motiones hoc libro ad biennium proximum tanquam in exemplo ob oculos ponere, atque Imperatoriæ Tuæ Maiestati subiectissime dicare animus est. Quæ etiam consideratio post Affixarum Stellarum uerificationem, proxima iuremerito esse debet, et reliquorum quinque Planetarum expositionem antecedere. Licet enim ex Sole Inerrantium limites præfiniendi sint; utpote qui suo ductu Eclipticam designet, eiusque terminos in transitu per Æquatorem ordinet, unde Longitudines stellarum deducuntur, quemadmodum Latitudines earundem, ex distantia utrinque ab Ecliptica numerantur: Attamen cum Cœlum Stellatum, quod octauam Sphæram nuncupant, omnium Planetarum, adeoque ipsius Solis circuitus ambiat atque includat, non inconueniens erat, eius stellarum, quæ Fixæ dicuntur, redintegrata loca tractatui de Sole præmittere; tum quoque Lunæ ab ipso Sole pro maiori parte dependenti; licet et hæc ad Fixarum inquisitionem intermediante Sole, proût a Veteribus factitatum est, aliquo modo conducat, cum sit diei noctisque particeps. Quod etiam Veneris Stellæ nonnunquam competit, unde quoque ab hac potius quam Luna, cum omnia expeditius magisque indubitate præstet, idipsum efficere consultius duximus, quemadmodum id ê Tomo nostro primo Progymnasmatum Astronomicorum liquet. Quin et hîc non respicimus, quo ordine quid prius uel posterius sit, aut inuestigari debeat; sed, ac si singula iam explorata notaque essent, ea, proût distributio conueniens exigit, collocamus, ita ut Inerrantes Stellæ, quæ numero plurimæ sunt, ab Erraticis dirimantur, easque præcedant, quemadmodum etiam in dispositione uniuersi has excedunt, multisque modis ab ijs |differunt; omniumque earum |Reuolutiones suo ambitu (uti dixi) comprehendunt. At inter Planetas æquum est, de Sole et Luna primum agere, non saltem ob dignitatis et officii præeminentiam, qua Regibus et Reginis in hac Politia terrestri assimilantur; sed et insuper, quod Sol cæterorum Dux sit, eorumque iter suo incessu moderetur: Et Luna eius socia prærogatiuæque consorte, quæ Solem quoque tam lumine quam motu principaliter respicit, secundas partes haud iniuria obtinente. Quæ etiam ad Planetarum apparentias denotandas non parum adfert subsidij, cum in quilibet reuolutione menstruâ singulorum loca inuisat atque pertranseat.
De Sole itaque et Luna nunc speciatim tractabimus: reliquorum Planetarum considerationem et Cœlesti harmoniæ analogas motiones in aliud peculiare opus reicientes.
Exhibui autem in Progymnasmatum nostrorum Astronomicæ instaurationis libro primo circa initia, Tabulas nouas ê Cœlestibus obseruationibus demonstratiue deductas, quæ Solis et Lunæ curricula ad proxima aliquot secula succincte et accurate suppeditant. Et quamuis ex his Luminarium loca ad quoduis interea propositum tempus supputari queant; tamen cum res hæc laboriosa quodammodo sit, et perplexitate quadam inuoluta; præsertim quoad Lunam; ita ut utriusque Luminaris motum non satis prompte oculis proponat absque calculi tædio: Idcirco utriusque diarium motum ad Annum 1598, et alium mox insequentem usque ad incipientem a Christo nato 16 Centenarium iuxta Dionysij Abbatis communiter receptam sententiam numeratione retenta, utut ea uno Anno deficere a recentioribus temporum criticis probetur; calculo ex dictis Tabulis subducere, atque in Ephemeridibus oculis exponere lubuit; quo facillima esset loci utriusque horum in Meridie singulorum dierum ad certum Meridianum cognitio; tum quoque eorum, quæ loca hæc et motiones intermedias proprie respiciunt, atque ab ijs deriuantur; appositis etiam ubique ab utroque hactenus recepto calculo Alphonsino nimirum et Coperniceo incidentibus differentijs, quô, quanta sit eorum a nostra restitutione, adeoque ipso Cœlo, unde eam hausimus, discrepantia, intuitui prompte obuium sit; superaddidimus deinceps nonnullas Tabulas, quæ ad Solis Lunæque motuum rationem, atque in usum applicationes conferunt.
Plurium uero Annorum pari ratione institutam circa Luminarium motus calculationem breui (uolente Deo) per otii commoditatem continuabimus, et Cæsareæ Tuæ Maiestati, submisse exhibebimus; quod tam cito propter loci mutationes et rerum mearum per discessum ê Patriâ inexpectatas conturbationes, absoluere non licuit, alijs etiam de nostris in hac sublimiori arte laboribus hîc interruptis et conquiescentibus, donec prospiciente Cœlestium authore ex hoc quasi nau|fragio in portum tutum delati fuerimus, quod |uel te uno, Potentissime et Clementissime Cæsar, auspice et fautore fieri posse confidimus. Volui autem hunc biennalem calculum non diutius supprimere, aut usque in sequentium aliquot Annorum completionem mecum reseruare, ut interea per idoneos artis alumnos de certitudine in restitutis, tam quoad Solem, quam Lunam, nostris motibus experimentatio Instrumentis requisitis institui possit, eaque rite explorata, reliquorum Annorum Ephemerides eo auidius expeti, atque in usum adhiberi. Quia uero in subsequentibus Προλεγομένοις de ijs, quæ Luminaria et hasce eorum Ephemerides concernunt, fusius tractamus, et Diarij ipsius Methodum atque contenta; tum quoque eorum, quæ subsequuntur, Canonum, una cum omnium horum usu luculenter explicamus, non duco operæprecium, hîc prolixius de talibus agere, atque Imperatoriam Tuam Maiestatem, alijs grauissimis Imperij, cuius caput est, administrandi occupationibus et curis onustam, ulterius, quam par est, detinere, saltem quâ possum submissione, et quâ decet subiectione rogans, ut Tua Cæsarea Maiestas hanc quoque nostram opellam hoc libro contentam non minus quam ea, quæ prioribus duobus subiectissime exhibuimus, Clementissimo suo fauore suscipere, meque una cum his, quæ diu multumque molior, exercitijs Astronomicis sub suâ tutelâ et promotione quam commendatissimum habere non dedignetur. Quamprimum reliquorum quinque Planetarum, ex multorum Annorum, quas in promptu habeo, certissimis obseruationibus diducta Phænomêna in competentes Canones, non minus, quam circa Solem et Lunam præstitum est, redegerimus; ita ut numeratio motuum eorum a Cœlesti tramite, proût usitatis in Tabulis plus sæpenumero, quam credi posset, committitur, non exorbitet; horum etiam restitutionem et motuum expositionem Cæsareæ Tuæ Maiestati humillime offerre, et pariter illos diurnis suis motionibus adaptare atque oculis representare decreui, adiunctis quoque, ueluti hîc, ab utroque recepto calculo, Alphonsino nimirum et Coperniceo, digressionibus, ut hæc una cum ijs, quæ nunc præmitto, quasi Prodromi loco uiam sternant, ad integrum illud Astronomicæ instaurationis, quod intendimus, Opus siue Theatrum; quod etiam, fauente Cœlestium Opifice, Cæsareæ Tuæ Maiestatis auspiciis, Orbi, adeoque toti Posteritati consecrare in animum induximus, ut præter ea, quæ nunc damus, quæque antea absoluimus, diuina illa Astronomia, multo exactior, locupletior et absolutior, quam unquam antea in communem totius Christianismi et Reipub. literariæ ubique gentium usum, sub Cæsareæ Tuæ Maiestatis nomine et patrocinio prodeat, promulgetur, uiuat et floreat. Quod quam honorificum, non saltem Cæsareæ Tuæ Maiestati (quatenus eius gloriæ per se ingenti quippiam accedere potest) sed etiam |toti Imperio, cui feliciter præest, |futurum sit; et quam grata mente ab omni posteritate excipiendum, eam non latere arbitror, maloque ab alijs, quam a me dici. Poterit uero in his uel sola, Amplissimæ et laudatissimæ memoriæ Regis Alphonsi, a quo originem ducis, recordatio atque exemplum, te mouere et admonere; qui ob illas, quas Regiâ suâ liberalitate construi fecit Tabulas, a se etiam denominatas, utut omnibus suis numeris non constantes, nec Cœlestibus apparentijs, quâ decuit amussi, correspondentes, perenne nomen et ipsi Cœlo, unde diductum, coæuum supra alia a se præclare gesta effulgens, magisque durabile consecutus est; ut de pluribus in Clarissima Tua Familia Imperatoribus, Regibus et Principibus, qui Astronomica in precio habuerunt, atque hinc gloriosam famam tam uiui quam apud posteros obtinuerunt, nihil nunc, breuitati studens, addam.
Sed desino Imperatoriam Tuam Maiestatem per se Mathematicis rebus impense et Clementissima uoluntate fauentem, earundemque laudabiliter peritum hisce commonefactionibus atque alloquijs ulterius interpellare. Deus Opt. Max. pulcherrimi huius Theatri Mundani Author, et Conseruator, Cæsaream Tuam Maiestatem, Reipub. bono, et liberalium artium, præsertim harum sublimium et reliquas longe præcellentium, commodo ac promotioni plurimos in Annos felici regimine et profperâ ualetudine gubernet, sustentet et conseruet. Wandesburgo ex Arce Ranzouianâ quæ est in limitibus Germaniæ et Cimbricæ Chersonnesi sub initia Anni 1598.