af Tycho Brahe (1588)   Redaktion: J.L.E. Dreyer (1927)  
næste

|IUDICIS est æqui verum rectumque tueri,
Non obstare bonis nilque iuvare malos.
Tu tamen impulsum (testis Deus) æqua movere
Negligis et nequam fersque fovesque malum.
Ast cito, crede mihi, vindex fandi atque nefandi
Efficiet, pœnas causa proterva luat.
Si sapis ergo, tuæ bene consule, Lago, saluti,
Et mihi si non vis parcere, parce tibi.
T. B.