Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
TYCHO BRAHE AD ANDREAM SEVERINI VELLEJUM. S.

LITERAS tuas plenas dulcissimis consolationibus, quæ me ob Patris charissimi ex hac vita discessum magnis doloribus consternatum, non parum refecerunt, accepi et legi, quas etsi optarem de alia materia scribi potuisse, tamen illa quia præter omnium spem contigerat, gratæ mihi admodum fuêre, et licet multæ sint consolationes Theologicæ ex divinis sacrarum literarum oraculis petitæ, et Philosophicæ ex sorte communi hominum et sublunarium rerum instabilitate et vicissitudine perpetua desumtæ, quibus mentem afflictam et mæstam erigo, tamen non possum non summam consolationem inde capere, quod Pater tam suaviter et pie ex hac miseranda mortalium miseria migravit in cœlestem et perpetuam patriam, vbi firmam mansionem et civitatem teste Paulo habemus, hîc autem omnes sumus exules. Vix enim satis scribi potest, quanta fiducia et quanta levitate diem obijt. Nam cum eodem die (qui erat 9. Maij) ante meridiem assumsisset corpus et sanguinem filii Dei in Pane et Vino juxta testamentum et institutionem Christi Salvatoris nostri et se Sacræ scripturæ dictis adversus mortis terrores et conscientiæ dolores magna cum fiducia munivisset, dormivit inde vsque in tempus meridianum vel paulo ultra, tunc demum experrectus indicia dedit iam instantis agonis, quare omnes consternati accurrimus, advocanturque verbi divini ministri, qui eum consolarentur, et tunc incepit quasi obdormiscere; apertis demum oculis cum videret nos mæstos et lacrymantes lectum circumstantes, quæsivit, an aliqua indicia in eo mortis viderentur, ajebat enim se non tantos dolores sentire, quin prius longe majores perpessus sit: quidam nostrum responderunt, illum esse admodum debilem, et nos timere, ne posset evadere; respondit: Igitur sinite me primum loqui cum vxore; qua adducta semimortua, habita ad eam gratiarum actione, quod tam bene et honeste secum in hac vita vixerit, ei valedixit, nobisque liberis et alijs amicis eius curam commendavit, postea rursus clausis parum oculis concionatoris consolationes auscultavit, qui cum multa prolixe diceret, ipse demum apertis oculis hæc verba protulit: Vnum adhuc loqui volo: Dicitne Dominus ipse: Nolo mortem peccatoris sed potius vt convertatur et vivat. Hoc fine clausit ipsemet oculos et tam suaviter expiravit, ut dubitaverint adstantes, an mortuus fuerit, solebat enim multo durius dormire quam tunc moriebatur, et in ipso agone nec corpus nec pedes nec brachia vel manus aut caput semel de loco movebat, sed ita placide et suaviter obdormiebat, quod ipsi concionatores testati fuerint, se nunquam placidiorem exitum ullius hominis vidisse. Hic igitur felix et bonus Patris obitus me plurimum in doloribus erigit et propterea etiam copiosius de eo scripsi, quod ipsa recordatio me quasi reficiat, et non dubito te haud illubenter et sine tædio hæc lecturum, iudico enim, nos hîc tum demum bene vixisse, cum bene morimur. Laboravit autem durissime, ut scis, morbo, quem illi Hyposarca existimaverunt esse, ego Hydropem ex pulmone, nam erat ei difficilis anhelitus, tussis gravissima, tumor varrusque pedis maximus usque ad illa in brachijs macilentus, et quasi in ijs absumebatur, ut vulgariter loquar. Postremo his omnibus malis supervenit febris tertiana acutissima, in cuius tertio paroxysmo extinguebatur die 9. huius mensis, ut dixi, inter primam et 2dam pomeridianam in ipso puncto plenilunij. Æternus Deus eius animæ sit (vt est) misericors et det nobis omnibus felicem et salutarem ex hac calamitosa vita discessum propter filium mediatorem, Amen. Charissime M. ANDREA, scribis, ut mittam tibi aquam quandam febribus curandis appropriatam, quam licet non habeam, nec scio te talem apud me vidisse, tamen non intermittam, quin vobis remedium non minus bonum quam certum et facile in tollendis febribus communicem, quod ab optimo amico Medico, qui hac ratione omnes febres excepta quartana sustulit, vix impetrare potui, licet ei quatuor secreta eius loco docueram. Id autem est tale: Accipe æquales partes ex his duabus herbis Centaurea et Carduobenedicta et decoque in aqua alterius harum stillatitia vel aqua Cichoreæ aut etiam communi, demum huic decocto adde pulveris aliquid de inferiori mandibula Lupi piscis, et da ante paroxysinum, nec revela omnibus hanc medicinam, licet admodum levem et facilem, in effectu tamen certum et mirabile. Curantur etiam multi portantes in collo vivam araneam magnam testæ nucis inclusam, donec moriatur, idque remedio magnetico, hoc etiam vti potes. Scio autem alia secreta et certa remedia in tollendis febribus cuiusque generis, sed ea potius præsens communicare volo, si opus erit, quam literis scribere. Bene vale. Cantilenas remitto, iam enim potius est tempus flendi quam canendi. Saluta M. JOH. THOMÆ meo nomine.

Tycho Brahe