TERNAS ab Excellentia T. literas, εύτυχέστατε Τυχών, mihi gratissimas et iucundissimas accepi, tum quod res patriæ et tuas secundas nunciabant, tum quod singulare mei studium, quo plurimum delector, præ se ferebant. Etsi enim Patris obitum natura moleste, eundem tamen moderate ferre Philosophia iubet, eoque magis, quod iam tui iuris factus, Aula Cyclopica tanquam Scylla et Charybdi evitata, tibi et Musis, ac potius Christo vivendi summam facultatem habes: qua cordato quidem homini quid queat esse optatius? In deliberatione tua de peregrinatione triplici, meum non est prudentiæ tuæ quicquam præscribere, et alia fortasse iuvenibus, alia senibus consilia sunt aptiora. Sed tamen si tuo essem loco, qui et opibus et dignitate præstes, et ætate sis integra, de coniugio cogitarem, et re familiari tutanda et propaganda ad posteros, nisi si forte certis de causis hoc consilium tibi displicet. Sit tibi Philosophia et divina Mathesis uxoris loco, donec ijs hanc adiungere lubuerit. Tibi quidem domi tuæ Hippocentauri isti negotijs multis a tuo animo alienis molestias facessunt, quas si sustinere non potes et semitam virtutis præcludere animadverteris, non inconsulte feceris, si loci mutatione tales enormitates devitaveris: Et si tunc omnino extra patriam evagari stat sententia, per Belgium et Gallias in Italiam transibis, eaque perlustrata, Augustam petes, nosque denuo invises rediturus in patriam. Rursus itaque tunc (nisi annus hic climactericus me sustulerit) consuetudine tua liberali et omnis eruditionis plena nostraque amicitia præsens denuo fruar, quibus plurimum dolui me destitutum post discessum hunc tuum, a quo gravia interea passus sum. 23. Novemb. superiore periculum magnum sustinui. Hoc autem anno 1O. Aprilis nescio quo malo infortunio cecidi graviter de gradibus sive scalis, quibus ascenditur ad Musæum meum, et deturbatus sum usque ad imum pavimentum in novis his ædibus, quas conduxi a D. AMBROSIO, quem nosti, eratque tantum præcipitium, ut cruento capite et dorso pene fracto ægre resurgens diu Chirurgi opera sim usus. Accesserunt et turbæ domesticæ perfidia quorundam, quos mihi amicos putavi, et sumtus reditibus majores, cum sordide potius quam splendide vivam, æs alienum inaudita apud nos annonæ charitate, mihi attulerunt.
Valetudo autem, ut fert ingravescens ætas, subinde ruit in deterius, in primis vero me excruciat Lithiasis et Chiragra, quæ vereor, ne mihi propediem scribendi facultatem sit ademtura. Nescio quæ directio in mea Genesi mihi tanta mala circa hæc tempora portendat. Forte Ascendens meum nunc venit ad corpus Martis in ♉ signo terrestri, prout tu eius locum correxisti, de quo mihi antea nescio quid mali ominatus es, postquam meam Genesin aliter verificasti, quam a CYPRIANO LEOVITIO factum est, et præteritos casus convenientius adaptasti, ubi etiam de futuris nonnulla mihi rectius prædixisti, et cuperem, ut et nunc eandem per otium inspicere velles et de pluribus præmonere. Suades, ut labores et molestias minuam, quod et amice et prudenter suades: idque mihi facere necesse est, præsertim a Typographicis ærumnis liberato. Otium vero hoc iucunde collocare mihi non licet, amicis, quorum consuetudine fruerer, destituto. Nullum enim habeo hîc, postquam tu nos reliquisti, cum quo suaviter converser atque tempus eruditis colloquijs fallam, hoc est, non invenio hominem doctum, ingeniosum, consultum, gravem pariter ac facetum, humanum et candidum, qualis tu nobis fuisti, ceteri omnes aut honores affectant, aut quæstui aut uxoribus, quin et omnibus hisce simul, aliisque huiuscemodi dant operam et ijs ferme solis vivunt. Oportet itaque sortem meam patienter ferre, donec ab hoc ergastulo liberer. Deus Opt. Max. Excell. Tuæ vitam diutinam et florentem conservet atque eandem pietate, sapientia, doctrina adaugeat, quæ, uti scis, vera bona sunt, superantia ea, quæ vulgus affectat. Indica nobis per otium, quid in Astronomicis nunc moliaris, et an hæc sublimia studia continuare animus sit; neque tamen dubito, te in ijs, quæ ad veram gloriam atque durabilem ducunt, constanter permansurum. Salutant te ambo fratres HAINZELIJ tui amantissimi plurimum et officiose.