Sequitur mea responsio, quæ carmine constat endecasyllabico instar prosæ consignato.
SERVUS noster, ut est domum reversus, asportavit epistolam remissam a te, chare PRATENSIS, qua relecta, dici vix ego credo posse, quanta nobis hinc animi fuit voluptas. Namque hæc abditiore visa vere est rerum cognitione plena, plusque antiquæ sophiæ tenere, quam nunc suetum est (proh dolor) in scholis doceri. Sed nemo tamen invidebit illis, spero, Barbariem merasque nugas, quas nunc dulcibus intulêre Musis. Namque hunc quis revocabit? quis reducet? Monstrabitne viam, suapte si quis mavult sponte via carere vera. Sed tu, docte PRATENSIS, nil moratus illos (ut facis) altiora scande, et Terræ simul et Poli supernos perlustrans aditus labore suavi, vulgo subtrahe te caduca temnens. Major gloria namque rebus altis debetur, nec habent pusilla laudem. Quid cessas? remoras habere nullas mens prognata polo potest, sed illa sublimis penetrat domos Deorum, libans Ambrosiam et suave nectar, quod dijs Jupiter ipse miscet, et dijs (si qui sunt) genitis simul ministrat etc. Sed cur digredior, mororve multis?
Imperterritus ille Danus ad me quamprimum fuerit reversus illinc, mox se conferat huc iubeto, huncque præsentem cupio videre præsens, et cognoscere num sit aptus ille nostris moribus, et quid ipse sese facturum statuat, velitne furnis inservire meis fovens labores Vulcani et studijs vacare nostris, mecumque perque aliquod manere tempus. Tum demum statuam, quid inde fiet.
illas me spoliasse sat revera Alnis quercubus et suis capillis. Verum quod spolia illa non fuêre ad vos hactenus, ut decet, relata, in causa est Dea quæ vocatur Alma, et frugum genetrix Ceres, quod illa cernens præ foribus suos labores instare, agricolas iuvare causam Nympharum vetuit, simul minata, se non propitiam futuram in illud tempus, quando solet venire messis, si Nymphas colerent diebus illis, quos sacros Cereri dedit vetustas. Coguntur miseri parere Divæ, quæ fructus tribuit Soli quotannis. Silvestres potius volunt vocare Nymphas, quam Cereris carere donis.
Ast quando fuerint peracta sacra, quæ nunc frugiferæ Deæ celebrant, Nymphas agricolæ iuvare debent, vel si forte alicui interesse sacris (ut sit) displicet, otiosus ille Nympharum spolijs onustus ad vos mittetur, faciam ut ferat ferenda. Sed nunc scribere plura vix vacabit. Ergo chare PRATENSIS, valeto. Et cum sis medicus, valere semper ut possis, facile est: saluta amicos. Fac me posse cucurbitas habere, quas vestrum figulum parare nobis (ut spero) impiger ANDREAS procurat. Dicas huic etiam precor salutem.
Responsio ad has interijt, verum quæ sequitur, est ad alias quasdam, quæ non sunt in promptu.