Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
HIERONYMUS WOLFIUS AD TYCHONEM BRAHE.
S. P. D.

PRÆRIPUISTI, TYCHO Nobilissime, tu meas mihi partes gratias agendi singulari humanitati tuæ, me senem, qui iam nihil sum, nisi telluris inutile et miserum pondus, amicum non aspernanti. Sed hic veræ doctrinæ fructus nimirum est: ut quo sis sublimior, eo summissius te geras. Ego certe tui doctissimi colloquij desiderio (in hac solitudine, quam valetudo mihi offert) sæpissime afficior. Et si quid absens, quod tibi gratum iucundumque esset, præstare possem, facerem profecto et fideliter et libenter. Sed perfidia Tabellarij fecit, ut et Bibliotheca D. AMBROSIJ nostri excideris et armillam SCHRECKENFUCHSIJ, amissa pecunia, non acceperis. Quibus de rebus et a MAIORE et Consule nostro certior utique fies: qui mihi mandavit, ut e SCHRECKENFUCHSIO cognoscerem, an eiusmodi armilla esset? et an et quanti vellet vendere? id quod ego prima occatione facturus sum. Raro est enim occasio hinc literas Friburgum mittendi. Unde prævideo, longiusculam esse moram intercessuram, antequam ista ad te perferantur. Sed ut quimus, quando, ut volumus, non licet.

Quæ de magnitudinibus stellarum respondes, grata sunt: nec ignoro, quosdam casum stellarum allegorice de præcipuorum doctorum lapsu interpretari. Sed magnitudo ista omnem humani animi cogitationem excedens, corporum cœlestium, me sæpe quasi attonitum facit et extra me ipsum cum summo stupore rapit cum axiomatibus religionis nostræ conferentem tam angustis et temporum et locorum finibus circumscriptæ, et vilissimos nos homunciones et fœdissima miserrimaque animalcula omni cœlorum ornatui non æquanti modo, sed infinito intervallo præferenti. Neque IULIANO CÆSARI scribunt quicquam fuisse visum absurdius, quam statuere Solis interitum et terrenorum corpusculorum resurrectionem. D. certe Petrus Epistolæ 2, cap. usi. diserte scribit: οἱ νῦν οὐρανοὶ και ἡ γῆ θεοῦ λόγῳ τεθησαυρισμένοι εἰσί, πυρὶ τηρούμενοι εἰς ἡμέραν κρίσεως καὶ ἀπωλειας τῶν ασεβῶν ανθρώπων. Nec dissimilia sunt apud EZECHIELEM, ESAIAM et alios prophetas: quæ non videntur posse ἀλληγορεῖσθαι. Philo autem in libello περὶ αφθαρσίας κόσμου tot tamque invictis rationibus mundi æternitatem probare mihi quidem videtur: ut nihil illis præter autoritatem sacrarum Literarum opponi possit. Quos tamen ut recte intelligamus, etiam atque etiam videndum est. Itaque tibi autor sum et loca illa diligenter expendendi, et cum eruditis non modo Philosophis, sed etiam Theologis conferendi, inprimisque cum D. HEMMINGIO, qui Philosophiam cum Theologia et eloquentiam cum utraque coniunxit. Oppugnant et Philosophastri nonnulli (in quibus THOMAS ERASTUS, Heidelbergensis Medicus, maxime triumphat) et Theologastri divinatricem Astrologiam ut et religioni adversantem et divinitus interdictam. Mihi vero videtur nihil Christianismum magis oppugnare, quam infinita cœlorum et altitudo et magnitudo. Quibus de rebus in Astrologia mentionem abs te fieri, ac potius accurate illas quæstiones tractari oportere censeo. Prædictionum fidem autem maxime labefactare videntur hæc, quæ tibi refutanda relinquo. Nam me et ingenium et doctrina in hoc genere destituit.

Nam quotus quisque stellæ alicuius altitudinem observat? Ptolemaicas autem ☌ et ☍ et HERMETIS trutinam magnorum errorum et absurditatum convincit ANTONIUS MONCULMIUS. Iam casus alios alij ad alios significatores referunt, et diversi eventus diversum Horoscopum in mea Genesi plurimis insignibus infortunijs, nonnullis etiam successibus nobilitata, ostendunt: Et in progressionibus vel adhibita vel omissa latitudo quantum discrimen facit? Quid vero de CAMERARIO dicas, viro eruditissimo, mihique, dum viveret, amicissimo, qui et de Horoscopo et de motu singulorum planetarum 27 partes detrahit? Ita mihi pro ♒ horoscopat ♑ : ♄ in ♏, ♃ in ♋, ☉, ☿ in ♌, ♀in ♍, ☾ in ♎ versatur. Ingens utique discrimen. Hæc et alia plura tuæ industriæ erit ita declarare, ut et rudiores (quo in numero et ego senex nomen meum profiteor) edoceantur, et impudentibus calumniatoribus ora obturentur. Philosophicum istud otium ita comparatum, ut fructus eius latissime pateant, et multorum ardua in speciem negotia longe superent ex animo tibi gratulor. Teque hortor (etsi minime quidem id opus est) ne vel ullo splendoris aulici fuco, vel ignobilis nobilitatis ludibrijs et ludicris exercitijs ab honestissimo isto instituto te unquam depelli patiaris. Macte tua virtute TYCHO: sic itur ad astra. Quod me tu ad æquani[mi]tatem adhortaris: agnosco benevolentiam erga me tuam, parebo fidelissimis tuis monitis quantum potero, etsi natura parum fortis. Equidem pro virili

Conor, sed cedit patientia victa dolori.
Verba levant animos, sed dolor aure caret
Expugnata malis sapientia nostra labascit
Dum gravis excruciat, dum diuturna lues.

Equidem legi et Theologorum et Philosophorum omnia solatia: eaque dum mihi bene est, æqui bonique facio: et animi perturbationes moderari, σὺν θεῷ δ' εἰπεῖν, possum mediocriter, sed dolores corporis non verbis, sed aut lapidibus et herbis, aut morte levantur. Nam naturæ necessitas æque mihi atque CARNEADI dolorem auget: neque me CLEANTHES in morbo vociferantem et eiulantem, magnificis suis versibus, quos citat EPICTETUS et eleganter vertit SENECA, quicquam iuvat:

Duc me parens celsique dominator poli,
Quocunque placuit. Nulla parendi mora est.
Assum impiger. Fac nolle? comitabor gemens,
Malasque patiar, quod pati licuit bono.
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.

Sed hæc hactenus; unum restat, ut gratias humanitati tuæ et Avun­ culi STENONIS BILDIJ liberalitati agam: qui MARCUM HARTLIEBIUM, discipulum meum, malis edoctum, quid sit parentum et præceptorum monita contemnere, benigne suscepistis. Spero vos beneficia bene posituros.

Novarum rerum nihil scribo, quia paucas scio, easque malas; sed quæ hic feruntur, e PETRO cognosces. Septentrionalia vobis notiora utique sunt: sed quæ hîc de Megalopyrgio, de Sueco, de Polonis, adeoque ipsa Saxonia nunciantur, parum spem bonam faciunt. AMURATHES SELYMI successor omnes fratres natu minores interfectos, cum patre sepeliendos curasse fertur, Cæsari octo annorum dedisse indueras, totam belli molem in Persas conversurus. Sed vereor, ne hæc beatorum somnia sint, et nos inopinantes a perfidissimo et potentissimo hoste opprimamur. Vale et ignosce, meque tui memoriam sacrosanctam conservaturum persuasum habeto, ὦ εὐτυχέστατε Τυχών, dum memor ipse mei, dum spiritus hos reget artus.

Consul armillas mittit, negatque tibi meas nugas fore usui: nec ijs onerandum esse Petrum, cum tu his longe meliora habeas instrumenta. Ego Astrolabium (nescius idem esse cum armilla) a SCHRECKENFUXIO mihi donatum, dono tibi mitto: una cum annulo Astronomico a IOACHIMO RINGELBERGIO quondam confecto; quæ si tibi (id quod vereor) usui futura non sunt, μνημόσυνον tamen WOLFIJ tui esse patieris. De ceteris plura scribent Cos. HAINZELIUS et M. MAIOR. Literas a SCHRECKENFUXIO ad me datas tibi mitto, imperitus æstimator huius machinæ. Iussi ipsum petere quid amplius exigat.

Iterum vale.
HIERON. WOLFIUS tuus.

S. P. Charissime WOLFI, literas 22. Februarii a te ad me scriptas una cum 16 Coronatis in auro 27. eiusdem accepi. Petis autem in illis, ut tibi instrumentum aliquod transmittam, quod quidem recusare nolebam, eo quod alias libenter tibi gratificer. Ad pretium porro splendidius quod attinet, te iudicem in hac re libenter patior. Quod propria manu non scribam, in causa est adversa valetudo, ut fortasse ex nuncio melius percipies, quam ut paucis scribi possit. Ceterum TYCHONIS BRAHE persona, quam literis tuis depingis, notissima mihi est. Ad erectionem porro huius sphæræ materialis quod attinet, opus erit solertia quadam, ne colores et numeri in ea defricentur. Si præterea quid desiderares, postes me certiorem reddere. Habebis enim semper a me responsum. Tabellarius iste occasionem rescribendi monstrabit.

Hisce bene vale.
T.
OSWALDUS SCHRECKENFUXIUS.