Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
NOBILITATE ET ERUDITIONE PRÆSTANTI IUVENI DOMINO TYCHONI BRAHE, AMICO SUO SINGULARI.
S. P. D.

SI vales, bene est, mi TYCHO, ego quidem Dei beneficio nunc recte valeo, et febre quartana tandem liberatus sum. Quæ de Instrumentis tuis Astronomicis scripsisti, libenter legi, et illud Armillarum Ptolemaicarum, quod solum te nunc desiderare intellexi, WOLFIJ nostri auxilio atque literis (certo nuncio ad SCHRECKENFUCHSIUM Friburgum cum munere pro ijs Armillis misso) facile a SCHRECKENFUCHSIO impetravimus. Quod quidem PETRUS Aurifaber cum supellectile sua hinc ad vos transportabit. Et licet COPERNICUS plenam et ornatam de compositione huius Organi descriptionem in secundo suo de Revolutionibus libro cap. 14 referat, tamen etiam IOHANNIS REGIOMONTANI de constructione et usu eius enarrationem adiungere Instrumento volui: quam ex REGIOMONTANI scriptis (Norimbergæ de quinque Instrumentis Astronomicis, Torquete, Astrolabio Armillari, Regula magna Ptolemaica, Baculo Astronomico et Quadrato geometrico cum IOHANNIS SCHŒNERI Carolostadij additionibus, anno MDXLIII editis) transcribi curavi, si forte eo libro careres, de quo tamen sane dubito. Tabellarius iste nequam, qui nummis, quos illi credidisti, absumptis profugit, nondum redijt, is vel vagus et exui a patria errabit, vel quod abstulit, restituet. MARCUS HARTLIEB, uxoris meæ ex sorore nepos, ante biennium Wittenbergam studiorum caussa a parentibus missus, annum forte ibi commoratus est. Priore semestri vel plus eo se, ut diligentem et liberum decet adolescentem, strenue gessit, et bonam in literis operam navare cœpit. Posteriore semestri minus sui officij satagebat, quod quidem simul atque parentes eius licet serius resciscerent, statim eum Wittenbergâ ad fratrem IOHANNEM, I. V. Doctorem, Consiliarium Electoris, Heydelbergam ut proficisceretur, avocarunt. Is in itinere cum in quendam hominem, ne quid scribam vehementius, non bonum incidisset, et in eo itinere aliquot septimanis, non sine magno studiorum suorum et pecuniæ dispendio, cunctaretur, tandem Heydelbergam ad fratrem cum comite venit, corporis se et valetudinis incommoda in via pertulisse fingens. Id quod socius eius apud fratrem etiam falso testatus: et MARCO fratri pecuniam in itinere erogasse affirmans, viginti Ioachimicos a D. Doctore IOHANNE MARCI fratre extorsit. MARCUS deinde cum a fratre de omnibus quæ hactenus egisset, admonitus et obiurgatus esset, inscio et invito fratre, sibique ipsi male conscius Heydelbergâ discedit. Quo posthac profectus sit, aut ubi hactenus se detinuerit, non sat scimus. Verum PETRUS Aurifaber, qui tuas mihi reddidit, aiebat eum Hafniæ apud te bonis conditionibus esse, et studijs incumbere. M. IOHANNES quoque MAIOR significabat, se literas a MARCO apud eundem PETRUM accepisse, quibus fere idem scribebat, et præterea culpam deprecabatur, atque rogabat, ut apud patrem de reconciliatione ageret. Sed iratus pater ægre adhuc reconciliabitur. Si veram pænitentiam egerit atque resipuerit, gratum mihi feceris, si mea caussa eum, quod sine molestia tua fieri velim, iuveris: sin aliquid posthac præter officium fecerit, et in priori sua negligentia perstiterit, quicquid in eum supplicii sumpseris, etiamsi eum egregie et male mulctaveris, et parentibus et nobis propinquis et cognatis suis rem gratam feceris. Mater eius, piæ memoriæ femina, præterito mense, 3 nimirum Nonas Februarii, vesperi hora 8 pie in Christo obdormivit: cum ante annos 48 Nonis eiusdem mensis in hunc mundum nasceretur. Illud te admonere volui: In compositione magnarum PTOLEMÆI Armillarum (quæ minutorum vel subtilioris distributionis capaces sunt) cum distantia Polorum (Æquinoctialis videlicet et Eclipticæ) pro ratione temporis mutetur, Axonia, quæ cum Delatore Zodiaci in Polis mundi convertuntur, ita in Delatore transijci posse, ut 24 minutorum spatio (quæ sunt, ut nosti, differentiæ maximæ et minimæ obliquitatis Signiferi) hinc inde pro mutatione Declinationis Solis maximæ, quocunque volueris moveri, et nihilominus intra tale spatium ubivis et quandocunque certo loco secundum diametrum cum Polo mundi connecti convertique queant. Præterea id quoque ad pleniorem huius Instrumenti perfectionem facere videtur (quo stellarum loca accuratius exquisitiusque et ad secunda, tertia, quarta etc. scrupula haberi atque capi possint) ut Geometrica illa et artificiosa plurimorum circulorum, intra se invicem ductorum, distributio in planis lateribus Armillarum atque earum maxillis (quod facile in tanta Armillarum latitudine fieri potest) debito modo notetur atque designetur. Sed quid ego noctuas Athenas, qui hæc ad te? Illud pene significare tibi prætermiseram. Quadrantem nostrum Giggingensem Nonis Decembris proximis, increbrescente vehementiore vento, lapsum corruisse, eiusque usum nobis nunc penitus ademptum esse. Iterum atque iterum vale. Clavem ad capsulam Armillarum hic una mitto. Frater meus et ANDREAS WELSERUS plurimam tibi salutem reddunt, atque tui memoriam cum honorifica de te mentione sæpenumero recordari solent.

Iterum vale, et me, quod facis, redamare ne desinas.
T. Paulus Haintzel.

Quae subiunguntur post scripta, erant manu fratris eius Iohannis Baptistæ Haintzelij, Septem viri Augustani, exarata.

Vir nobilissime, amice observande, intellige ex scriptis et lucubrationibus doctorum virorum regni vestri, Dominum PETRUM OXEUM summum esse Regni vestri Consiliarium ac curiæ magistrum. Is, cum fuerit olim Basileæ, sub SIMONE GRYNÆO, communi præceptore nostro, et convictor et condiscipulus meus, habueritque præceptorem D. D. CHRISTIERNUM MORSIANUM, virum doctum et bene de me meritum, perquam libenter scire velim, an ambo recte habeant et valeant. Quod, si amicitiæ nostræ, olim Basileæ inter nos contractæ, adhuc sunt memores, velis ambos data occasione meo nomine amanter et reverenter salutare, illisque mea officia et studia prompta et parata deferre. Te etiam et tuam salutem propitio humani generis Salvatori commendo, precans ex animo, ut quam diutissime salvus et incolumis Ecclesiæ et Reipublicæ servetis et conservetis.

Tui observantiss.
Iohannes Baptista Haintzelius.