RECEPI literas tuas, TYCHO optime, et pyxidem obsignatam cum pecunia, quam postera statim die Rostochium misi; qui tulit, chirographum quitantiarium referet: cui quoque negotium dedi de vase tuo huc perferendo. Ubi venerit, diligenter curabo. Quam vellem te apud nos hîc esse: desiderio enim tui tangimur non parvo. Avet animus cognoscere ex te, quid rei in mundo agatur, quem nuper aliqua ex parte perlustrasti. Sumus hîc extra cœli Solisque vias, scenam mundanæ fabulæ vix audimus quidem, tantum abest ut spectatores simus. Sed fuerit hoc fatum Aquiloni debitum. Tu nuper reversus a fœcundo illo Austro, postquam nobis cœli aperuisses penetralia, prius inaccessa ignotaque, moxque nobis inscijs et inopinantibus in Austrum dilapsum sub mediam brumam, totam deinde perlustrasti Teutoniam, atque Italiæ vicinas oras, cumque viris doctis atque ingentibus ingentes et doctos miscuisti sermones: quæ tua semper fuit voluptas. Sed vereor, ne hi una cum iucundo placidoque Austro te istuc alliciant, ut tacite eo mediteris iter. Sic enim Genius mihi in somnis dictavit, susurrans, te Basilæam præ alijs Germaniæ urbibus exoptare vicinam Italis atque Gallis, ubi magnus ille ERASMUS olim floruit, et multi etiamnum eximij viri clarent. At mallem te, modo amplus ille tuus sic restringi posset Genius, nobiscum in hac manere patria, et rigidos Boreæ flatus una persentiscere, ac quantum in te est emollire, fi non prorsus avertere: aut saltem ut huius intemperiei socium patientem in te habeamus. Sed si omnino nos relinquere stat sententia, uti etiam forte meretur hæc tuo Genio atque ingenio minus apta intemperataque aura, et importuna conversatio: da saltem adhuc insigne aliquod tuarum doctrinarum specimen: quale id fuit, cum te ultimo a nobis inexpectantibus subducens reliquisti. Fecisti autem hoc (quod laudo, bonique omnes prædicant) in Regis, qui sic expetebat, gratiam, quod nemo ex illustri nobilitate Danica ante te præstitit unquam, nec, uti existimo, quispiam in posterum facturus, adeo ut tute primus et postremus sis, qui hanc laudis adoream tibi vendicaris, quibus istæ, quas tui ordinis homines affectant, gloriolæ comparari nequeunt. Si itaque hoc meritum priori adjunxeris, ut antequam te carituri simus (vereor enim ne id fiat, licet tu propositum nos celes) nobis plura adhuc explanare non degravatus fueris, nos beatiores quam antea reddideris, tibique adhuc plus devinxeris. Et si id commodum tibi non fuerit, saltem de Hypothesibus PTOLEMÆI et COPERNICI nos summatim instrue, quænam harum verior sit, et utrum ulli earum acquiescendum, an vero potius Ptolemaica assumptio sit castiganda, prout a te factum est, et Copernicea ad stabilitatem Terræ convertenda, uti etiam insinuasti tuoque sic nobis præluxisti ingenio: aut si quid aliud in his secretioris cognitionis, quod nos fugiat, animo volvis, impertiaris quæso. Quin et hoc ex te scire aveo, idque ego solus, utpote qui in prælectione publica II libri PLINIJ de mundo circa hunc nodum resolvendum non parum hæserim: quomodo videlicet intelligendum sit, quod dictus autor in fine XVI cap. ea, quæ in Stationibus et Regressibus Planetarum videmus per inhibitionem et repercussionem radiorum Solarium fieri, ubi epicyclos omnes tollere videtur, ac si veteribus in usu non fuissent, mirabili sane invento, a se, uti tandem insinuare videtur, primum comperto, si modo res hæc ipsi cœlo congrua sit, et suis numeris constare possit, quod tibi per otium dispiciendum relinquo. Locus, quem indicavi, te de pluribus admonebit. Haberem et plura eius generis, de quibus avide tecum conferre cuperem, et nisi hyems et invalitudo ob continuas in pulmonem defluxiones mihi obstaret, ad vos in Scaniam transirem, atque ibi tecum, quæ nostra est voluptas, aliquandiu suaviter philosopharer. Sed, o spes hominum fluxæ et irritæ. Cogimur sæpe esse ubi nolumus, et rapimur eo, quo non ire deliberavimus. Verum optime mi TYCHO, amplius detinere te nolo. Tu fac nos hîc Haffniæ brevi tua præsentia exhilares, atque ingeniorum nostrorum radios, iam lumen remittentes, et in crepusculum tendentes vespertinum, illustres ac vegetiores reddas, animisque nostris sacer, uti soles, illabaris.