LITERIS tuis, nobilissime, amantissime Domine TYCHO, nihil mihi fuit charius. Ioachimicos accepi a D. LEVINO. Chirographum adhuc apud me delitescit sine fraude et dolo. OMELIJ de Horologijs sciotericis partem, quam commodato ceperam, remisi, feceris mihi rem pergratam, si reliquam partem mittas. Detinueram apud me propositiones aliquot Græce conscriptas, has, ne quicquam desideres, remitto. Quod vero scribis te in observationes cœlestium motuum sedulo incubiturum, non possum non probare, cum animum sis consecutus ad ea studia sua sponte inflammatum, et qui laboribus non deterrentur, quique in rebus præclaris et a communi ingeniorum captu semotis laudabile iudicat studium suum posuisse. Utinam ipsum cœlum non plane oppugnet tuos labores, aptius ad p[rui]narum, imbrium, nivium, grandium, Septentrionis, Cori Boreæque flatium, et aliarum, quæ in sublimi fiunt, impressionum considerationem. Vulcano accommodata magis sedes, cui materiam copiosam suppeditat, in qua se exerceat. His lapis ille multis decantatus plerisque omnibus frustra quæsitus investigandus potius, quam in cœlo, quod raro in oculos incurrit, siderum motus perscrutandi. Nos hîc te expectamus, nec sine libris aliquot non passim obvijs. Si quos habeas IORDANI aut REGIOMONTANI nondum editos, Norimbergæ a te emptos unâ tecum afferas. Quod si COPERNICUM WOLPHGANG piæ memoriæ, nactus es, hic sit tantum itineris comes. Ita enim iudico, Regem in Germaniam iter instituentem comitaberis, cuius beneficio, quod felix et faustum sit, intelligo, te Dominum Insulæ factum, e qua quaquaversum, montibus non objectis, cœlum prospicere liceat: Macte animo, quo tua te virtus vocat. Nos curta supellex et res angusta domi hactenus humi depressos detinuit, brevi forte emersuros. Cum apud nos esses, petij, ut quæ in morbo caduco tibi essent nota, de usu medicamentorum ad affectum facientium, communicares, id hunc ob repentinum discessum minime licuit. Hoc si nunc feceris, plurimum me tibi devinxeris. Cum autem ad tres fere differentias possit deduci, quando scilicet ipsum cerebrum primario laborat, aut aliquod viscus, ut uterus, ventriculus, lien, et si quod sit aliud, aut e partibus remotioribus, ut manibus pedibusve, aura quædam caput petit. Peterem in singulis propriam rationem, si quæ sit, aut universalem omnibus, si unus est in omnibus curandi modus. Aut quid omnibus commune, quid singulis peculiare. Non dubito pro animi tui candore et amore mutuo, candide omnia communicaturum.