Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM BRAHE.
S. P.

PRODIJT catalogus librorum Francfurti ad Mœnum venalium, inter ceteros hunc invenio: Observatio et demonstratio Cometæ ætherei, qui anno 1577 et 1578 constitutus in sphæra ♀ apparuit, autore M. MICHAËLE MÆSTLINO, Tubingæ apud GEORGIUM GROPENBACHIUM. Hunc nondum videre contigit, quod si ad manus meas pervenerit, curabo, ut ad te mittatur, vel eo potissimum nomine, ut si forte eam methodum, easque rationes et observandi et demonstrandi sequeretur, quas tu approbas, ut tibi constet, in quibus, et quantum eis tribuendum iudices et in quibus dissentias. Porro cum multi in eodem genere laborârint, ut hinc inde edita scripta testantur, sumeret sibi forte quis laborem aliorum sententiam refellendi, id quod mihi minime probatur, cum rei propositæ vera demonstratione ex Geometricis fundamentis eruta, et observationum certitudinis confirmatione, abunde secus sentientes confutentur. Tu interim in tuis observationibus elabora et profer in lucem, quod pluteum cædat et demorsos sapiat ungues.

Nostras observationes non mitto. Cum enim eas ad Geometriam, tanquam ad Lydium lapidem revocarem, et animadverterem, aliquid in ijs desiderari, abieci aliquo, ut ipse nesciam ubi lateant. Hoc tamen satis recordor me nullam sensibilem parallaxin hinc colligere potuisse, sed calculum potius in contrarium abijsse, id, quod miratus sum, reluctante nostro ARISTOTELE.

Tu interim bene vale, et me mutuo ama.