NIHIL sane opus erat, amantissime mi TYCHO, tam accurata apud me de intermissione literarum excusatione uti, cum tu me eiusdem negligentiæ accusare possis. Verum cum nec ipse tu, quanta ex Latini sermonis paupertate laborem, ignores, et egomet mihi plane sim conscius, quanta difficultate, præsertim ad homines doctos, tuique similes scribam, ne mirere, si vel rariores, vel breviores, quam expectas a me, tibi reddantur. Nisi enim habeam, quod vel te scire tua vel utriusque nostrum intersit, nihil est, quod a me expectes. Illud saltem cave, ne propterea quicquam de meo erga te amore detractum suspicere. De me, mearumque rerum statu scias, me, Dei omnipotentis beneficio, cum tota familia recte valere, filioque (ab hinc anno secundo, nimirum 1577, mense Septembri die 14, hora forte 7 3/4 post meridiem) auctum esse; reliqua veteri adhuc loco sita sunt, nisi quod præterito anno filiam meam ELIZABETHAM, maiorem natu, cum iuvene huius urbis (cui nomen est MELCHIORI IENISCH) despondi, quorum nuptiæ die 13. mensis Octobris, quod felix faustumque sit, celebratæ sunt, cum tuæ mihi plenæ humanitatis literæ iam ante mensem essent redditæ, quibus ego quod in hunc usque diem non respondi, non mea, sed eius, qui tuas mihi reddidit, culpa factum est. Is namque me inscio hinc discessit, et sine meis literis, secus quam promiserat, ad vos redijt, cuius rei optimus mihi testis esse potest LAURENTIUS, hospes tuus.
Observationes Cometæ, quas a me petis, ego sane nullas feci, cum nulla idonea ad observandum instrumenta nunc habeam. Aliorum vero observationes et scripta, quæ passim in Germania et alibi de hoc Cometa publicata sunt et ad nos pervenerunt, tibique transmitti expetis (quorum certe magnus est numerus) eorum ego tibi aliquot unâ mitto. Sed mehercule non magnopere lectione, et quæ tanto itineris spatio perferantur, digna sunt, exceptis observationibus M. MICHÆLIS MÆSTLINI, CORNELIJ GEMMÆ Louaniensis, et ELISÆI RŒSLINI, qui eundem Cometam (quemadmodum etiam tu existimas) non in Elementari, sed in Ætherea mundi regione situm atque generatum esse, certis demonstrationibus testantur, eiusque verum locum, motum, magnitudinem, apparitionem et exstinctionem commonstrare videntur. Sed THADÆI HAGECIJ eiusdem Cometæ descriptio, et Landgravij diligens observatio, modo rite in calculum adhibita sit, longe diversum ab illorum et tua opinione et sententia statuunt atque sentiunt. MICHÆLIS MÆSTLINI Epistolas ad Dn. HIERONYMUM WOLFIUM scriptas, et ex his excerpta, item Landgravij observationem, si modo genuina est, hîc unâ mitto. His doctissime, humanissimeque mi TYCHO, valeas, et me, sive loquentem tecum per literas, sive etiam tacentem, manere tamen semper in eodem amore et benevolentia erga te tibi plane persuasum habeas. IOHANNES BAPTISTA, frater meus, salutem tibi plurimam hîc referri voluit.
Has saltem optimæ recordationis viri Pauli Haintzelij, Consulis Augustani, Astronomicarum rerum amantissimi, in cuius etiam horto Quadrantem illum maximum, cuius alias in meis scriptis fit mentio, extruximus, ternas saltem apponere licuit literas, licet plures ad me dederit, quæ perierunt, uti etiam nullum responsum inter chartas meas reperio eorum, quæ ad ipsum scripsi.