CLARISSIME et charissime D. D. THADDÆE. Binas a te recepi literas, ex quo Ratisbonæ simul fuimus, et quamdiu licuit, illic familiaritatem contraximus. Quod autem prioribus nihil interea a me responsum sit, scias propterea minime factum esse, quod amicitiæ nostræ immemor essem, et tui ob locorum et temporis intervalla oblitus. Nam nulla Horizontis vel locorum quantumvis magna intercapedo, vel temporis diuturnitas tui memoriam et amorem mihi adimet, sed inopia tabellariorum et commoditatum ad te ferendi meas literas effecit, ut hactenus nihil rescripserim, donec nunc tandem PAULUS WITTICHIUS alteras a te mihi attulerit, in quibus eum mihi multis commendas, iuvenem sane qui in Mathematicis exercitijs adeo sedulam hactenus operam navavit, ut non saltem dignus sit, qui ab omnibus bonis et doctis commendetur et ametur, sed etiam, qui ipsa commendatione maior sit. Fuit is mecum aliquandiu hîc in mea Astronomica Insula, et in triangulorum compendijs plura quam antea, communicatâ operâ, extricabimus. Nam et ego talibus insudavi atque in posterum ulterius, volente Numine, insudabo, quo hæc ratio, quæ per προσθαφαίρεσιν procedit absque tædiosa multiplicatione et divisione, plenius excolatur et locupletetur, in quibus tamen ille necdum satis est versatus, sed assuescet successive. Visus est enim is, quod et sponte fatetur, saltem initia quædam hîc iecisse admonitus ijs verbis, quæ se a me audivisse, dum semel Wittebergam ipso illic studente transirem et me horum studiorum causa convenisset, licet ego eorum recordari non potuerim. Verum is nunc ne aliquid damni in re familiari capiat, patriam et suos revisere constituit, brevi huc ad me, veluti sponte dixit, reversurus, ut simul observationes instrumentis meis, quæ varia et insigni magnitudine atque diligenti elaboratione nec parvis sumtibus et laboribus adorno, iucunde et utiliter exerceamus. Exstruo etiam insignem domum, quæ instrumentorum varij generis commodam dispositionem admittet, unâ cum laboratorio peculiari pro chymicis exercitijs, præsertim quantum ad Medicinam Spagiricam spectat, continuandis. Perduxi autem non sine magno sumtu et constanti labore, multis exantlatis molestijs et difficultatibus, eo usque opus totum, ut Deo feliciter auspicante futura proxime septimana sim migraturus in novas illas Ædes Uraniæ perpetuo, modo astra Borealia sic tulerint, dicatas, et illic nactus maiorem commoditatem tranquillitatemque, Deo volente, per otium hybernum observationes et demonstrationes nostras, quas habui varias et certas tam in ultimo maiori Cometa quam hoc minori, qui nunc conspicitur, absolvam, easque tibi et alijs eruditis communicabo; ubi inter alia certo ex diversis observationibus et rationibus demonstraturus sum, neutrum horum Cometarum exstitisse in Elementari regione, sed longe super Lunam in ipso æthere sedes et motum suum obtinuisse. Nam prior etiam Horizonti vicinissimus nunquam admisit parallaxin maiorem tertia parte unius gradus, sed semper minorem, uti multis rationibus infallibiliter demonstraturus sum. Huius, qui nunc durat, Cometæ parallaxes adeo sunt exiguæ, ut sint insensibiles pene, ut plane non dubitem eum esse æthereum. Tuæ observationes in ultimo Cometa ob instrumentorum penuriam non fuerunt exactæ neque intervallo 18 minutorum temporis per REGIOMONTANI rationem parallaxes ita variabantur, ut discerni et indagari poterant, etiamsi cætera, quæ ad observationem requirebantur, quæ sane non levia erant nec facile dabilia, recte se habuerunt. Neque Cometa unquam cum Aquila visus est culminare, nec si factum esset, parallaxis inde dari potuit, ut in Dialexi tua præ occupationibus minus considerate docuisti et in illo libro de Cometa exercuisti. Distantiæ vero a stellis diversis horis factæ et insensibiliter mutatæ, ut ipsemet asseris, convincunt minime tantam fuisse parallaxin, quantam asseris, imo ne sensibilem quidem; sed de his alibi latius. SCULTETI demonstrationes falsis nituntur fundamentis et erroneis observationibus, ut ipse WITTICHIUS, a quo eas desumsit, nunc fatetur; ideo nihil probat, quod eandem fere tecum posuerit parallaxin. Sed brevi, Deo volente, habebis meas observationes et demonstrationes in utroque Cometa a rei veritate, quatenus in sensus cadit, non aberrantes. Addam etiam instrumentorum meorum formam et constructionem et Solaris cursus exquisitam restitutionem, quam præcedentibus annis inquisivi, adeo ut cum observationibus indies conveniat, veluti WITTICHIUS mecum sæpe expertus est, a quibus calculus tam ALPHONSI quam COPERNICI nonnunquam semisse unius gradus, interdum paulo plus, aberrat. Longe enim alius est motus centri eccentrici Solis in suo circello, quam antecessores nostri deprehenderunt, vel ipse etiam COPERNICUS constituit, adeo ut eccentricitas Solis nunc sit 2p 5m scrupulis tredecim maior opinione COPERNICI. Apogæum vero Solis iuxta 5p ♑ hæret longe anterius quam habent COPERNICI Hypotheses. Aliter enim apparentiæ Solares non respondent, ut ex multis observationibus demonstravi, et brevi, Deo volente, communicabo eruditis. Deprehendi etiam celeriorem longe nunc esse motum octavæ sphæræ, quam COPERNICUS constituit, adeo quod æquinoctia ferme quarta parte unius gradus celerius anticipârit, quod per Spicam facta observatione eadem via qua COPERNICUS multoties observavi et demonstravi. Sed de his et alijs data maiori commoditate et otio ad te latius perscribam.
Nunc unum addam, quod tua interesse et in tuum commodum ac rei familiaris incrementum spectare confido. Rettulit mihi PAULUS noster, quomodo a Machiavellicis istis invidis et osoribus stipendio in aula Cæsaris privatus sis, neque interea certam et commodam vivendi rationem denuo assecutus es. Suaserim itaque, ut si res tuæ ita ferant, huc in Daniam ad nos conferas, visurus quales hîc commodidates adipisci queas; certo enim tibi polliceor me effecturum apud Regiam Maiestatem, et apud primarios Regni nostri nobiles, ut si hîc Medicinam exercere velis, liberale et sufficiens salarium a Rege et a cetera nobilitate pro opera medica amplam remunerationem obtineas, et in honore et existimatione, uti par est, apud nostrates magno cum rei familiaris emolumento degas, modo hisce meis consilijs morem gesseris, qua in re, si ipsemet tam cito venire nequeas, mihi tuam voluntatem significes rogo; ego interea procurabo ut omnia, quæ in tuum commodum spectare possint, apud nos copiosius et melius adipiscaris, quam in patria tua vel usquam alibi in reliqua Germania hactenus contigerunt. Tute igitur quid faciendum tibi sit, tecum delibera, et mihi, ut dixi, mature significa. De meis pollicitationibus non est quod quicquam dubites; efficiam enim ut experiaris in ipso effectu maiora his et omnia tibi Deo felicitante ex voto cessura. Deus Optimus Maximus te conservet, et in omni bono et utili proposito consilio et auxilio sit.