Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
CLARISSIMO ORNATISSIMOQUE VIRO, MAGISTRO BARTHOLOMÆO SCULTETO, GORLICENSI, MATHEMATICO EXIMIO, AMICO VETERI PLURIMUM COLENDO.
S.

GRATUM mihi fuit, charissime SCULTETE, vir doctissime, quod nostri, et veteris amicitiæ, Lipsiæ olim inter nos initæ, memoriam conserves. Id enim ex libellis, mihi a te dono missis (qui pergrati erunt) liquido perspexi. Pro qua tua benevolentia gratias tibi habeo maximas; daboque operam, ut intelligas, me tui etiam memoriam, quamvis multorum annorum locorumque intervallo disiuncti simus, ex animo minime obliterasse. Legi, et diligenter perspexi scriptum tuum de Cometa anni 77. magna diligentia a te elaboratum; sed ut ingenue et amice de ijs, quæ sentio, te moneam, videris partim impossibilibus, partim datis minus exquisite observatis parallaxeos mensuram superstruere. Nam neque Calendis Ianuarij Cometa cum illis duabus stellis, quas assumis, supra Horizontem in eodem circulo Verticali esse poterat, neque stellarum intercapedo rite sumpta est, cum sit illa re vera plus ¾ unius gradus minor tua assignatione; ut de altitudinibus nihil dicam. Nec enim fieri poterat, ut spacio 12 minutorum temporis mutaretur parallaxis uno gradu 7 minutis, etiamsi adhuc longe propior Terræ statueretur Cometa; et ipsemet vides, ex tota inductione absurdum sequi. Nam quod capite octavo longitudinem Cometæ 4 gradibus cum ½ fere discrepantem a priore positione calculus admittat, per angulorum angustiam minime excusare poterat. Sed existimo te destitutum exquisitis instrumentis et medijs, quibus observationes perficeres; alias demonstrationem tam accuratam et ingeniosam firmiori fundamento superstruxisses, reique veritatem propius attigisses. Ego sane varijs et exquisitis instrumentis, quæ in promptu habeo, e solido metallo, tanta magnitudine ad amussim elaborata, ut singulorum minutorum sint capacia, eius Cometæ apparentias observavi, et parallaxes multis modis geometrice demonstratas in numeros redegi. At nusquam invenire potui, Cometam illum parallaxin admittere tantam, quæ unius gradus partem tertiam attingeret, ut suo loco sufficienter demonstrabimus. Ultimo vero Cometæ apparentiæ die, eodem usus observationis et demonstrationum adminiculo, sensibilem esse parallaxin certissimis rationibus deprehendi. Hinc omnibus huius rei amatoribus quam primum per otium licuerit, copiosiorem et sufficientem descriptionem, certis observationibus et demonstrationibus innixam, Deo volente proponam. Instrumenta, quibus in observationibus cœlestibus utor, sunt eiusmodi, ut nihil in his, quod ad perfectionem faciat, desiderare possis. Quadrantes e solido metallo fabricatos, Azimutha scrupulose unâ indicantes, tantæ magnitudinis habeo, ut singula minuta, quædam etiam cuiuslibet minuti quartam partem discernant. Armillas HYPARCHI et PTOLOMÆI metallicas, singulorum minutorum capaces, quæ novis quibusdam compendijs ad amussim elaboratæ sunt, habeo. Sextantem Astronomicum, pro capiendis stellarum distantijs, exquisitius et facilius quam per Radium, quo unâ tamen utor, mira tractandi commoditate pridem parari feci. Globum apprime rotundum, sex pedes in diametro exuperantem, construi curavi, qui singulorum pene minutorum capax, stellarum loca, e cœlo per veras distantias desumpta, continebit, et in numeros facili compendio resolvet. Torquetum Armillare magnum e metallo solido, tum etiam regulas HYPARCHI, Azimutha unâ cum altitudinibus monstrantes, longitudine sufficienti nunc confici curo, pluraque alia, Astronomicis exercitijs inservientia, organa, magna et exquisita, partim perfecta habeo, partim indies perfici elaboro. Ædificium etiam, quod Uraniæ nomine insignivi, in medio huius Insulæ his Astronomiæ exercitijs et Spagyricis laboribus apprime opportunum, nec minus secundum architectonicæ artis decoram symmetriam extructum, magno sumptu nunc tandem absolvi. Impendi autem tum in hoc, tum in instrumentorum constructionem, intra quinquennium proxime elapsum, plus * ib millibus Ioachimicorum. Serio enim, et pro rei dignitate Astronomica hîc tractanda, commoditatesque aptas iudicavi constituendas, minime ignorans, non esse cuiusque, sumtus tanto negotio rite instruendo sustinere, et eos, qui possint, id in alijs rebus ludicris potius præstare, quam ut tantæ scientiæ facultates impendant. Quam cupide optarem, ut hic mihi simul adesses! Videres sane ea, quæ te non mediocriter oblectarent. Sed quia id fieri vix potest (uxorem enim, uti audio, duxisti) et Reipublicæ insuper das operam, effice, ut per literas saltem crebrius confabulemur. Invenies me in conservanda vel per has amicitia minime negligentem. Mitto tibi fasciculum literarum, et te obnixe rogatum volo, ut per certum hominem ad Dominum D. THADEUM HAGECIUM Pragam illas transferri procurare velis. Dedi PAULO WITICHIO a nobis discedenti quasdam ipsi etiam mittendas, quas tamen minus fideliter procuravit, et multis alijs minus sincere mecum egisse (cum tamen benevole fuerit exceptus) deprehendi. Cum enim mea, quæ nancisci poterat, clam abstulisset, observandique sidera nostris instrumentis compendia et rationes perspexisset (quibus tamen tractandis minime idoneus erat, nam ne unam quidem observationem aut Cometæ aut alicuius stellæ, vel Radio saltem capere illi possibile erat, nedum ut Cometæ parallaxes deprehenderet, prout DUDITIO frustra persuasit) tandem sub prætextu, quod avunculus eius mortuus esset, hæreditatem sibi deberi professus, hinc domum reversus est, et, quo mirabar maxime, finxit se intra paucas hebdomadas reversurum, cum tamen ego eius opera minime indigerem, eoque potius carerem, quam ut multo labore mihi comparata clam a me subduceret, sibique alibi arrogaret, quod, uti in Cometa fecit, sic etiam in Solaris cursus restitutione, et octavæ Sphæræ emendatione, quam a nobis nactus est, facturum non dubito. Sed reddidit is me prudentiorem, effecitque, ne cuivis posthac mea committam. At, quia Solaris cursus a nobis restituti mentio facta est, mitto tibi anni proxime futuri Ephemerim Solarem, ex nostra motuum ratione, quam annis aliquot præteritis, præsertim 78, de cœlo instrumentis et Geometricis demonstrationibus in numeros redegi. Hanc si cum ipso cœlo, beneficio alicuius instrumenti, contuleris, invenies eam motui Solis, quantum sensus discernere possunt, apprime congruere, a quo tamen uterque calculus Astronomicus hactenus usurpatus longe interdum aberrat, ecclipsibus etiam id ipsum non obscure ostendentibus. Tu itaque per instrumenta nostros motus examina, ita tamen, ut Poli altitudo in ipso scrupulo nota sit, et parallaxeos Solaris habeatur ratio, instrumentique tanta fuerit magnitudo, ut singula minuta commode discernat. Sed, ne videar epistolæ metas transcendere, tecum amplius colloqui ipsa charta nos prohibet. Tuum erit per occasionem mihi rescribere. Si quæ præterea fuerint edita, quæ a me expeti posse iudicaveris, ut DUDITIJ de Cometis et Astrologia libellum, et si quæ sunt alia huiusmodi, peto ut ea ad me transmittere velis. Ego, ubi per otium (ut spero) hybernum, mea, quæ proposui de Cometis, absolvero, tecum ea, et si quæ habuero alia, tibi grata, lubens communicabo, daboque operam, ut me perpetuo tui memorem experiaris.

Vale, mi SCULTETE, et mei memoriam, uti facis, conserva.
TYCHO BRAHE, Danus.