Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
CLARISSIMO D. D. HENRICO BRUCÆO.
S. P.

EX literis tuis nuper ad me datis, charissime D. D. HENRICO BRUCÆE, intellexi te recte valere, id quod pergratum cognitu fuit. Quod vero studia Mathematica paulatim negligas, non probo. Nec enim tanta tibi est ætas, ut ea iucundissimam horum tractationem avertere possit, sed quæstuosior est vestra Medicina iuxta vetus dictum: Dat GALENUS opes etc. Et plerumque mortales quo plus senescunt, eo redduntur avariores, ac terrestribus plus proni inhiant, cœlestibus posthabitis. Quod tamen nonnihil ad neglecta hæc studia redire, et PROCLI Hypotheses explicare decreveris, laudo plurimum, velimque mihi exemplar Hypothesium illarum PROCLI mittas. Nondum enim Latinum habere potui, quamvis satis mihi constet, eas, siquidem Ptolemaicis nituntur fundamentis, cœlo minime esse ad amussim consonas. Nos enim aliquot annorum præcedentium exquisitissimis in motu Solis observationibus deprehendimus, nec Ptolemaicam, nec Copernianam Hypothesin ipsius apparentijs satisfacere, longeque aliam esse Apogei et Eccentricitatis rationem, quam uterque horum artificum præsupposuit: ut brevi, Deo volente, ex quamplurimis ijsdemque minime fallacibus observationibus Astronomiæ cultoribus palam reddemus. Motus enim Solis adeo exacte nobis constat, ut singulis diebus cum serenitas observationem ratam largitur, nostræ calculationi ex proprijs Tabulis in ipso scrupulo ad amussim correspondeat, differenti tam Alphonsina quam Coperniana ratione sæpenumero quamplurimum, adeo ut hoc anno, Sole æquinoctium vernum ingrediente, defecerit in ipsius motu COPERNICI ratio semisse partis, abundaverit vero Alphonsinorum ratio partis quadrante. Paulo enim propiores nunc sunt Alphonsini vero, quam ipse COPERNICUS, quantum ad Solis motum attinet, quamvis ambo intolerabiliter devient. In motu vero Lunæ verior est exactiorque Hypothesis COPERNICI. Idque tum crebræ observationes Lunaris cursus circa 90 gradum ab ortu, tum parallaxes ipsius diligentius a nobis examinatæ nos sæpenumero docuerunt; utut et hæ non parum devient. Desideratur enim aliquid in medijs motibus. Et proportio semidiametrorum Epicycli utriusque ad semidiametrum Concentrici paulo aliter limitanda venit, et forte alia adhuc minus perspecta inæqualitas. COPERNICUS enim rudiori Minerva suas observationes perfecit destitutus magnis, exquisiteque e solido metallo elaboratis instrumentis, qualia nos quamplurima, tum varietate struehiræ, tum magnitudinis et elaborationis affabre et perfecte, ingenti sumtu, industriaque assidua parata habemus, adeo ut neminem etiam priscorum Mathematicorum, utut regijs sumtibus adiutorum (quatenus ex scriptis eorum colligere est) unquam ad cœlestes motus perscrutandos tanta magnitudine diligentiaque elaborata organa in usu habuisse, si hæc aspiceres, facile nobis concederes. Neoterici vero nec nostra nec superiori ætate necessariam in his elaborandis constructionis formam diligentiamque adhibuerunt, ut ob id mirum non sit, paulatim collabascere Astrorum scientiam, adeo ut ipsius motus nondum exacto constet, nec anni quantitas rata sit, ut nihil nunc dicam de ceteris. Verum in his omnibus alio tempore, Deo volente, tibi alijsque Eruditis nostras observationes et his innixas demonstrationes communicabo, instrumentorumque, quibus in motu cœlestium corporum ad amussim perscrutando utor, structuram exactamque elaborationem indicabo, ut constare possit, observationes a nobis habitas, quibus fundantur demonstrationes, exactas esse, nullique fallaciæ obnoxias. Nec enim unico, sed pluribus instrumentis, ijsdemque diversimode fabrefactis eandem veritatis metam attingere solemus, modo observationi fides rata habebitur. Si tibi commodum esset hac æstate nos invisere, forte hîc ea videres, quæ frustra remotius quæreres, nec te pœniteret eius itineris, pergratumque mihi advenires hospes, omni officiorum genere excipiendus; tunc coram de quamplurimis colloqui conferreque possemus, afpiceresque ea præsens, quæ calamus chartaque non capiunt. Petis, ut Instrumentum aliquod Hypothesium Copernicearum tibi mittam, quale olim apud SCHRECKENFUXIUM vidi, id quod lubens facerem, si tale paratum haberem, neque enim unquam animum adieci ad eiusmodi organa conficienda, quæ saltem inventa aliorum explicarent, cum ex nuda delineatione ea facile percipi possint, et adhuc sub iudice lis est, an res ita se habeat, nec ne. Quapropter omnem potius operam impendi in extruendis organis, quibus motus cœlestes exacte constarent, ut antecessorum inventa per hæc in trutinam vocari possint et ad veritatis metas examinari. Quorsum enim opus erat in nondum satis perspecta re illustranda aliquid laboris et temporis impendere, cum præsertim hæc alias leviori negotio facile intelligi possit? Vidi equidem apud SCHRECKENFUXIUM parvulam machinam, qua se Hypotheses COPERNICI effinxisse existimabat. Sed dum rem postea penitius perpenderem, deprehendi, eam structuram minime menti COPERNICI sufficere. Putabat enim is eadem machina, prout inveheretur diversimode, tam Ptolemaicas quam Copernianas Hypotheses exprimi posse, id quod plane est impossibile. Nec facile dabitur, omnes motus Copernianæ inventionis unica machina mechanice exprimere, quæ sibi ipsi omnibus in partibus correspondeat, præsertim ob incomparabilem Octavæ Sphæræ ad orbem Terræ distantiam, utquamvis longe cincinnior sit, paucioribusque indigeat circulis COPERNICI speculatio circa mundi symmetriam quam Ptolemaica. Et per triplicem illum motum unius Terræ plurima in cœlo apparentia concinne salvari possunt, quibus plurimi alias excogitati orbes, circulique vix sufficerent, dummodo res se re vera ita haberet, et tales ipsi Terræ congruerent revolutiones, quod nos in duobus motibus, quos huic attribuit COPERNICUS, diversimode se habere, exquisitis observationibus deprehendimus. Motum enim annuum in circulo magno circa Solem Terræ nequaquam adesse, expertus sum in fine anni elapsi 82 et principio 83 ex parallaxibus Martis tum temporis acronychij, et ob id Terræ in minori distantia vicini, quam Sol a Terra removetur, idque iuxta COPERNICI placita ad 1/3 quasi partem, unde maiores parallaxes, quam Sol ipse inducere debuisset, cum tamen longe minores fuisse, creberrimis exquisitissimisque et sibi invicem correspondentibus observationibus eas deprehendimus; ut ob id tota Martis sphæra ulterius removeatur a nobis, quam ipse Sol. Quapropter tollitur illa Hypothesis in totum, qua COPERNICUS Solis motum et Epicyclos omnes reliquorum Planetarum ex Terræ annuo circuitu ingeniose quidem et satis concinne ex ARISTARCHI Samij fundamentis in lucem productis excusare nititur. Alterum vero declinationis motum cum suis librationibus, per quem æquinoctiorum inæqualem anticipationem et obliquitatis Eclipticæ mutationem excusat Copernicus, neque ipsi Terræ adesse, diversa, longeque celerior, æquinoctiorum mutatio, quam tantillo etiam tempore admittit COPERNICI ratio, nos certiores reddet, et anni quantitas a REGIOMONTANI observationibus huc usque Copernianæ rationi nequaquam consentiens. Ut taceam obliquationem Signiferi etiam nunc esse trinis scrupulis maiorem quam COPERNICUS et antecessores nostri superiori ætate annotârunt. Causam erroris ex Opticis fundamentis alibi declarabo. Et de his omnibus alijsque quamplurimis ad artem ipsam restituendam, motusque cœlestes ad amussim in numeros revocandos pleniorem commemorationem, Deo adiuvante, instituam. An vero tertius ille motus, quo quotidiana revolutio salvatur, Terræ et vicinis elementis insit, non facile quis dixerit: Cum eadem ratione in hac atque in primo mobili apparentiæ tantæ concitationis excusari possint, et minori quidem circuitu, ideoque commodiore cornpendio omnium sphærarum secundi mobilis repentina ab ortu in occasum restitutio salvari, prout etiam Pythagoreis et Platonicis placuisse video. Verisimile tamen est, Terræ, tamquam gravissimo et densissimo opacoque corpori nequaquam hunc celerrimum inesse motum, sed potius ipsi cœlo, cuius forma et materiæ subtilitas constantiaque motui perpetuo et quamvis celerrimo aptior est. Frustra itaque expetis, charissime HENRICO BRUCÆE, eorum in organo ob oculos planiorem repræsentationem, quorum in ipso cœlo realis non existit forma. Sed tantum ingeniose ad salvandas aliqua ratione motuum apparentias a COPERNICO excogitata sunt. Si tamen Studiosos ipsius inventis imbuere voles, id per delineationem planam, quantum quidem opus est, facile perfeceris.

Sed est aliud, quod mea plurimum interest, de quo tecum agam. Conscripsi iamdudum quædam de trium Cometarum intra proximum septennium visorum, et de Novæ Stellæ Phænomenis, quibus motus omnes distantiasque et cetera, quæ in considerationem veniunt, ex certis observationibus demonstro, et plurima alia tum ad hanc contemplationem tum ad totam artem facientia in medium profero, eaque tandem tum amicorum hîc in patria, tum plurimorum in Germania Angliaque solicitationibus persuasus in lucem edere constitui. Cum autem ob luem Epidemicam, multo iam tempore grassantem, non tutum fuerit, Hafniæ apud Typographos nostrates quippiam eiusmodi expedire et nunc alijs quibusdam occupentur impressionibus, ut mature editionem hanc per eos absolvere non liceat, decrevi itaque ipsemet Typographiam quandam, quatenus proprijs meis lucubrationibus excudendis sufficiat, hîc Uraniburgi constituere, ut tam hæc, quam alia, quæ Deo volente in posterum absolvere conabor, Astronomiæque cultoribus communicare, hîc penes meipsum Typis nostris mandari possint, eoque pacto figuræ demonstrationum numerique et characteres, quibus, uti scis, in hac materia opus est, correctas certiusque adornari, et omnia a meipso ut emendate prodeant cognosci; siquidem pauci reperiantur, qui in his studijs exercitentur, et errores incidentes inter imprimendum rite discernere emendareque possint. Conduxi itaque hunc Typographicum servum, IOACHIMUM nomine, ut mihi hoc in negotio exsequendo inserviat, ablegavique illum nunc Witebergam, ut illinc mihi prælos, omniaque necessaria, quæ hîc haberi nequeunt, comparet, cumque ipsi soli, nec mihi satis noto non adeo tutum sit pecuniam concredere, ad Scribam Arcis Witebergensis, cui nomen est VALENTINUS (cuius vitricus filias Regis nostri instituit, quique olim Witebergæ familiaris mihi est) 50 Ioachimicos transscripsi, ut is illic exponat pro Typis alijsque ad opus pertinentibus, prout hic noster necessarium esse significaverit. Mitto itaque, charissime HENRICO BRUCÆE, tibi illos Ioachimicos, quos velim aurigæ Witebergensi, quam primum ad vos venerit, tradas, ut is dicto Arcis Scribæ VALENTINO eos unâ cum literis meo nomine perferat. Debet autem hic meus Typographus unâ Witebergam ire, vel potius præcedere, si auriga illic non adfuerit, illicque tam diu commorari, donec omnia necessaria ad Typographiam instituendam parata, huc per aurigam eundem abducere possit; si vero quid interea ad te literarum dederit, exigente forte id ipsum rei exsequendæ conditione, rogo, ut confestim Hafniam ad Doctorem IOHANNEM FRANCISCUM transmittas, ut inde absque omni mora eas habere possim. Addidi etiam præter illos 50 Witebergam mittendos, duos Thaleros, partim ut aurigæ pro sua opera debitam mercedem hinc numerare possis, partim ut pro superfluo libellos quosdam Mathematicos mihi compares, quales nosti me expetere, ut Astronomica MÆSTLINI, si quæ postea ad vos pervenere. Desidero etiam scriptum illud Germanicum MÆSTLINI, quod significasti ipsum edidisse contra restitutionem Calendarij Gregorianam. Cupio enim illud videre, si forte ipsius rationes in anni metis constituendis inde perspicere licuerit. Non usque adeo mihi displicet illa temporis reformatio a GREGORIO Pontifice noviter instituta: quamvis plurimi plus odio Pontificum quam veritatis amore huic contradicunt. Qua in re affectibus veritatis lumen offuscantibus nimium indulgent. Certum est scrupula illa, quæ ad 6 horarum completionem deficiunt, super integros dies anni longo jam tempore Solstitia æquinoctiaque per plurimos dies anticipasse, ut non coincidant dies festi amplius cum constitutionibus primitivæ Ecclesiæ. Quam si rem penitius perspiciamus in Christiana Republica, nulla revera fit dierum differentia. Neque rerum externarum usus necessarius, ubi divinitus non mandantur. Vult enim vulgus contineri in officio, ordine et distributione temporum atque ceremonijs. Præstabat itaque vero propius in his accedere et cum veterum constitutionibus potius concordare, quam longius inde deviare, quamvis hac in ipsa restitutione Gregoriana non habeatur ratio exactæ annuæ quantitatis. Nam et hæc vulgaribus Astronomicis adhuc penitus incognita est. Rogo itaque ut omnium eorum scripta in Germania, qui aliquid hoc in negotio publicârunt, sive pro sive contra, mihi transmittas, ut quomodo invicem et cum veritate consentiant, cognoscere possim. Libellum etiam Sphæricum MÆSTLINI mihi mittas, et SCALIGERUM de emendatione temporum, Gratiopolitanum etiam de Triangulis, operaque Abbatis Messanensis Siculi. Nulla enim eorum habeo. Et oro, ut mihi quam primum hæc et quæcunque alia, quibus scis me delectari, illic adipisci poteris, quanticunque constent, compares, Hafniamque ad D. IOHANNEM FRANCISCUM mittas; quicquid exposueris, statim remittam, tibique quacunque in re usus postulaverit, vicissim gratificari non intermittam. Sed video chartam amplius vix sufficere, meque, dum tecum avidius loquor, epistolæ metas currenti calamo transscendere. Quare nunc illi frenum inijciam: teque Deo Opt. Max. commendo. Vale et saluta meo nomine clarissimum virum D. DAVIDEM CHYTREUM et D. LEVINUM BATTUM Doctoremque PETRUM MENIUM, ceterosque amicos. De toto negotio mihi rescribe.

T.
TYCHO BRAHE.