Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
PRISCÆ AC VERÆ NOBILITATIS INSIGNISQUE ERUDITIONIS AC VIRTUTIS VIRO DN. TYCHONI BRAHE OTTONIDI, DOMINO INSULÆ HUENÆ, DN. ET AMICO SUO PLURIMUM OBSERVANDO.
S.

LITERÆ tuæ, generose Dn. TYCHO, mihi duabus de causis fuerunt gratissimæ, cum quod familiaritatem inter nos hîc Augustæ conflatam, literarum beneficio fulcire non dedignatus es, tum quod scirem, eum qui dicebatur obijsse anno 82, adhuc in vivis esse et hac aura inter superstites felicissime frui. Qua felicitate ut quam diutissime vel propter Rempubl. literariam ad artes Mathematicas restaurandas temporum iniuria collapsas, fruaris, Deum Opt. Max. toto pectore oro. Porro ad petitionem tuam quod attinet de emendis libris, feci quod potui. Inprimis autem mihi curæ fuit SCALIGERI de emendatione temporum, qui in fine appendicem habet complectentem iudicium, quo Gregorianum seu Lilianum, ut ipse vocat, Calendarium in universum improbat, uti videbis. Huic adiunxi aliorum in Germania editorum scripta quotquot habere potui, quæ in unum volumen sunt coniecta et Heidelbergæ edita post. Edidit et IACOBUS HEERBRANDUS Theologus Tubingensis Theses contra Calendarium, quibus nostrorum Theologorum sententiam de non recipiendo Calendario comprobavit, sed a Senatu sunt prohibitæ et explosæ, ut sic loquar. Superioribus scriptis adiunxi HAGECIJ Responsionem ad HANNIBALEM et GRAMINÆUM de Stella Nova, quæ ante triennium per me ad te non missa esse recordor. Proinde tibi non ingrata futura auguror. Librum de Triangulis, quem inprimis desiderare videris, venalem non reperi. Precium singulorum, quorum undecim in peculiari scheda his literis inclusa notatum invenies, pro quibus affinis meus mihi, ut voluisti, satisfecit. WERNERI libros cum de motu octavæ Sphæræ, tum de Observationibus stellarum fixarum, si aliquando in vetere quadam Bibliotheca invenero, faciam, ut me tui non immemorem fuisse intelligas. Reperi et alios libros Astronomicos in Catalogis WILLERIANIS, partim de Horologijs, partim de Astrologia, h. e. illa divinatrice arte tractantes, qui etsi plerique in promptu non erant, et a tuis studijs mihi quodammodo alieni videantur esse, singulorum tamen titulos consignare volui, precio plerisque adiecto. Si igitur ex his quidam tibi arridens tuum erit semestre spacium vel circiter ante me certiorem facere, ut si WILLERUS eius generis libros in promtu non habeat, eos tamen interea temporis huc transferendos curare possit. Qua in parte tibi meum studium et operam polliceor. Doctoris AMBROSIJ libri ante triennium WELSERO mortuo ab hæredibus sunt distracti et venditi.

Novarum rerum fere nihil habeo, nisi quod inter Senatores civitatis nostræ propter Calendarium Gregorianum magna animorum distractio fuerit. Maior enim pars non tam Pontifici] quam nostri contenderunt, Calendarium propter vicinos Bavaros et Episcopum Augustanum recipiendum esse tanquam politicam causam, ut correspondentia cum vicinis in commercijs, iudicijs et contractibus servari possit. Pauci ex nostris, tres præsertim Ædiles Curules asserentes Theologorum nomine, Calendarium non esse mere politicum negotium, sed etiam Theologicum, eo quod a Pontifice sit ortum et sub pœna excommunicationis recipiendum mandetur, minime igitur nostris Civibus et Ecclesijs obtrudendum esse, provocantes ad Cameram Imperialem mense Martio 1583. Tandem mense Maio An. 84 est lata sententia contra Ædiles et adhærentes, quapropter die 18. publicatur sententia, et ijdem 4 Domini iubentur domi suæ se continere, donec aliud quid de illis statuatur. Die 25. Maij, circa meridiem Præfectus Urbis, der Stadtvogt, iussu Senatus Doctorem MYLIUM Augustanum, nostrum primarium Theologum ex urbe in pilento educere conatur. Sed quid fit? Populus hoc audito accurrit et aurigam, quo minus progrediatur, strictis gladijs adoritur, MYLIUMQUE e pilento vi extractum in ædibus Pistoris prope portam Geggingensem habitantis abscondit, neglectis militibus custodiam in porta agentibus. Mox confluunt Cives armati vociferantes: nostrum Theologum cupimus. Dum hæc aguntur, Senatus ceteros Theologos in Curiam convocat, tractaturus cum illis de Calendario recipiendo; quod tum constanter denegârunt. Altero die post eliguntur ex singulis ordinibus, Patricio, Mercatorio et Plebeio 6 viri, qui de pace et tumultu sedando cogitent. Mox ultimo Maij advolant legati cum Wirtenbergici, tum Ulmenses, qui litem ita composuerunt, ut ex scripto vel publicatione in fasciculum tuum coniecta videre est. Non dubito, quin diversorum diversa sint futura iudicia de Theologis nostris. Sed non solum Legati, Iurisconsulti etc. verum etiam Tubingenses ipsi recipiendi Calendarij authores fuerunt, respicientes præsens periculum, et desertionem Ecclesiæ, salvo verbo et libertate Ecclesiæ retenta. Sed de statu huius urbis nostræ fortasse prolixius, quam par est. Id saltem a te, si non nimis audax viderer, expeterem, ut tuo nos iudicio de hoc Calendario neoterico informares ac firmares, an videlicet id priori præstet ac cœlo rectius congruat, nec ne. Id enim te unicum efficere posse, utpote qui luminarium motibus sedulo invigiles, persuasum habemus. Et sunt vota non nostra saltem, sed plurium. Quod superest, mi TYCHO, Deum Opt. Max. precor, ut tibi largiatur et vires animi et corporis, qui organa et opera in gratiam Matheseos studiosis inchoata absolvere, feliciterque ad finem perducere queas, quo sane nihil neque cognitu iucundius neque gratius accidere poterit.

Vale feliciter.
IOHAN. MAIOR.