TYCHO BRAHE AD IOHANNEM MAIOREM.
QUAS ad me ultimo dedisti literas, eruditissime Domine IOHANNES MAIOR, recte accepi et de libris procuratis gratias habeo. WELLERIANOS hac vice non cupio. De Calendario Gregoriano quod tanta fuerit apud vos animorum concertatio, ut ferme ad arma res devenerit, miror, et meo sane iudicio non decuisset eos, qui Theologiam profitentur, occasionem sic dare his turbis et populum contra Magistratum legitimum commovere, in re, uti opinor, anaphora et religioni, quam illi tuentur, nihil efficiente. Sed hac tamen salva, quatenus divino verbo fundatur, manente, nonne prioris et diu usitati Calendarij Nicenum Concilium secuti Romani Pontifices autores et conservatores fuêre, et aliorum dierum festorum, quibus ij, qui se Euangelium nuncupant, etiamnum utuntur? Cur igitur Pontifici Romano non liceret, præsertim approbante id Imperatoria Maiestate, idem Calendarium, quatenus mancum et insufficiens longo ævi tractu redditum est, emendare et in melius, quoad fieri potuit, restituere? Certe videntur hi, qui tam contentiose illi obstrepunt, non zelo secundum scientiam id agere, sed potius affectibus indulgere et philautia laborare, atque odio Pontificis saltem id facere. Si ante LUTHERI tempora tali modo fuisset renovatum Calendarium, quando per excellentem Germanorum Mathematicum, IOHANNEM REGIOMONTANUM, Pontifex, qui tum Romæ præfuit, id fieri satagebat, certe LUTHERUS huic emendationi non invite acquievisset, cum nihil contineret ipsius doctrinæ contrarium. Et cur non successores eius eo, quod nunc redintegratum est, contenti sunt? Videant, ne sic dent occasionem ijs, qui veterem doctrinam se profiteri aiunt, obijciendi, quod nimio contradictionis studio occæcati quidvis impugnent, sive id speciem aliquam dubitationis mereatur, sive non, atque ideo eos in cæteris quoque minus considerate agere præsumatur. Et siquidem de hoc Calendario renovato meam exquiris sententiam, dicam tibi id, quod et alijs eadem sciscitantibus respondi.
Calendarium hoc Gregorianum noviter reformatum prævalet veteri et prius usitato, et recte factum est a Pontifice opera LILII Mathematici, ut 1O dies in eo omissi sint. Totidem enim defectus anni cœlestis et æquinoctialis a Iuliano, qui inde a Concilio Niceno direxit, quam proxime requirit. Et alia etiam quædam non inconvenienter in nupero Calendario emendata sunt. Licet vero aliqua in his adhuc castigatius in eo proponi possint, si cœlitus deducti Luminarium motus in consilium adhiberentur, tamen cum hoc non facile detur in tanta exactissimarum observationum penuria, et Ecclesiæ ac Politiæ usus summam in his præcisionem quam ipsi etiam Astronomi vix assequuntur, non exigat, nec etiam magnopere opus habeat, acquiescendum utique erit huic Pontificis Romani, cuius etiamnum maxima est in terris autoritas, consultæ et laudabili provisioni in Calendarij diu frustraque desiderata reformatione, nec temere quid in contrarium movendum cum periculo pacis publicæ.
Habes breviter, quid ego sentiam, et forte mecum viri cordati non pauci. Quid vero penitius in hac renovatione præstari possit, dicere non audeo, antequam de exacto motu ☉ et ☾ novis illis et maximis, quæ adorno, organis certius quid expertus fuero. Nam cœlo inconsulto de ijs, quæ inde profluunt, censuram proferre velle temerarium et insulsum esse iudico. Laudo itaque Ampliss. vestræ Reipub. decisionem consultam, quod Calendarium hoc Gregorianum pacis publicæ causa et ob vicinarum regionum consuetudinem atque cum ijs commercia susceperit, utut reclamitante incerto vulgo, quod semper studia in contraria scinditur. Atque de his hoc tempore satis, de tuis per occationem, si res ita postulârit, alias plura in medium proferam.