Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
CLARISSIMO ET VIRTUTE ERUDITIONEQUE PRÆEMINENTI VIRO D. DOCTORI THADDÆO AB HAYCK, MEDICO ET MATHEMATICO INPRIMIS EXCELLENTI, INCOLÆ PRAGENSI, AMICO SUO PERPETUO COLENDO.
HERRN DOCTOR THADÆUS ZU PRAG ZUERFRAGEN.
S.

PERFUNCTUS Legatione apud Cæsaream Maiestatem, a Serenissimo Rege nostro sibi adiuncta, reversusque huc in patriam frater meus STENO BRAHE, non saltem literas mihi a te attulit, Eruditissime et longe charissime Domine D. THADDÆE, sed insuper narravit, quanta humanitate ipsum exceperis, quamque liberaliter et iucunde tractâris. Quod sane magna cum voluptate percepi, tibique gratias habeo plurimas, quod mei absentis memoriam hac ratione in fratre præsente recolueris. Nam ex benevolentia ipsi præstita, me quoque ob veterem quæ nobis intercedit necessitudinem a te complexum esse, satis evidenter persuasum habeo, relaturus sane gratiam, si de te vel ullo tuorum bene merendi unquam offeratur occasio. Rescripsissem vero tuis literis maturius, si per nuncij commoditatem id licuisset. Interea vero dum hinc inde perquiri curo, qua ratione ad te nostræ mittantur, ecce forte fortuna accessit quidam, qui se in istis Bohemiæ oris habitare aiebat, cupereque cum quodam ex mihi inservientibus Artificibus natione Bohemo (qui aliquot annis in quibusdam ad Instrumentorum fabricam facientibus diligentem mihi navavit operam) sermonem miscere, illiusque in patria, si quæ velit, negotia procurare. Hac oblata scribendi commoditate, cum is meas etiam ad te perferri literas, sedulo se curaturum addiceret, non potui non, utut alijs maxime occupatus negocijs, sepositis omnibus, has illi ad te perferendas committere.

Quantum ad Dialexin tuam a te denuo locupletatam attinet, cum editionem eius differri ob Typographorum avaritiam intelligam, et mihi eius copiam offeras, si de mea voluntate certior factus fueris, rogo ut eam ad me prima quaque occasione transmittas. Dabo operam ut vel hîc meis typis edatur, vel tibi quamprimum citra ullam libri iacturam remittatur. Eorum etiam quæ de Nova Stella et aliquot Cometis præcedentibus annis conspectis a diversis hinc inde in medium allata sunt, si singulorum exemplaria unâ miseris, rem feceris longe gratissimam. Conscripsi enim et ego quædam de hoc toto negotio, quæ proprijs typis propediem, Deo conatus nostros felicitante, edere constitui, id quod hactenus, ex quo omnia ad Typographiam pertinentia in promptu parata haberem, ob Papyri inopiam, quam peculiarem requiro, procrastinatum est. Cum enim Mercenariæ naves partim ob earum arrestationem in Hispania, partim ob Antwerpiæ diuturnam obsidionem hac æstate fretum hoc, in solita copia, non transnavigaverint, factum est, ut Papyro, quæ hac ratione inter alias merces e Gallijs et Belgicis civitatibus copiosa et varia apportari solet, præter spem destitutus sim. Verumtamen per naves Hollandicas, papyrum nostro negotio, in sufficienti copia et forma, aptam, a Telonij Regij, quod Helsingoræ est, præfecto, mihi certo procuratam, indies expecto; quamprimum vero hæc allata fuerit, editionem non diutius differam. Interim percuperem variorum in hac materia opiniones perspicere, ut constare queat, quinam veritatis metam, ad quam tendimus, collimatius attingant, vel si quæ devia inciderint, quorsum ea deflectantur, explorem. Te itaque nostris desiderijs nequaquam defuturum tum propria (quæ exactissima fore persuasum habeo) tum etiam aliorum placita mittendo, nullum mihi movetur dubium. Ubi nostra de his commentatio excusa fuerit, per primam quamque oblatam occasionem hanc tecum vicissim communicabo, tuæque censuræ lubens subijciam. Percepi insuper ex literis tuis, duos illos Nobiles Gallos, qui me hîc inter peregrinandum salutârant, tecum aliquandiu suaviter vixisse, vosque interea Chymica quædam medicamenta confecisse; ego vero, cum hi mecum essent, ignorabam eos vulgaris Medicinæ nedum Spagyricarum præparationum fuisse studiosos, alias et ego de hac re cum illis non iniucunde contulissem. Ostendi quidem ipsis meum, quod subterraneum est, Laboratorium, idque licet in ijs quæ ad Pyronomicam artem faciunt, non vulgariter sit instructum, tamen illi dissimulabant se quicquam horum intelligere. Quo consilio id fecerint, ignoro. Nec interim dum hic adsunt, quicquam intellexeram eos tam cito Pragam venturos, alias nequaquam sine meis te accessissent literis. Petis ut quempiam Chymicarum præparationum peritum ad te mittam, si forte peregrinando huc appulerit, id quod lubenter facturus sum, sed vereor ne votis tuis hac in parte minime eventus respondeat. Rarissimi enim sunt apud nos his exercitijs addicti, ideoque rariores eo nomine huc confluunt. Alchymistis vulgaribus, qui se multa scire vaniloque profitentur, quantum sit fidendum, ipsemet facile ex tot illorum imposturis perspectum habes. Meum itaque erit consilium, ut fidelem aliquem iuvenem harum rerum studiosum tibi adiungas, ipsumque successive instruas, quoad in his laboribus per diuturnam exercitationem reddatur expeditior; fabricando enim, ut dici solet, fabri fimus. Si quid egregij hactenus a vobis in hac Arte inventum fuerit, velim mecum communices, ego vicissim eorum, quæ in mea Officina Hermetica nata sunt et tibi placitura intellexero, te reddam participem. Cum unâ Ratisbonæ essemus, libellum quendam a me accepisti, nescio cuius authoris, de Chymicis medicamentis præparandis, sed et titulum libri neque exacte teneo, in octava forma fuisse satis recordor. Eum librum nusquam postea venalem habere licuit, utut sæpius Bibliopolas eo nomine in Germania sollicitari curaverim, quod forte ideo minus fieri poterat, quia nomen authoris et titulus libri mihi exciderant. Peto itaque ut vel eius libelli exemplar, si forte uspiam apud vos venale exstat, vel saltem titulum libri cum authoris nomine ad me transmitti curare velis. Et si quæ præterea de hac materia noviter prodierunt, quæ artem et ingenium sapiant, unâ per te obtineam, rem pergratam feceris. IOHANNIS WERNERI opusculum de motu octavæ sphæræ Norimbergæ olim, ut existimo, impressum multo tempore late conquisivi, sed nondum uspiam adeptus sum. Si itaque librum hunc istic nactus fueris, et me eius participem reddideris, tum etiam, si tractatum illum manuscriptum ignoti authoris de Directionum significationibus, quem Ratisbonæ apud te vidi, per aliquem descriptum, adiunxeris, multum meis desiderijs gratificaveris. Sumtus omnes lubens remittam, tuisque votis vicissim, ubicunque licuerit, me præbebo officiosissimum. Commentaria TRAPEZUNTIJ in PTOLOMÆUM si adhuc penes te habes, necdum impressa prodierunt, sique eis carere potes, mihi perscribe, qua ratione transigendum tecum fuerit, ut ea (si alias Typis mandari nequeant) abs te impetrem. Fieri enim potest, ut proprijs impensis editionem eorum instituam, ne tanti viri excellens labor penitus intercidat, et usum destinatum Astronomiæ studiosis omnino præcludat. Unum etiam adhuc restat, quod te magnopere, ni tibi nimium sim molestus, rogatum velim. Cum non mediocri sumtu propriam hîc Uraniburgi Typographiam adornârim, in qua non solum ea quæ de Nova Stella et succedentibus aliquot Cometis a me cœlitus animadversa diligenter exponuntur demonstranturque, sed etiam ea quæ ad æterna illa et Mundo coæva sidera spectant, quæque multis et exquisitis a cœlo ipso (per Organa maxima, solide et ad amussim, ingenti labore et sumtu præcedentibus aliquot annis constructa) petitis observationibus, Astronomiam totam, tum quo ad Luminarium, tum etiam reliquarum tam errantium quam inerrantium Stellarum, exactam motus rationem, veritati apparentiarum (quatenus ea in sensus nostros vel subtilissime indaganti cadit) consentientem, pristino vigori restituunt; ea inquam et quam plurima alia ad Mathematicam inprimis scientiam pertinentia, quæ vel hactenus a nobis absoluta sunt, vel in posterum, Deo vires et ingenium suppeditante, elaboranda veniunt, constitui (eodem favente) proprijs typis excudere, et Reipub. literariæ non sine singulari, uti spero, emolumento communicare. Cumque præter eas, quas tum in ipsam Typographiam omnibus necessarijs adminiculis rite instruendam insumserim impensas, tum etiam non minores in Operum, quæ excudenda veniunt, apparatum requirantur, præsertim in his Mathematicis rebus, quæ sine figurarum multiplici delineatione sumtuosos labores requirente, nequaquam dextre institui queunt (prout hæc omnia tibi ipsi adeo perspecta sunt, ut longa non indigeant probatione): Idcirco ne tot sumtus et labores cum dispendio mearum rerum in rei literariæ gratiam incassum faciam, si forte quæ hîc meis Typis impressa fuerint, in Germania vel alibi confestim recudantur, per Amicitiam nostram te rogatum velim, ut a Cæsarea Maiestate mihi vel per temetipsum vel per alios, Privilegium ratum impetres, ut intra decennium libros in Astronomia et reliqua Mathematica scientia a me elaboratos turpisque proprijs in hac mea Officina Uraniburgica excusos, in ullis Imperij locis Cæsareæ Maiestati subiectis, denuo imprimere vel publicare et divendere, sub certa mulcta et amissione exemplarium, nequaquam liceat. Cavebo vicissim, ne libri a me publicandi quidpiam, quod vel Relligionis controversijs, vel Reipublicæ constitutioni offensioni siet, ullo in loco contineant. Et si quid ipsa Cæsarea Maiestas vicissim hoc nomine a me præstandum postulaverit, ipsius Maiestati meam Operam et obsequium humiliter defero. Præterea si qui sumtus in eos, qui hæc ex Cæsaris decreto exsequuntur, conscribendoque Privilegio occupantur, erogandi veniunt, quamprimum per te de his certior factus fuero, lubens omnia quæ requiruntur mittam. Tuum itaque erit, charissime THADÆE, omnem movere lapidem, ut Privilegium hoc a Cæsarea Maiestate primo quoque tempore obtineam. Cuperem enim idipsum operi meo, quod de novis æthereæ Regionis Generationibus nostro ævo conspectis inscripsi, et omnium primo typis edere decrevi, præfigere, ut eo tutius per Autoritatem Cæsarianum nostris laboribus et limitibus consulatur. Qua autem forma et quibus verbis Privilegium hoc optime comprehendi queat, tuæ sagacitati latius indicandum disponendumque relinquo. Nec dubito quin meæ de te expectationi hac in parte sedulo sis satisfacturus. Ut vero Typorum nostrorum, quos hactenus conquisivi, characterem perspicias, mitto tibi quædam carmina, præterita hyeme recreandi a serioribus studijs animi gratia ad quosdam Nobiles et eruditos amicos exarata, et ne Typi et Typographus ob Papyri inopiam prorsus feriarent, in nostra Officina excusa. Addidi etiam ædificij nostri in hac insula Astronomiæ honori et restaurationi sumtuose extructi designationes aliquot, ut tibi absenti aliquo modo ædes hasce Uraniæ (cui et tu ab ineunte ætate sacra litasti) dicatas, intueri liceat. Omnium quoque in hisce contentorum Organorum Astronomicorum delineationem unâ misissem, sed nondum ob sculptoris mei in Germaniam abitum, eorum figuræ penitus absolutæ sunt. Binorum saltem Instrumentorum picturam mitto, quorum fabricam et usum ex ipsa inspectione facile assequeris. Ubi sculptor reversus fuerit, cæterasque machinas suis lineamentis expresserit, faciam te eorum participem. Curo enim has omnes figuris convenientibus excidi, eo quod peculiari volumine harum omnium structuram et multiplicem infallibilemque usum, Astronomiæ alumnis patefacere decreverim. Sed video me copiosius tecum agendo epistolæ modum excedere, quare ne te ulterius, quam par est, detineam, finem scribendi faciam, teque cum tota domo Divinæ tutelæ commendabo. Vale, et nostris desiderijs prima quaque opportunitate responde. Si nulla offeratur commodior ratio, literas unâ cum ijs de quibus mentionem feci, Rostochium ad Doctorem HENRICUM BRUCÆUM perferri cura. Is enim confestim per crebra quæ inde huc appellunt navigia me eorum compotem reddet.

Iterum mi charissime THADÆE vale quam felicissime.
Tui amantissimus
TYCHO BRAHE
manu propria.