Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste

HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM BRAHE.

NOBILISSIME, charissimeque D. TYCHO, si vivis et vales, gaudeo. Superioribus enim mensibus spargebatur fama mihi acerba, quam avertant Superi, te nostri amantissimum e vivis excessisse. Cum tamen dubius essem, emi tibi Gnomonicen CLAVIJ Bambergensis, et MAGINI Tabulas novas et Ephemeridas ad Calendarij emendationem a GREGORIO XIII Pontifice Maximo institutam, compositas. Æstimat autem Bambergensis Gnomonicen Ioachimicis 7, Ephemeridas vero, in quibus in motuum supputatione errores a STADIO commissos adiunxit, unâ cum Tabulis æstimat Ioachimicis XI vel XII, ut tota summa Ioachimicorum sit 18. Emi autem hac conditione, ut si tibi forte non placerent, aut forte eosdem iam esses nactus, Bibliopola ad se recipiat. Quid igitur hac in parte fieri velis, quam primum significes cupio. Ego, quod mare esset clausum, citius procurare non potui. Nam ad Paschatis festum aut libri sunt restituendi aut pecunia numeranda. Iam enim libros ineunte hyeme apud me deposuit. Tu ut valeas et quid agas, fac intelligam, an aliquid sub prælo sit, et quid premas. Tuos Cometas expecto, post tot aliorum labores aliquid præstanti tuo ingenio dignum, quod miretur posteritas. Calendarij enim editioni cum indicijs mutationum aëris non credo, quod aliquem ex tuis ridendum populo velis cum alijs præbere. Quod enim CATO de Aruspicibus, id ego de hisce prædictionibus cogitare soleo. Mirari se aiebat, si cum sibi mutuo occurrunt, non rideant. Nunc venio ad postremas tuas literas, in quibus (quantum memini) tu decoctiones, infusiones, et nescio quæ alia in Galenicis rides, nec quicquam videris probare, nisi quod summo labore extractum ex metallis aut quintas essentias aut tincturas aut spiritus sapiat. Patere nos obvijs uti paratuque facilibus; feras etiam in amico non moleste, plures ab eo restitui decoctis, infusis, et sola ptisana, quam maxima eorum turba, quise solos sapere arbitrantur, quintis essentijs, tincturis, spiritibus, alijsque occultis, ut ipsi iudicant, naturis, quæ tamen omnes a primis qualitatibus dependent. Decoctione certe facultates rerum coctibilium in liquorem transferri, nullus negaverit. At ex auro et lapidibus pretiosis, corallis nihil decoctione deciditur? Fateor id; nos hæc ijs relinquimus, quibus licet ex unico vitrioli spiritu multas tincturas parare, addito colore alterius rei mixtione. Scis quem notem. Neque hæc a me referuntur, ut si quid a posteris bene ad humani generis salutem sit inventum, id damnem; absit, immo laudem magis et sequar alijsque communicem. Insanientis enim hominis fuerit, ac animi plane maligni, calumniari, quæ bene sunt dicta, et aliorum inventa deprimere. Quid igitur, inquies, in hoc genere Chymico non laboras, et hoc quicquid est cognitioni humorali elementari primarum qualitatum, alijsque verbosis GALENI nugis non adiungis? Sic enim ex sulphure, sale et hydrargyro compositum genus hominum eructare solet. Dicam quod verum est; magistris destituor, mutos non intelligo. Tu itaque, qui iam aliquot annis in hoc genere laboras et sedulo versatus es, si quid habes, quod in gravissimis morbis Apoplexia, Epilepsia, Paralysi contractis Melancholia, divina manu succurrat, communica, et componendi rationem utendique modum et mensuram demonstra. Memini de te audivisse, Epilepticos non paucos a te curatos, verum an id per spiritum vitrioli facias ignoro. Si sic, aperi quæso quomodo pares, quæ admisceas, quomodo exhibeas, quoties et quo tempore. Age noli invidere amico, quæ habes, qui tui semper fuit et erit studiosissimus amantissimusque. Bene vale integerrimeque amantissimeque mi TYCHO, et me, quod facis, mutuo ama. Rostochij XV Martij An. Domini 1586.