RUDOLPHUS etc. Notum facimus tenore præsentium universis, quod cum nobis humiliter exposuerit syncere nobis dilectus Tycho Brahe Danus, dominus de Knudstrup, se pro singulari instaurandae astronomiæ studio nonnulla mathematica concinnasse opera ac pluribus etiam nunc incumbere, quæ pro communi usu bonoque publico typis in lucem ædere decreverit, vereri autem, ne forte æmuli aliqui ipsum sperato laborum ac sumptuum suorum fructu atque emolumento privare conaturi sint, demisse proinde supplicando, ut privilegio Nostro Cæsareo huiusmodi imposturas avertere clementer dignaremur. Nos sane indemnitati hac in parte suæ benigne consultum cupientes, humilibus eiusdem precibus deesse noluimus.
Ideoque omnibus ac singulis calcographis, bibliopolis ac alijs quamcumque librariam negociationem exercentibus, firmiter inhibemus ac vetamus, ne quis opera illa astronomica seu mathematica, quæ dicti Tychonis Brahe studio et elucubratione in lucem prodierint, per decem annorum spacium a prima cuiuslibet æditionis die computandum intra Sacri Romani Imperij, Regnorumque et Dominiorum Nostrorum hereditariorum fines, in toto vel in parte simili aut alia quapiam figura vel charactere imitari, recudere aliove recudenda dare vel alibi impressa adducere, vendere aut distrahere clam vel occulte præter expressam ipsius voluntatem et consensum ausit. Si quis autem secus faciendo privilegium hoc Nostrum Cæsareum transgredi conatus fuerit, eum non solum libris illis omnibus perperam sic excusis et adductis (quos quidem prædictus Brahe tamquam author eorum vel mandatarius ipsius, ubicunque deprehensos propria authoritate vel magistratus loci illius auxilio sibi vendicare poterit) de facto privandum sed pœna insuper x marcharum auri puri, fisco Nostro Imperiali fraudis vindici et sæpedicti Tychonis Brahe usibus ex æquo pendenda irremissibiliter decernimus mulctandum. Dummodo tamen, pro eo ac pollicetur, huiusmodi libri nihil in se scandalosum vel Sacri Romani Imperij constitutionibus de re litteraria æditis aut orthodoxæ religioni catholice adversum sive in textu sive in præfatione aut alias quoque modo contineant, ideoque idem Brahe terna ad minus cuiuslibet operis exemplaria quamprimum proprijs suis sumptibus ad Cancellariam Nostram Imperialem transmittere teneatur, quatenus privilegio hoc Nostro Cæsareo uti voluerit. Quod si neglexerit, eo ipso privatus et exutus plane censeatur. Mandamus ergo universis et singulis Nostris ac Sacri Romani Imperij Regnorumque et ditionum nostrarum hæreditariarum subditis ac fidelibus dilectis cuiuscunque status, gradus, ordinis, conditionis aut dignitatis exstiterint, tam ecclesiasticis quam sæcularibus, ijs præsertim qui in magistratu constituti vel proprio vel superiorum suorum nomine et loco iuris ac iustitiæ administrationem exercent, ne quenquam privilegium ac interdictum hoc Nostrum Cæsareum impune transgredi, spernere, negligere aut violare patiantur, sed contumaces, si quos compererint, prescripta pœna plecti alijsque idoneis ac opportunis rationibus coerceri curent, quatenus et ipsi eandem mulctam incurrere noluerint. Harum testimonio litterarum, manu Nostra subscriptarum ac sigilli Nostri Cæsarei impressione munitarum.