Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
TYCHO BRAHE D. D. THADDÆO HAGECIO.
S.

BINAS a te uno eodemque tempore per hunc, quem ad me ablegasti, Tabellarium recepi literas, clariss. D. D. THADDÆE, amice perpetuo colende, quæ quam mihi fuerint acceptæ, vix dici potest, tum quod a te, tanto viro tamque amico sincero constantique, missæ forent, tum etiam quod rerum, quarum desiderio magnopere flagrabam me compotem ubertim reddiderint. Ex prioribus circa Solstitium hybernum præteriti anni ad me datis intelligo, te tunc temporis Dialexin tuam locupletius auctam et recognitam unâ cum aliorum quorundam de eadem materia scriptis ad me misisse, idque per Serenissimi Regis Navarræ Legati servum, tuum conterraneum, qui ob remoratum Domini sui ad nos adventum et librum et literas tibi remiserat. Cum posterioribus vero præter Privilegium Cæsareanum mihi in Typographicis concessum et librum eundem unâ cum TRAPEZUNTIJ Commentarijs in PTOLEMÆI Almagestum libellumque CARIONIS de Directionum Significationibus, additis quibusdam alijs a te elaboratis opusculis, perlibenter accepi. Pro Privilegio autem Cæsareo, quod tanta fide et diligentia impetrasti, summas tibi habeo gratias. Præstitisti sane ea in re officium amici minime fucati; daboque operam, quæ in Privilegio continentur, a me sartâ tectâ fide præstentur. Taxam 12½ flor. a te in Cancellaria pro eo expositam Tabellario tibi restituendam tradidi, et viaticum, quo ad te revertatur, adiunxi, proque labore suo ipsum remuneravi. TRAPEZUNTIJ in PTOLEMÆUM commentarios, quos adeo benevole mecum communicas, interea reservabo, donec apud PLANTINUM, celebrem illum Antverpiensem Typographum, periculum fecero, an is velit eos Typis suis exprimere. Si annuerit, illi mittam, fietque id cum tui nominis, prout decet, mentione honorifica, quod Astronomiæ Studiosis tam insignem Thesaurum non invideris. Interea aliud exemplar describi curabo, ne, si forte Archetypum aliquo casu interciderit, tantis TRAPEZUNTIJ laboribus penitus privemur. Quam primum vero responsum a PLANTINO accepero, te de his certiorem reddam. Si vero negocium non successerit, commentarios illos tibi citra omne dispendium restitui curabo. Quantum ad tuas lucubrationes attinet, de Nova Stella et duobus Cometis unâ cum materijs similibus hisce annexis, nondum ea omnia plene, quamvis id avide percuperem, mihi perlegere licuit, eo quod Tabellarius hic ad me accesserit ijs ipsis diebus, quibus Comitia Regni nostri in vicina Haffnia celebrarentur, unde factum est, ut circa id tempus vel mihi eo ad consanguineos et amicos nobiles, qui e toto Regno confertim illuc confluxerant, excurrendum fuerit, vel etiam ex illis nonnulli me hîc, finitis ijsdem Comitijs, inviserint. Cumque nuntius nunc reditum ad te urgeat nec ulterius a me detinendus sit, eo quod ob causas antedictas, tum etiam ob Sereniss. Reginæ nostræ, me in hac Uranoburgi Insula clementer invisentis, accessum supervenientem præter opinionem diutius hîc substiterit, ideo ut per otium commodum librum tuum perlegam, mecum pauculo tempore eum retinebo, id quod bona tua venia fieri posse, vel ex proprijs tuis literis mihi persuadeo. Remittam illum vel per proprium quendam servum natione Bohemum, Mechanicum meum Opificem, qui in patriam reditum intra paucas hebdomadas a me, ut suos revisat, impetravit, postmodum denuo huc reversurus. Quod si hæc ratio minus commode successerit, in Nundinis Autumnalibus Francofurtum ad Bibliopolam et Typographum illum Gallum, de quo mihi significas, tibi restituendum transferri curabo. Interim vero apud modo dictum PLANTINUM Antverpiensem de tuo etiam hoc libro per literas expiscabor, an eum suis sumtibus edere non gravetur, tibique ipsius voluntatem postea significabo. Haud sane illibenter ipsemet per propriam nostram Typographiam tuum hunc fœtum publicum redderem vel seorsim per se vel nostris in simili materia adiungendo, veluti a me expetis, sed obstat, quod meum opus de Novis mundi Ætherei generationibus nostro ævo conspectis in iustam per se excrescit magnitudinem, ita ut non patiatur ipsa libri quantitas, tam prolixas lucubrationes adiungi, nisi in monstrosum et immodicam dilataretur formam. Nam et ipsemet hanc ob causam cogor in quibusdam brevior esse, quam alias vellem. Verendum enim alioquin, ne non saltem liber sua crassitudine modum excedat, sed et papyrus, quam in his ultimis Nundinis Francofurtensibus huic negotio comparavi, nequaquam operi sufficiat. Ad hæc ante hyemem otium mihi vix editioni operam dandi suppetit, eo quod æstivo tempore alijs negotijs per amicorum et nobilium conversationem utplurimum distrahar, idque præsertim nunc ob Illustrissimi Ducis Mechelburgensis ULDARICI soceri Regij ad arcem Cronenburgam recens in propinquo Selandiæ littore magnifice extructam indies expectatum adventum, qui etiam, quantum ex Regina filia intellexi, et nostras ædes accedere ante suum e Dania discessum non [de]dignabitur. Cumque non paucas hebdomadas apud Sereniss. Regem nostrum unâ cum alijs quibusdam Germaniæ Principibus commorabitur, haud dubie ob nobilium et eruditorum virorum, qui eos comitabuntur, crebrum interea, uti fieri solet, ad me confluxum, liberiore otio citra diuturni temporis iacturam vix perfruar, adeo ut ante hybernum tempus impressioni rerum nostrarum (ut dixi) vacare minime liceat. Et quia non parum deinde temporis requiritur ad absolvendam nostri operis editionem, nimis tarde fortassis tuis votis satisfecero, si postea demum tuos labores seorsim hic excudi curavero. Qua in re papyrus etiam impressoria, quæ difficillime hisce temporibus ob tumultus in Regnis et locis a nobis occidentalibus obortis, unde in copia alias adferri solet, non minimum obstaculi ingeret. Consultius itaque mihi videtur, si PLANTINUS editionem detrectaverit, librum ad te remittere, ut eius viri, de quo scribis, impensis publicæ utilitati communicetur. Nam quantum ego hactenus eum obiter saltem ob otij importunitatem percurrendo cognoscere potui, dignus sane videtur, qui cum nominis tui memoria posteritati consecretur. Et licet a meis vix diversa contineat, vellem tamen, ut parcius de nostris, quo ad Novam Stellam attinet, ageres. Erant enim ea, quæ olim de hac re a me conscripta sunt, admodum ieiuna et immatura, quæ, Deo volente, absolutiora et castigatiora in hoc alio opere invenies. Id etiam monere volui, quod percurrendo ea, quæ ex mea Novæ illius Stellæ contemplatione summatim excerpsisti, reperiam, te in quodam loco modeste satis insinuare, quod declinationem illius stellæ diversimode in differentia 4 scrupulorum intra paucas lineas admiserim. Etsi vero hunc lapsum pro tuo candore, eo quod differentia tantilla pro nullo reputari debeat, excuses, nolui tamen me in numerationem Astronomicam vel in minimis impingere. Quare admirabundus libellum meum protinus revidebam, invenique te per festinationem procul dubio nimiam incuria quadam legisse in posteriori loco 62 gr. 2 m., cum libellus noster habeat 62 g. minus 2 min., id quod indicat, desiderari duo minuta ad completionem 62 grad., idque, uti scis, idem plane est, quod prius dixeram, declinationem eius stellæ fuisse 61° 58'; nolebam enim ijsdem verbis eadem repetere. Tuum itaque erit in hoc loco nostri scripti animadversionem, si id publicaveris, quo ad hanc brevem ac incuriam a teipso facile commissam revocare; ubi totum librum diligentius perlegero, si quid mihi occurrerit admonitione dignum, sincere et amice te de singulis commonefaciam. Id saltem generaliter nunc indicabo, præterquam quod rationes inveniendi parallaxes Cometarum, quas tum ex alijs, tum a teipso inventas in medium proponis, talia data utplurimum requirant, quæ inter observandum Cometas rarissime et difficulter offerantur, ut ipsemet multoties expertus sum. Accedit et hoc (quod maioris momenti est), omnes illas parallaxium investigationes, quas liber tuus continet, ne ijs quidem exceptis, quas e REGIOMONTANI tractatio explicas, Cometam omni motu proprio destitui, et non nisi raptu primi mobilis convolvi, præsupponant, id quod in nullo hactenus Cometarum locum meruit, in sola illa Nova ad Cassiopæam Stella competebat. Cumque motus proprius Cometarum sæpenumero maior sit ea diversitate, quæ per parallaxes, si quam habeant, insinuatur, nullatenus, non considerato motu hoc proprio, parallaxium differentiæ per ullum eorum problematum, quæ adducis, (quantum hactenus perspexi) manifestantur. Hæc vero ea de causa neutiquam indico, quod putem, teipsum ista non considerasse, sed ut operam des, quo ea potissimum discentibus proponantur, quæ in ipsa ... quam commodissime citra omne obstaculum administrari queant. Porro cum ex literis tuis intelligam, Diarium illud huius Anni a Studioso meo ELIA editum ad tuas manus pervenisse, et inter alia non displicuisse, quæ in eo de Cometa proxime viso referuntur, mitto tibi paulo exactiorem et copiosiorem eiusdem Cometæ descriptionem, qualem cum Illustriss. Principe Domino GUILIELMO Landtgravio Hassiæ nuper communicavi, veluti ipsius Celsit. per literas ad Dn. HENRICUM RANZOVIUM, Vicarium Regium in Holsatia horum studiorum amantiss. a me fieri expetierat. Sed ut eo rectius occasionem omnem huius negotij intelligas, adiunxi exemplar Epistolæ eiusdem Illustrissimi Principis Landgravij ad prædictum RANZOVIUM, mihi ab hoc transmissum, tum etiam exemplar mearum ad ipsius Illustriss. Celsitudinem de hoc negotio et alijs Astronomicis rebus, tibi lectu non ingratis futuris, perscriptarum literarum unâ cum ipsius Celsitud. ad me dato responso, adiunctis insuper literis CHRISTOPHORI ROTHMANNI, ipsius Celsit. Mathematici, et scripto eiusdem de eodem Cometa, quod tibi eo nomine exarari curavi. Percipies ex his omnibus proculdubio plurima, quæ tuis desiderijs arridebunt. Instrumentorum speciem meorum et quorundam, quæ ad observationes exactius, quam hactenus factitatum est, cælitus pervestigandas attinent, ex meis ad principem Landgravium literis non sine voluptate cognosces. Consensum vero inter observationes Cometæ Landgravianas et nostras ex literis ipsius Domini Landgravij et Mathematici scripto non citra admirationem intelliges. Peperit autem hanc convenientiam Instrumentorum ad quorundam ex meis similitudinem a Landgravio instituta restauratio, prout WITTICHIUS illi formam, divisionem et pinnacidia hîc apud me explorata non aliter, ac si ipsemet eorum inventor esset, mei nulla facta mentione propalavit, quo nomine etiam aurea catena ab ipso Principe donatus est. Accidit tamen illi, quod plerunque dolose agentibus evenire solet, ut pinnacidiorum quadruplicium undique parallelorum exactam rationem non indicaverit, sive quod ipsi exciderit, sive quod paucioribus rem absolvere præsumserit, unde Landgravij observatores in diuturni temporis et laboris iacturam implicuit, donec ipsa experientia, quæ desiderabantur, ipsimet animadvertissent, velut ex Mathematici illius Epistola copiosius intelliges. Agit sane minus sincere mecum WITTICHIUS (quem ego hîc tum ob tuam commendationem, tum ob proprium ipsius ingenium in precio habui, pluraque, quam forte opus fuisset, concredidi) quod mea sine meo consensu sub suo nomine publica faciat, non quod alijs mea inventa invideam, sed quia ipsemet de Mechanica Astronomiæ parte peculiari opere tractare et multorum diversorumque organorum structuram posteris communicare decrevi. Quam itaque ab alijs gratiam pro tot arduis laboribus et sumtibus incredibilibus non immerito, vel te iudice, reportare debebam, iste, quantum in ipso est, præripere sibique, alienis plumis se instar corniculæ ÆSOPICÆ exornando, attribuere conatur. Sed valeant hæc cum cæteris, quæ a perverso ingratoque mundo enormiter astuteque fieri consueverunt. Commode tamen hoc accidit, ut ea, quæ tunc temporis WITTICHIUS apud me vidit alijsque pro suis postea venditavit, nullam obtineant comparationem ad hæc, quæ postmodum in hoc genere a me elaborata sunt, adeo ut priora nunc ipsemet parvifaciam et pro antiquatis seponam, quemadmodum hæc latius cognosces, ubi opus illud nostrum, cuius antea memini, quod Mechanicam Astronomiæ partem luculenter tractabit, in publicum prodierit. In quem etiam usum instrumenta mea omnia artificiose delineata æneis laminis insculpi procuro. Ubi vero non saltem hæc, sed et alias nostras pro Astronomia instauranda lucubrationes illumque de Ætherei mundi novis Generationibus librum, quem nunc præ manibus habeo, typis nostris, Deo conatus fortunante, publicavero, te eorum, quem etiam arbitrum præcipuum (utpote harum rerum inter paucos apprime intelligentem) in his eligo, compotem reddere non intermittam. Sed iam demum animadverto, me, dum non sine voluptate diutius tecum colloquor, Epistolij limites transgredi. Quapropter nunc pedem retraho, manumque e tabula tollens te Deo Opt. Max. cum tota familia commendo. Is te quam diutissime conservet incolumem et felicem. Vale nostramque amicitiam, siquidem præsens corpore (velut olim Ratisbonæ) non licet, animo saltem (quod facis) absens conserva, eamque per Literas data quacunque opportunitate continua, quod et ipse vicissim præstare nequaquam intermittam. Resalutat te frater meus STENO BRAHE officiosissime. Iterum quam felicissime vale et plura a me, ubi librum tuum remisero, expecta. Datæ Uraniburgi Calendis Iulij stylo veteri Anno 1586.