Redaktion: Zeeberg, P.  
forrige næste
NOBILISSIMO VIRO DOMINO TYCHONI BRAHE DANO, DOMINO ET AMICO OBSERVANDO.
URANIBURGI SEU IN HYENA INSULA.
S.

NOBILISS. D. TYCHO, Domine et amice observande. Post discessum nobilis illius viri vestratis, qui falcones Imperatori nostro a Rege vestro attulerat, measque ad te literas perferre debuerat, binas ad te dedi literas, easque opera mei amici per Dresdam curavi ad te perferendas; eas an acceperis, vehementer scire desidero, non quod magni alicuius momenti essent, sed ut cognosceres non mea culpa, sed iniqua sorte quadam accidere, quod meæ tibi vel tardius reddantur, vel penitus non perveniant ad te, quam fortunam, profecto, valde defleo. An igitur omnes meas huc usque adeoque librum VERNERI acceperis, magnopere rogo me edoceas. Tuum librum primum avide expecto, alij etiam, præsertim nobiliss. D. IACOBUS CURTIUS, Vicecancell. Imperij, eadem cupiditate expetunt. Etsi autem mihi in ista mea senili ætate (nam ad 1. Octob. si ita Deus volet, magnum climacterem complebo) ob studia medica et alias curas, in Astronomicis studijs versari non conceditur, tamen vehementer oblector, quoties facultas datur saltem inspiciendi aliorum lucubrationes. De Commentarijs TRAPEZUNTIJ quid nunc iudices, scire velim, num putes ex re scholarum fore, si initio saltem duo priores libri ederentur, postea reliqui.

De rebus Gallicis vos istic melius. En quam nullum est scelus quantumvis horrendum, quod Monachus aggredi non audeat. Dixerim ego Monachos istos et Papistas Catholicos, non a fide sed verius, ut ita dicam, a Catholicitate omnium scelerum nominandos esse. Archid. MAX. hodie Polonicos limites transcensurus esse dicitur. Expectabimus igitur illum huc intra dies non usque adeo multos; Deus faxit, ut sanus redeat ad nos. B. V. Pragæ die 7. Septembris novo stylo Anno 1589.

T. studiosiss.
THAD.